Obrazy na stronie
PDF
ePub

eventus possit consistere cum libertate hominis. Verùm nihil certius, quàm 1. Nihil evenire quod decretum non sit. 2. Nos omnes agere liberè, et hæc duo nosse satis est. Hoc tantùm observandum, idem decretum quod futuras res decrevit, statuisse etiam modum quo res future sunt, ita ut omnes creaturæ agant convenienter naturæ suæ; creaturæ inanimatæ, physicâ necessitate; creaturæ verò rationales et liberæ cum ratione et cum libertate.

XIV. Immutabilitas decreti tollit libertatem, quam theologi vocant independentiæ, id est tollit eam libertatem, quæ soli Deo competit, qui ut est independens ab omnibus aliis entibus, independenter etiam agit; creaturæ enim in esse, et in operari à Deo pendent, sed non tollit libertatem banc, quæ spontaneitatis dicitur, quà creatura rationalis agit sponte et prævio mentis judicio; decretum enim de causarum secundarum actionibus non evertit earum naturas, et libertas hæc omni enti rationali essentialis est.

XV. Hæc immutabilitas decretorum probat invictè, non dari decreta conditionata, talia scilicet, quæ à conditione mutabili dependeant; quod enim à conditione mutabili pendet, immutabile esse nequit. Sanè decreta conditionata poni non possunt, quin supponatur eum qui decrevit, aut ignorare eventum, aut eventum non esse in decernentis potestate. Neutrum autem dici potest de Deo. Equidem non diffiteor promissiones et comminationes Dei esse conditionales; sed ab illis nulla est consequentia ad Dei decreta. Promissiones enim rem esse futuram non ponunt, ut decreta; sed tantùm quid gratum sit Deo, quid non; et nexum inter conditionem quæ exigitur, et rem quæ promittitur, ostendunt.

XVI. Quandoquidem omne agens ex consilio agit ad ideam; quæritur an ideæ sint in mente Dei, et quid sint: paucis respondemus. 1. Esse ideas in mente Dei, sed non aliunde ipsi advenire, nec à rebus desumi, ut in hominibus fieri solet, sed res potiùs ipsas ad eas ideas efformari et exprimi; omnia enim priùs in Deo quàm in rebus sunt. 2. İllas ideas nihil aliud esse quàm essentiam Dei cognoscentem suas perfectiones, et volentem suarum perfectionum esse quædam in creaturis vestigia. 3. Unicam tantùm rerum omnium esse ideam in Deo, quamvis propter varios ad res, quæ sunt extra Deum, respectus, varia et multiplex concipiatur. Atque isto sensu verum esse ideam unius rei non esse ideam alterius. 4. Omnium perfectionum, quæ sunt in creaturis, esse tantùm in Deo ideas, non verò im

perfectionum; novit quidem eas imperfectiones, sed novit tantum ex oppositâ perfectione.

CAPUT II.

An omnia, quæ eveniunt, à Deo decreta sint, et de Termino vitæ cujusque hominis.

I. DE æternitate et immutabilitate decretorum diximus, jam de eorum amplitudine dicendum. Tanta est, ut nihil in mundo contingat, de quo Deus non decreverit, quod futurum sit. Verùm ut res, quæ eveniunt, vel bonæ vel malæ sunt: ita diversimodè Deum circa eas versari certum est. Deus enim decrevit bonas efficere, malas verò permittere tantùm. Illud patet ex eo quòd Deus omnis boni sit auctor; at mali auctor esse nequit; debet itaque efficere bonum, sed non potest malum præstare: interim, quandoquidem nihil Deo vel inscio vel invito in mundo contingere potest, hinc dicimus Deum permittere malum, licèt neutiquam probet.

II. Inde colligitur, quid sit respondendum ad questionem, quæ fieri solet. An scilicet Dei decreto, cujusque hominum vitæ terminus fixus et immobilis, cum omnibus suis circumstantiis, ita sit constitutus, ut alio temporis articulo, et alio mortis genere decedere non possit, quàm quo eum decedere contingit. Nam si quicquid evenit in mundo, à Deo ab æterno cognitum est, et si nibil à Deo prævideri potuit futurum, nisi quod futurum esse decrevit, tunc sequitur talem terminum vitæ fixum et à Deo determinatum fuisse.

III. Sed id ulterius demonstratur. 1. Ex Job xiv. 6. ubi Deum sic compellat, siquidem definiți sunt dies ejus, numerus mensium ejus tecum est, statuta seu determinationes ejus fecisti, quas nemo transgredietur. 2. Illud probatur ex illis locis, ubi prædicitur certò vitæ terminus; Mosis, Deuter. xxxi. 14. infantis Davidis, 2 Sam. xii. 14. Filii | Jeroboami, 1 Reg. xiv. 12. Achaziæ regis Israël, 2 Reg. i. 16. Filiorum Heli, 1 Sam. ii. 24. Christi Servatoris, aliorumque innumerorum. Cùm enim quicquid præscitur à Deo, certò futurum sit tam necesse est à Deo definitum modum, et diem mortis singulorum, quàm utrumque ab illo certò præsciri. Confirmatur idem ex eo quòd maximè fortuitum genus mortis definitum dicatur à Deo, ut videre est; Exod. xxi. 13, 14. de homine occiso ab alio

imprudenter. 3. Illud iterum demonstratur ex eo, quod conceptio hominis et nativitas, ejusque vita à Deo gubernentur, Psalm. cxxxix. Nam si quod minoris est momenti à Deo regitur, an quod maximum est, ut dies à quo pendet æternitas felicitatis vel miseriæ humanæ, homini relinqueretur? Tandem istud evincitur ex eo, quod omnes eventus talem habeant inter se connexionem, ut unus sæpissime ab alio pendeat; hinc non est verisimile, Deum qui alios eventus dirigit et decernit, hunc nullatenus curasse, aut decrevisse.

