Patrologiae cursus completus: sive biblioteca universalis, integra, uniformis, commoda, oeconomica, omnium SS. Patrum, doctorum scriptorumque eccelesiasticorum qui ab aevo apostolico ad usque Innocentii III tempora floruerunt ... [Series Latina, in qua prodeunt Patres, doctores scriptoresque Ecclesiae Latinae, a Tertulliano ad Innocentium III], Tom 1

Przednia okładka
Garnier, editores et J.-P. Migne successores, excudebat Sirou, 1879
 

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 503 - Christiani manibus expansis, quia innocuis, capite nudo, quia non erubescimus, denique sine monitore, quia de pectore oramus, precantes sumus semper pro omnibus imperatoribus vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, quaecumque hominis et Caesaris vota sunt.
Strona 327 - Vociferatur homo : Christianus sum. Quod est dicit ; tu vis audire quod non est. Veritatis extorquendae praesides de nobis solis mendacium elaboratis audire. Hoc sum, inquit, quod quaeris an sim. Quid me torques in perversum...
Strona 31 - Itaque Exomologesis prosternendi et humilificandi hominis disciplina est, conversationem injungens misericordiae illicem; de ipso quoque habitu atque victu mandat, sacco et cineri incubare corpus sordibus obscurare...
Strona 895 - Quis enim negabit Deum corpus esse, etsi Deus spiritus est? Spiritus enim corpus sui generis in sua effigie.
Strona 489 - Numa concepta est curiositas superstitiosa, nondum tarnen aut simulacris aut templis res divina apud Romanos constabat. Frug-i religio et pauperes ritus et nulla Capitolia certantia ad caelum, sed temeraria de caespite altaria et vasa adhuc Samia et nidor ex illis et deus ipse nusquam.
Strona 511 - Augustus, imperii formator, ne dominum quidem dici se volebat. Et hoc enim Dei est cognomen. Dicam plane imperatorem dominum, sed more communi, sed quando non cogor, ut dominum Dei vice dicam.
Strona 127 - Non est novum, ut priores leges ad posteriores tranantur. "TERTULLlANUS libra 1 quaestionum 1deo. quia antiquiores leges ad posteriores trahi usitatum est, semper quasi hoc legibus inesse credi oportet, ut ad eas quoque personas et ad eas res pertinerent, quae quandoque similes erunt.
Strona 387 - Tamen si homo Saturnus, utique ex homine, et quia ab homine, non utique de caelo et terra. Sed cuius parentes ignoti erant, facile fuit eorum filium dici quorum et omnes possumus videri. Quis enim non caelum ac...
Strona 465 - Omnis spiritus ales est. Hoc angeli et daemones. Igitur momento ubique sunt ; totus orbis illis locus unus est ; quid ubi geratur tam facile sciunt quam adnuntiant.
Strona 603 - Quis enim non contemplatione eius concutitur ad requirendum quid intus in re sit ? quis non, ubi requisivit, accedit ? ubi accessit, pati exoptat, ut totam dei gratiam redimat, ut omnem veniam ab eo compensatione sanguinis sui 16 expediat ? Omnia enim huic operi delicta donantur.

Informacje bibliograficzne