Obrazy na stronie
PDF
ePub

THEOLOGIE CHRISTIANÆ

LIBER QUINTUS.

De Decreto permittendi lapsum; ac de lapsu Angelorum et hominum.

CAPUT PRIMUM.

De Decreto permittendi lapsum; et de lapsu Angelorum.

I. DECRETO de condendis Angelis atque hominibus, succedit decretum de eorum permittendo lapsu. Cùm enim nihil in mundo contingat, inscio et invito Deo; absurdum esset credere quosdam ex angelis, hominemque primâ illâ, in qua creati fuerant, integritate excidisse, ignorante, vel non permittente rerum omnium arbitro. Existimamus igitur Deum eodem illo actu, quo decreverit angelos et homines creare, simul decrevisse permittere, ut libertate agendi ipsis concessa uterentur vel abuterentur; quomodo autem abusi sint, jam in hoc libro investigandum, ac primò de lapsu angelorum verba facienda.

II. Omnes angelos à Deo creatos fuisse sanctos et innocentes, in superiori libro notatum, ne quis suspicetur nonnullos creatos cum ea pravitate, quam postea acquisiverunt; sic enim Deus auctor peccati supponeretur, quòd cogitare impium foret.

III. Verum etsi omnes à Deo creati sancti, non omnes tamen in eo statu permansisse docent hæc loca Scripturæ, Joh. viii. 44. Diabolus homicida erat ab initio, et in veritate non stetit. Jud. vers. 6. Angelos item, qui suam originem non servaverunt, sed proprium habitaculum deseruerunt, ad judicium magnæ diei vinculis æternis in tenebris servat Örbem fere universum pervagata est notitia lapsus angelorum; feruntur memorabiles Empedoclis versus, quibus ex æthere in Pontum corruisse dæmones, et scelerum pœnas dare cecinit. Detrusi Gigantes in Tartara hoc docuerunt, et Ate de cœlo dejecta.

IV. Vocantur illi angeli lapsi, Dæmones, spiritus mali, immundi, mendaces, spirituales malitiæ, et angeli tenebrarum, Deut. xxxii. 17. Ps. cvi. 36. vocantur D'T, Rabbini reddunt pp, noxios, nocentes; alii deducunt à TM, mamma, quia diabolorum hoc genus, ut inquiunt, longis et ad terram propendulis mammis pingebatur. Ut Diana Ephesiorum ixatórμasos, iis assignatur princeps, qui vocatur Beelzebul, Matth. x. 25. quasi dicas Dominum idololatriæ; nam inter probrosa nomina ab Hebræis indita idolis, etiam est stercus, stercorarium. Vocatur et Beelzebub, Matth. xii. 24. Ut Deus Accaronitarum 2 Reg. i. 2. Græcis MuayDicitur quoque wongòs, malus, Matth. vi. 13. Satanas Job. i. 6. Diabolus 1 Pet. v. 8. fidelium xaτnyogos, accusator, Apoc. xii. 10. imperator mortis, Heb. ii 14. princeps hujus mundi, Joh. xii. 31. Deus hujus seculi, 2 Cor. iv. 6. draco magnus, serpens antiquus, Apoc. xii. 9. Rabbinis antiquis Sammael, dictus, quasi, deficiens à Deo, angelus mortis. Nullibi dicitur Lucifer filius aurora. Locus enim Isaïæ cap. xiv. 12. non de diabolo loquitur, sed de rege Babylonico; eodem modo Ezech. xxviii. 14. rex Tyri vocatur 1, cherub.

ξος.

V. De tempore, quo peccaverint, nihil certi dici potest; non verosimile, statim post primum creationis instans peccasse. Sed non longam fuisse moram, credibile. Hoc saltem certum est, ante hominem lapsos fuisse angelos.

VI. Lapsorum angelorum numerum, dubio procul maximum, definire velle, ut voluerunt Scholastici, abusi loco Apoc. xii. 4. aliique veteres, temerarium, ne quid duriùs dicam, est.

