Obrazy na stronie
PDF
ePub

Pallida Mors æquo pulsat pede pauperum tabernas,
Regumque turres. Ŏ beate Sexti,

Vitæ summa brevis spem nos vetat inchoare longam : 15
Jam te premet nox, fabulæque Manes,
Et domus exilis Plutonia; quò simul meâris,
Non regna vini sortiêre talis.

ODE V.

AD M. VIPSANIUM AGRIPPAM.

SCRIBERIS Vario fortis, et hostium
Victor, Mæonii carminis aliti,

Quam rem cunque ferox navibus aut equis
Miles te duce gesserit.

Nos, Agrippa, neque hæc dicere, nec gravem
Pelidæ stomachum cedere nescii,

Nec cursus duplicis per mare Ulysseï,
Nec sævam Pelopis domum,

Conamur, tenues grandia: dum pudor,
Imbellisque lyræ Musa potens vetat
Laudes egregii Cæsaris, et tuas,

Culpâ deterere ingenî.

Quis Martem tunicâ tectum adamantinâ

Dignè scripserit? aut pulvere Troïo
Nigrum Merionen? aut ope Palladis
Tydiden superis parem?

ODE VI.

AD MUNATIUM PLANCUM, CONSULAREM.
LAUDABUNT alii claram Rhodon, aut Mitylenen,
Aut Ephesum, bimarisve Corinthi

Monia, vel Baccho Thebas, vel Apolline Delphos
Insignes, aut Thessala Tempe.

Sunt quibus unum opus est intactæ Palladis arces
Carmine perpetuo celebrare, et

Undique decerptam fronti præponere olivam.
Plurimus, in Junonis honorem,

Aptum dicit equis Argos, ditesque Mycenas.
Me nec tam patiens Lacedæmon,

10

5

15

10

པ་

Nec tam Larissæ percussit campus opimæ,
Quàm domus Albuneæ resonantis,
Et præceps Anio, ac Tiburni lucus, et uda
Mobilibus pomaria rivis.

Albus ut obscuro deterget nubila cœlo

Sæpè Notus, neque parturit imbres Perpetuos; sic tu sapiens finire memento Tristitiam vitæque labores

Molli, Plance, mero; seu te fulgentia signis

Castra tenent, seu densa tenebit

Quum fugeret, tamen uda Lyæo

Sic tristes affatus amicos:

15

20

Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque

Tempora populeâ fertur vinxisse coronâ,

"Quò nos cunque feret melior fortuna parente,

25

Ibimus, o socii comitesque!

Nil desperandum Teucro duce, et auspice Teucro;
Certus enim promisit Apollo

Ambiguam tellure novâ Salamina futuram.

O fortes pejoraque passi

Mecum sæpè viri! nunc vino pellite curas:
Cras ingens iterabimus æquor."

30

ODE VII.

AD LYDIAM.

LYDIA, dic, per omnes

Te deos oro: Sybarin cur properas amando

Perdere? cur apricum

Oderit campum, patiens pulveris atque solis?

Cur neque militaris

Inter æquales equitat, Gallica nec lupatis

Temperat ora frænis?

Cur timet flavum Tiberim tangere? cur olivum

5

Sanguine viperino

Cautiùs vitat? neque jam livida gestat armis

10

Brachia, sæpè disco,

Sæpè trans finem jaculo nobilis expedito?

Quid latet, ut marinæ

Filium dicunt Thetidis sub lacrymosa Trojæ

Funera, ne virilis

Cultus in cædem et Lycias proriperet catervas?

15

[blocks in formation]

Thessalosque ignes et iniqua Trojæ
Castra fefellit.

Tu pias lætis animas reponis
Sedibus, virgâque levem coërces
Aureâ turbam, superis deorum
Gratus et imis.

15

20

ODE X.

AD LEUCONOEN.

Tu ne quæsieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi
Finem dî dederint, Leuconoë; nec Babylonios
Tentâris numeros. Ut meliùs, quidquid erit, pati!
Seu plures hiemes, seu tribuit Jupiter ultimam,
Quæ nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum. Sapias, vina liques, et spatio brevi
Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida
Etas. Carpe diem, quàm minimùm credula postero.

5

ODE XI.

AD AUGUSTUM.

QUEM virum aut heroa lyrâ vel acri
Tibiâ sumis celebrare, Clio?

Quem deum, cujus recinet jocosa
Nomen imago,

Aut in umbrosis Heliconis oris,

Aut super Pindo, gelidove in Hæmo,

Unde vocalem temerè insecutæ

Orphea silvæ,

Arte maternâ rapidos morantem

Fluminum lapsus, celeresque ventos,

Blandum et auritas fidibus canoris

Ducere quercus?

Quid priùs dicam solitis Parentis

Laudibus, qui res hominum ac deorum,
Qui mare ac terras, variisque mundum

Temperat horis ?

Unde nil majus generatur ipso,

Nec viget quidquam simile aut secundum:

5

10

15

Proximos illi tamen occupavit

Pallas honores.

Præliis audax, neque te silebo,

Liber, et sævis inimica virgo
Belluis; nec te metuende certâ
Phœbe sagittâ.

Dicam et Alciden; puerosque Ledæ,
Hunc equis, illum superare pugnis
Nobilem: quorum simul alba nautis
Stella refulsit,

Defluit saxis agitatus humor;
Concidunt venti, fugiuntque nubes;
Et minax, nam sic voluêre, ponto
Unda recumbit.

Romulum post hos priùs, an quietum
Pompilî regnum memorem, an superbos
Tarquinî fasces, dubito, an Catonis

Nobile letum.

Regulum, et Scauros, animæque magnæ
Prodigum Paulum, superante Pœno,
Gratus insigni referam Camœnâ,
Fabriciumque.

Hunc, et incomptis Curium capillis,
Utilem bello tulit, et Camillum,

Sæva paupertas, et avitus apto
Cum lare fundus.

20

25

30

40

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »