Obrazy na stronie
PDF
ePub

tanquam optime informatus de agendis nostris, reverti noster honorabilis ambassiator ad ipsum dominum Regem Polonie, in quibus partibus repperietis nostros solemnes ambassiatores nobiles viros, ser Tomam Mocenigo, et ser Antonium Contareno, ad quos debeatis primo vos presentare, et informare de causa qua vos misimus, et ostendere hanc vestram commissionem. Et dum fueritis ad presentiam prefati domini Regis, presentatis nostris literis credentie, facietis eidem parte nostri dominii honorabiles et convenientes salutationes, offerendo nos, et statum nostrum, ad omnia que concernant honorem, et status sui votivum incrementum, cum verbis reverentibus et condignis sue Regie Maiestati.

Subsequenter exponetis, quod in reditu vestro Venetias, nostro dominio exposuistis omnia ea, que sua regia Maiestas commisit vobis, explicanda nobis, sub literis credentie regiis, particulariter et distincte, et illa ac omnia contenta in literis suis regiis comprehendimus et intelleximus diligenter, et cum maxima cordis affectione. Et audientes, quod in conclusione concordii initi inter Serenitatem suam, et dominum Regem Hungarie, in quo facte sunt promissiones ad invicem de essendo contra inimicos partium ipse dominus Rex Polonie, ex clarissimo motu proprio, voluit excludere nostrum dominium, quod certe extitit ma ximum amoris indicium, ac insuper animadvertentes Serenitatem suam, tanto zelo caritatis, et optimi desiderii motam esse, circa pacis beneficium, et concordie unitatem, inter comunes amicos suos, obligamur sue regie Maiestati reddere gratiarum infinitas actiones quod videamus illam, cum tanta humanitate et dulcedine voluisse, et velle se interponere differentiis et discordiis existentibus inter Serenissimum dominum Regem Hungarie, et dominium nostrum, et ulterius non sine magno ministerio, et sincerissimo proposito bone voluntatis apparuisse mentem suam regalem, circa votivam quietis et pacis conclusionem, et ut nobis verbo retulistis cum modo et forma, que sit cum honore nostri dominii, de quibus verbis sumus magis certi, et magis clarissime cognoscimus conceptum et desiderium suum. Et exinde cepimus et capimus tantam latissimam confidentiam in regiam Maiesta

tem et maximam sapientiam et virtutem suam, quantum et plus, quam in aliquem alium principem mundi. Et bene apparet veritas, quoniam existente tractatu isto, in manibus Summi Pontificis, qui electus fuerat mediator et interpositor differentiarum predictarum, ecce consensimus, et fuimus contenti, pervento nuncio suo, Thoma de Diaco, ad nostrum dominum, illico eligere nostros solennes oratores, et illos sine litera evidenti salviconductus sue Maiestatis, nec Regis Hungarie, destinare ad suam regiam Maiestatem, per territoria aliena, et domini Regis Hungarie, confidentes solummodo in notificatione nobis facta, et verbo nuncii sui dicti, propter que, ac propter relata nobis per vos parte regia, requirente nos de reversione vestra, providimus vos in nostrum ambaxiatorem remittere, ad conspectum sue regie Maiestatis, ut ibi sitis simul cum ambaxiatoribus nostris, ad tractandum et praticandum super facto differentiarum predictarum; quoniam alias fuistis in similibus praticis, et tractatu, quamvis simus certi, quod iam regia Maiestas sua dederit principium pratice, et procuraverit omne id quod potuerit comprehendere fore quietis et pacis inter partes, et sic conabitur tanquam Christianissimus Princeps reducere rem ad talem conclusionem, que sit cum laude Dei, gloria, et fama sue Maiestatis, et tranquillitate, ac honore nostri dominii.

Et sic subsequenter esse debeas cum nostris ambasiatoribus ad tractandum, praticandum, proponendum in omnibus, que possint facere et cedere ad confirmationem nostrorum jurium et bonum agendorum nostrorum, sicut de virtute et prudentia vestra confidimus, quibus ambaxiatoribus scribimus per nostras literas, super dicta materia, secundum quod nobis apparuit expediens fore. Vos autem debeatis prefatos nostros ambaxiatores informare de omnibus, et quibuscunque vobis dictis per dominum Regem Polonie, et commissis, ut nobis exponeritis, ac aliis praticatis et ratiocinatis secum et cum aliis, in partibus deinde, dum ibi stetistis noster ambaxiator, ut de omnibus sint plenissime advisati.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

(Sapientes Consilii et Sapientes Guerre).

Ser Rossus Marino, ser Iohannes Mauro, ser Franciscus Cornario, Sapientes Consilii; ser Franciscus de Bernardo, ser Franciscus Foscari, ser Fantinus Dandolo, Sapientes Guerre.

Volunt quod dictis respectibus et occasionibus mittatur magister Paulus predictus, sed ulterius, quia dominus Rex Polonie, dixit magistro Paulo, quod bonum esset, ut mitterentur per nos etiam aliqui doctores juriste, qui scirent et possent interesse et substinere jura nostri dominii, pro meliori comodo et avantagio agendorum nostrorum, quod mitti debeat simul cum magistro Paulo unus alter noster doctor, qui videbitur Collegio, qui sit cum dicto magistro Paulo, et cum nostris ambassiatoribus, ad exequendum, secundum quod per Collegium sibi mandatum fuerit. De parte 16.