IV. Nec hoc planè ignorarunt Gentiles; hinc Seneca de cons. ad Martiam c. xx. Nemo nimis citò moritur, qui victurus diutiùs, quàm vixit, non fuit, fixus est cuique terminus, manebit semper ubi positus est, nec illum ulterius diligentia aut gratia promovebit.

V. Quod prorogari dies hominum aliquando dicantur, ut de Ezechia legitar; non credendum prorogari ultra tempus à Deo fixum, sed ultra tempus, quo, vel secundum ordinem causarum secundarum, aut ipsam vim morbi, morti proximi videbantur. Ita contrahi dicuntur dies; non quasi Deus ante tempus à se definitum eos mori jubeat, sed quia juxta leges naturæ, aut juxta constitutionem corporis videbantur longiùs victuri.

VI. Ex eo quod fixus sit vitæ terminus, minimè inferen⚫ dum est, medicorum operam planè inutilem; iis plerumque Deus utitur ad eos servandos, quos adhuc vivere vult; sed inde tantùm inferendum est, in iis fiduciam non esse collocandam, quasi vitæ necisque essent arbitri.

VII. Hæc rursus doctrina de termino vitæ fixo impedire nos non debet, quominus pro longævitate preces concipiamus, sed nostras orationes ita esse dirigendas docet, ut nos nostraque omnia Dei nutui submittamus. Imperterritos in periculis nos reddere quoque debet, quum Deum vocantem sequimur, sed non temerarios, ut quævis discrimina absque alla necessitate adeamus.

CAPUT III.

De Ordine Decretorum.

I. QUAMVIS unico et simplicissimo actu Deum omnia decrevisse credendum sit, nihil obstat tamen quominus in re

bus decretis ordo aliquis statuatur, ut sic imbecilitati nostræ succurratur, et faciliùs res concipiamus.

II. Non una autem theologorum super hac re sententia; omnes recensere animus non est, unicam afferemus tantùm, quæ censet. 1. Deum decrevisse condere mundum, et creare hominem; nihil enim capere possumus decrevisse Deum circa hominem, antequam decreverit eum condere, et hoc etiam primum executus est in tempore. 2. Deum decrevisse permittere ejus lapsum, ejusque peccatum ad posteros propagari, et hoc secundo contigit. 3. Deum decrevisse non omnes perdere homines, etsi mortem omnes meriti sint, sed quorundam misereri, ac ipsis salutem destinasse. 4. Deum cum per suam justitiam non liceret hominibus salutem largiri sine satisfactione, decrevisse mittere Filium, qui morte sua satisfaceret justitiæ Dei, et vitam æternam mereret. 5. Deum cùm probè nosset satisfactionem Christi nemini profuturam, nisi receptam et cognitam, decrevisse eam revelare hominibus per prædicationem evangelii, per quam sibi congregaret ecclesiam; et dare Spiritum, qui fidem ingeneraret et nos sanctificaret. 6. Deum decrevisse illos, quibus destinavit salutem, quibus Christus acquisivit per meritum mortis, et quos Spiritus Sanctus sanctificavit, æternâ gloriâ beare, et hoc ultimò continget.

III. Hunc ordinem deinceps sequemur, et juxta eum ut decreto respondeat executio, primò, agemus de creatione mundi, creaturarum, angelorum, et hominis, de quorum lapsu etiam dicemus; postea ad decretum de salvandis hominibus deveniemus, ac de mediis, per quæ Deus illud executus est, verba, si Deo placet faciemus.

CHRISTIANÆ THEOLOGIÆ

LIBER QUARTUS.

De Creationis Decreto et de Creatione ipsa.

CAPUT PRIMUM.

De Creatione in genere.

I. PRIMO Deum decrevisse mundum condere diximus, et res ipsa loquitur; prius enim de condendis creaturis cogitandum erat, antequam decerneretur, quid de illis fieret.

II. In rationes inquirere nostrum non est, cur Deus, qui ad suam felicitatem nobis neutiquam indiget, de creaturis creandis cogitaverit, ut iis se communicaret et suas virtutes panderet. Hominis non est ea velle scire, quæ Deus occulta esse voluit: nosse satis est decretum illud impletum, quando supremo huic Enti placuit creare, quod decreverat, et eorum, quæ ab æterno sapientissimè molitus erat executionem ordiri.

III. Quærere etiam non decet, cur non citiùs mundum condiderit Deus; scitè pius ille senex, quum protervus quispiam ex eo per ludibrium quæreret, quid ante creatum mundum egisset Deus,

Fabricasse tartara, dixit,

His quos scrutari talia mente juvat.

IV. Per creationem autem nihil aliud intelligimus, quàm actum istum voluntatis divinæ, per quem totum universum ex nihilo eduxit, ac voluit ut res illæ existerent, quæ prius non fuerant. Hanc creationem solet docere Scriptura, per vocem, quæ vox significat rem aliquam novam solo nutu producere, vel mirabili virtute aliquid efficere.

V. Nec enim existimamus vocem 2 notare ex vi vocis rem aliquam è nihilo educere. Contrarium patet ex eo, quod

« PoprzedniaDalej »