VII. De peccato ipsorum, nihil etiam asserere possumus. Auctor libri Sapientiæ dicit diabolum invidia adversus bominem fuisse commotum; causa autem hujus invidiæ creditur fuisse hæc, quòd scilicet Deus homini dominium in cæteras creaturas, totumque universum contulerat, non angelis. Alii superbiá lapsum asserunt, quam Paulus vocat ngisa Tou Siaßónou, causam judicii diaboli. Unde olim et nunc divinos honores affectarunt et affectant dæmones. Qualis autem fuerit hujus superbiæ species, contenditur, an affectatio divinitatis, an rebellio adversus Filium Dei. Reperti sunt, qui scortationem ipsis tribuerunt, malè intellecto loco Gen. vi. 2. In hisce præstat rixa, silente Scriptura. Verosimile est, quod incogitantia, et minor attentio ad naturam Dei, ac officia, ad quæ obligabantur, superbiam in eis præcessit, et per eam incogitantiam acci

dit, ut angelus factus ad Deum contemplandum remissior, cœperit aciem intellectus à Deo ad se ipsum convertere, et se ipsum admirari, ex admiratione verò et nimio sui amore superbire, quam superbiam statim rebellio consecuta est.

VIII. Angeli illi mali, Dei gloriam omnibus modis, sed irrito conatu obscurare tentant, ac saluti hominum plurimùm adversantur; et Deus ipsis fræna aliquando laxat, tum in pœnam reproborum, tum ad exercendos pios, ut de Jobo observatum, Job i. tum ad eos à peccato aliquando præservandos, ita Paulo datus est Angelus Satanæ, ne se magnitudine revelationum extolleret, 2 Cor. xii. 7.

IX. Homines tentare ad peccatum dubitare non patiuntur loca Scripturæ, 1 Pet. v. 8. 2 Cor. xi. 3. imò operari in filiis rebellionis, Eph. ii. 2. et eorum cor replere, Act. v. 3. Joh. xiii. 2. Semper in excubiis sunt, ut cognoscant ad quem affectum maximè propendeat homo; è longinquo plerumque ad suos fines tendunt, et longo sæpe circuitu ad eos perveniunt.

X. Verùm sequentia hic annotanda; 1. Non infinitam esse eorum potestatem, sed certis limitibus circumscriptam; Dixit Dominus Satana; ecce quicquid ejus est (Jobi), in manu tua sit, tantùm in ipsum ne mittas manum tuam ; ideo Matth. viii. 31, 32. Dæmones precabantur Jesum, dicentes, si ejicis nos, permitte nobis abire in gregem porcorum illorum. 2. Futura contingentia ipsis nota non esse, hæc enim est Dei veri perfectio. Quod si quædam revelaverunt, ut ex nonnullis oraculis colligunt nonnulli, (de quibus tamen dubitare licet) illud factum, vel quia illud furati sunt ex occultis prophetarum, vel quia velocitate occuparunt indicium rerum longinquarum, vel quia ex causis naturalibus præsignificabant, quæ fierent, ut observat Tertul. vel dicendum, revelasse, quæ divinitus ipsis permissa exequenda erant. 3. Difficile est definire, quomodo Satanas agat in corpus, et in animam nostram, et vix capi potest; ut et quomodo producere possit ea, quæ vulgo ipsi tribuuntur, ut tempestates ciere; excitare tonitrua, fulmina ejaculari, terram in profundas dehiscentem voragines diffindere, aliaque plura. 4. Non existimandum est, Satanam hominis voluntatem pro lubitu ad malum impellere posse; voluntas enim hominis, gratiâ Dei adjuta, resistere facilè potest. 5. Nou omnia hominum peccata diabolo auctori adscribenda. Satis enim ad ea perpetranda homo sibi sufficit. 6. Tandem observandum est unicam averruncandi mali spiritus viam esse, se pietate, fide ac jugi oratione

munire, praxi virtutum Christianarum incumbere, ac de Dei auxilio benè sperare. Eph. vi. Interea dæmonum exemplum docet divar creaturarum, cùm sibi relinquuntur, et Dei summam potestatem ac libertatem.

CAPUT II.

De Lapsu primorum Parentum.

1. FELICEM primi hominis statum in integritate viventis, ac Dei benevolentiâ fruentis, superiori libro descripsimus. Perpetua non fuit ejus felicitas; felicissimus homo brevi tempore miser et infelix fuit, quando ex integro factus est peccator: bujus tristissimi lapsus historiam enarrare necesse est. II. Ut id fiat, observandum est, Deum homini creato legem præscripsisse de non comedendo fructu ex arbore scientiæ boni, et mali, Gen. ii. 16, 17. tum ut hominis obedientiam probaret, tum ut sese Dominum hominis esse ostenderet, et homo sese Deo subjectum subditumque esse intelligeret, idque actu aliquo obedientiæ, (quod certo recognitionis symbolo præstare vassalli solent) profiteretur.