(Ser Sanctus Venerio Sapiens Guerre, ser Nicolaus Georgio Sapiens ordinum).

Volunt partem differendi, sed quod debeat scribi per ziffram ambaxiatoribus nostris, et denotari debeat omnes informationes et declarationes habitas a magistro Paulo, quod nuper venit de partibus Hungarie.

[blocks in formation]

(Archivio di Stato in Venezia,

Deliberazioni Senato Secrete, Reg. V, carte 22 t.)

[blocks in formation]

Quod scribatur ambaxiatoribus nostris in partibus Polonie existentibus, in hac forma.

His diebus elapsis applicuit Venetiis venerabilis magister Paulus ordinis heremitarum, orator noster, rediens a Serenissimo domino Rege Polonie, qui aliqua tam sub litera credentie ipsius domini Regis quam alia multa pro nostra informatione et advisamento, nobis oretenus reportavit. Et considerantes quante importantie, ac utilitatis esse possent ea que sensit, et habuit de

mente et intentione prefati domini Regis, et disputationes ac colloquia habita et praticata insimul super materia, et continentia vestre commissionis deliberavimus substantiam et effectum rerum nobis significatarum vobis notificare et declarare, ut habita et scita informatione de talibus postea in executione vobis commissorum, possitis intrare, procedere, et finire cum respectu debito, et cum modo et forma, que sit in maius avantagium honoris et comodi nostri status. Primo enim recordatum est nobis, ut vos advisemus, quod intentionem nostri dominii non exprimatis tam cito in promissiones pecuniarias, nisi primitus videretis habiliter non posse aliud facere. Item quod fiat petitio per vos de Sibenico et Tragurio propter emptionem factam, et perpetuam pacem, ac evitationem scandalorum. Fiat etiam de quietatione septem millium ducatorum propter portus. Fiat etiam petitio de restitutione terrarum amissarum, quia hoc intelligitur semper facta pace, et quia territorium nostrum non esset tutum. Item fiat de confirmatione terrarum imperialium absque recognitione, propter pecunias multas expensas et propter alias secutas, et continue sequendas, pro liberatione fidei christiane, et contra Turchos in armatis galearum nostrarum. Et ulterius quia erant in manibus. tiranorum attentantium contra statum nostrum. ... Preterea assertum est nobis quod dominus Rex Hungarie procuravit predictam pacem, ymo introduxit Regem Polonie, ut esset mediator. Et quod Rex predictus Hungarie contentatur habere pacem nobiscum, sicut voluerimus, videlicet, aut per amicabilem concordiam, aut per viam litis, et quod quemlibet istorum modorum, ipse dimittit et committit in pectore Regis Polonie, acceptando quodlibet suum judicum pro eo, et contra eum, et dominus Rex Polonie etiam super hac parte, quod Rex Hungarie omnia dimittit decisioni sue, nobis scripsit, et confirmat per eius literas. Et propterea si requireremini a domino Rege Polonie, vel parte sua, ut fieret compromissum in personam suam, et quod daretur sibi libertas plena, dicimus vobis, quod hoc non est faciendum ullo modo, tam libere et absolute, sed dicatis, quod in hoc nullam habetis libertatem. Et si requireret, ut mitteretur acceptum libertas, dicatis quod hoc esset maxima temporis dilatio, cum damno et sinistro partium. Et propterea tanquam amicabilis

compositor potest amicabiliter ducere partes ad concordium, et quietem, tanquam sapientissimus et virtuosus princeps. Item assertum est nobis dominum Regem Polonie dixisse Regi Hungarie, quod eius intentio, ob hanc guerram nostram impeditur, que eius intentio esset guerrizare contra infideles, et nisi fiat pax nobiscum, male contra infideles posset aliquid obtineri, propter potentiam nostram maritimam. Item quod dominus Rex Polonie promittit tractare, et facere pacem cum honore nostri dominii. Ideo quod fiant petitiones domino Regi, et non tam cito promissiones pecuniarie, et quod contentabitur, ut habeamus Tragurium, et Sibenicum. Et sicut per alias vos informavimus de significatis nobis per ambaxiatores nostros de Roma habuimus, quod dominus Rex Hungarie contentaretur nobis dimittere terras omnes Dalmatie, facere remissionem ducatorum VII, restituere terras ablatas nobis, et confirmare nobis terras pertinentes Imperio sicut vos informavimus etiam per duplicatas literas nostras, omnia predicta pro summa ducatorum CCm quod concordatur cum verbis Regis Polonie, qui apparuit remanere contentus, quod remanentibus nobis terris Dalmatie, restituendo nobis terras amissas, et confirmatis terris Imperii, omnia hec fieri possent pro promissione denariorum. Postremo recordavit nobis magister Paulus, ut non capiatur aliqua confidentia de domino Cardinali Brande, quia videtur in nullo diligere dominium nostrum, sed quod de Cancellario Regis Polonie, qui videtur multum dispositus, ad honores et comoda nostra potest capi optima confidentia. Hec enim ad cautellam providimus ut est dictum vobis distincte notificare, pro advisamento et informatione vestra, et ut pro maiori claritate, et evidentia predictorum, possitis exequi formam et continentiam conmissionis vestre, mandando quatenus tam nomine informatoris suprascripti, quam alia tenere debeatis secretissima penes vos.

[blocks in formation]

Non sinceri 4.

(Archivio di Stato in Venezia,

Deliberazioni Senato Secrete, Reg. 5, carte 23.)

« PoprzedniaDalej »