Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

CHRISTIANÆ THEOLOGIÆ

LIBER PRIMUS.

De Existentia Dei et ejus Verbo.

CAPUT PRIMUM.

De Existentia Dei,

1. QUANDOQUIDEM Theologia est doctrina de Deo et rebus divinis, ante omnia investigandum, An reverá Deus existat; hoc est, an detur Ens infinitum et perfectissimum, supremum et omnium aliorum entium causa.

II. Equidem fateor hoc principium adeò evidens esse, ut supponendum potiùs foret, quam probandum. Verùm hanc Tractationem necessariam reddit multorum vesania, qui sibimet et aliis nullum numen esse persuadere annituntur.

III. Multis Argumentis hujus generis homines, aut potiùs hominum portenta impugnari possunt: præcipua afferam, quæ mihi omni exceptione majora videntur.

IV. Ac primum quidem deducitur à totius Mundi amplissima machina, ornatu et ordine, ac pulchro creaturarum omnium, quarum aliæ aliarum usui sunt destinatæ, concentu; quæ omnia non nisi ab Ente perfectissimo et sapientissimo fieri potuisse, illi omnes capiunt, qui ratione uti volunt. Hæc enim fortuito minutissimorum corpusculorum concursu coaluisse, tueri, non modo mente, sed et ipso propemodum sensu carere est.

Hoc qui existimat fieri potuisse, inquit Cicero de natura Deorum lib. 11. Non intelligo, cur non idem putet, si innumerabiles unius et viginti formæ literarum, vel aureæ, vel quales, libet aliquò conjiciantur, posse ex his in terram excussis, annales, ut deinceps legi possent, effici; quod nescio an ne in uno quidem versu possit tantùm valere for- ·

[blocks in formation]

tuna. Quòd si mundum efficere potest concursus atomorum, cur porticum, cur domum, cur Templum non potest, quæ sunt minus operosa, et multo quidem faciliora. Hactenus Tullius.

V. Secundum Argumentum petitur ex eo quod omnia, quæ in Mundo sunt, ad fines aliquos ferantur, quos consequuntur; quamvis illi non semper robis noti sint. Quis enim ita omnia ad certos direxit fines, imò dirigere potuit, nisi Ens infinitum et perfectissimum?

Dici nequit, res singulas illos sibi proponere fines; nam plerasque rationis expertes esse notum est, et si quaedam consilii capaces sint, multa tamen absque consilio præstant; nec enim apud se statuit homo, quomodo cibum concoquet, et cibi partes in varia corporis membra distribuet. Datur igitur causa quædam, quæ hæc omnia dirigit. Dicere naturam rerum omnium id efficere, absurdum, nisi per naturam intelligas substantiam à rebus naturalibus distinctam, quæ sit sapientissima et potentissima. At talis substantia Deus est.

VI. Tertium Argumentum ducitur ex consideratione materiæ, ex qua Mundus conditus, et motús, qui materiæ inditus est. Nam materia vel est æterna, et per se existit, vel ab alio summo Ente ex nihilo educta est; æternam non esse patet evidenter, ex eo quòd absurdissimum esset tribuere Enti imperfectissimo, qualis est materia, summam omnium perfectionem, extitisse scilicet semper, et à se ipso extitisse: si ab alio summo Ente ex nihilo educta sit, illud Ens non potest non esse Deus; siquidem potentiâ infinitâ opus est ad substantiam aliquam ex nihilo educendam: potentia autem illa infinita soli illi Enti, quod Deum nuncupamus, competit. Rursus vel motus est de essentiâ materiæ, vel aliquis ei talem motum impressit: motum esse de essentiâ materiæ, nemo sanus, ut opinor, dicet; saltem nemo tuebitur talem motum ordinatum, cui suam debet originem mundus, esse materiæ essentialem. Necesse est igitur fateri aliquod Ens materiæ motum impressisse, vel saltem motum determinasse ad formandum mundum, potiùs quàm ad indigestam aliquam condendam molem; illud autem Ens non aliud esse quàm Ens perfectissimum, quod Deum vocamus, quilibet, nisi sponte cæcutire velit, cernere et intelligere potest.

VII. Quartum Argumentum elicitur, non modo ex humani corporis fabricatione, quam nullus non, et nemo satis miratus est, sed et ex anima nostra; nam vel est æterna,

vel educta ex materiâ, vel ab Ente alio externo creata: æternam nemo nunc dicere auderet; eductam esse ex materiâ absurdissimum, nam effectus non est nobilior causa, et quis crederet ex materiâ extensâ, crassâ et inanimatâ, spiritualem et cogitantem substantiam educi potuisse, imò substantiam adeo eximiam, ut de omnibus cogitet, et totum universum cogitationibus suis complectatur, præsentia cernat, præteritorum recordetur, futura prospiciat, quæ tot artes invenit, tot excolit, tot admiranda præstat, nec hoc seculo contenta, aut hisce sublunaribus, Deum æternitatemque appetit, cœlumque et terram ac maria percurrit, etsi in angulo mundi delitescat. Auctorem igitur habet: verùm quis ille est, si Deus non est, indicare nemo poterit.

Adde miraculum conjunctionis animæ cum corpore, tantæque conjunctionis, ut ad quasdam animæ cogitationes, quidam oriantur in corpore motus, et ad quosdam corporis motus, quædam oriantur in mente cogitationes; etsi anima nesciat, quomodo membra ad suum nutum moveantur, et quomodo ad motum membrorum in se excitentur variæ cogitationes.

VIII. Quintum Argumentum ex omnium fere gentium etiam efferatissimarum consensu in hoc argumento desumitur. Unde fit enim ut homines ex omnibus ferme terra plagis, educatione, indole, patriâ, ingenioque diversi, quidvis potiùs sibi persuadeant Deum esse, quàm nullum Deum esse, et ad lapides ac ligna se potius demittant superbissimi mortales, quàm ut omni careant numine,

ait

Quæ est gens, ait Velleius apud Cicer. aut quod genus hominum, quod non habeat sine doctrina anticipationem quandam deorum, &c. De quo autem omnium natura consentit, id verum esse necesse est. Si terram percurras, Plutarchus, fortè observabis urbes sine moenibus, sine literis, maxima inscitiæ immersas; Verùm nulla nobis videbitur, quæ Deum non adoret. Quod si, ut à quibusdam asseritur, nonnulli reperiantur populi, apud quos nulla religionis cernuntur vestigia; non mirum videri debet homines barbaros, qui humanam quodammodo naturam exuerunt, et belluinam quandam induerunt feritatem, id perdidisse, quod hominis proprium est. Sine intellectu nulla de numine opinio, nullus religionis sensus est. Itaque in belluas ea res non cadit, ac porrò illis non convenit, qui in belluas fere abierunt.

IX. Ultimum tandem peti potest, ex conscientiæ vi atque stimulo, sceleris, vel patrati, vel patrandi indivulso

« PoprzedniaDalej »