III. Hanc legem etsi facilem, et unico interdicto constantem, violavit homo sui officii immemor. Quamdiu steterit homo, et quo tempore lapsus sit, inquirere nihil attinet, cùm absque crimine hoc ignorari queat. Quidam ei triginta tres integritatis annos assignant, quot in carne Christus annos insumsit. Alii quadragesima die à sua creatione lapsum dixerunt. Sunt qui citius. Nonnulli asserere ausi sunt Adamum horâ nouâ matutinâ creatum, horâ primâ pomeridianâ cecidisse, horâ tertiâ è Paradiso ejectum, alii sexto die; incerta omnia.

IV. Ad peccatum impulit diabolus, humanæ felicitati, divinæque gloria invidens, et ut sui voti compos evaderet, atque ad peccandum protoplastos impelleret, sub serpente omnium animalium callidissimo latere voluit.

V. Verum serpentem hic adfuisse, Mosis verba docent, serpentis ut astutissimi animalis descriptio, et ei à Deo in seductionis memoriam inflicta pœna: sed diabolum illo serpente locutum probatur, non modo ex eo quod per serpentem loqui non nisi spiritus, neque falsa loqui, nisi spiritus malus potuerit, sed et ex iis locis, in quibus homicida ab initio dicitur diabolus, Joh. viii. 44. Serpens antiquus et

draco, Apoc. xii. 9. et xx. 2. Unde Paulus ab eodem serpente, qui Evam caliditate suâ seduxit, sese Corinthiis metuere dicit, ne mentes ipsorum à simplicitate, quæ in Christo est, avertat 2 Cor. xi. 5. Equidem Moses diaboli non meminit, quia historicum agebat, non interpretem; rem refert prout gesta est, mysterium non aperit. Hoc rectè intellexerunt illi Judæi, qui Sammaelem angelum mortis super serpentem equitasse fabulati sunt. Nec noc ignotum ethnicis. Pherecides Syrus Ophioneum, sive Serpentinum vocat demonum de cœlo à Jove deturbatorum ducem. Hinc etiam natus, per interpolatam historiam draco ille vigil, in Hesperidum hortis aureorum malorum custos apud poetas decantatus. Pertinet huc, quòd in antiquissimis Græcorum mysteriis serpens demonstratus, et ostentui habitus.

VI. Hæc itaque prima diaboli ars fuit, sub veri serpentis exuviis latere, nec magis mirum videri debet per hoc animal humana verba sonuisse, quam quod asinam Balaamo locutam legimus. Non igitur necesse est, ut cum Josepho credamus, naturalem serpenti fuisse; quod credidit tamen Basilius; ante illos Plato in Politico tradiderat seculo aureo, cum rerum Saturnus potiretur, etiam cum bestiis hominem miscuisse colloquia. Sub specie ergo serpentis adortus est diabolus Evam; nec miram est, si Eva non obstupuit, quum serpentem loquentem audivit, quia circa has res nullum habebat experimentum.

VII. Aggressus callidus tentator Evam, absente marito, ac primùm ita aggressus est, Etiamne, inquit, dixit Deus, non comedetis de omni ligno horti; quasi dixisset: an probabile est, Deum qui vobis omnium rerum dominium concessit, fructuum arborum horti esum probibuisse; de ipso hoc cogitare impium. Statim non criminatur Dei interdictum de non comedendo arboris fructu, quod Evæ non placuisset, sed primùm quasi esset planè ignarus, petit, annon verum esset, Deum arborum omnium usum vetuisse: at quia respondit mulier, Deum tantùm fructum arboris, quæ in medio horto erat, interdixisse; ad comminationem præcepto additam pergit Satanas, ac elevare nisus est, Non moriemini, inquit; quis enim crederet arborem cæteris præstantiorem, et in amono horto collocatam, mortiferam esse: sic interdictum Dei in dubium revocare videri vult, quasi Adamus, Dei præceptum Evæ mala fide recitasset; vel serium non esse contendit. Non moriemini, ait: verum ne ullus scrupulus Eva superesset, subjecit tertio loco, quòd hæc arbor, scientiam conferendi facultate prædita esset

« PoprzedniaDalej »