Obrazy na stronie
PDF
ePub

Tum pridie nonas Aggei festa recurrunt.

Marcwardi, abbatis sui conscripsit circiter an. 939, A Codex cathedralis :
editam a Surio die 6 Julii; Mabillonio, Sæculo n Be-
nedictino, p. 281. Miracula tantum, omissa Vita, de-
dit Joan. Pinius in Actis Sanctorum, tomo II Julii,
p. 337. Vide Oudinum tomo II, p. 149, Hist. litt.,
Gall., tom. V, p. 377. Præteriisse pigeret editum a
Dacherio Wandalberti Martyrologium interpolatum
esse, siquid aliud maxime. Integrius ac purius legi-
tur in ms., codice Bibliothecæ Canonicorum S. Mar-
tini Lucensis. Interpolationis hujus unicum hoc ex
multis specimen hic exhibendum duco ex mense
Januario acceptum. Ibi vero ita legit Dacherianus
codex :

Tum pridie nonas Augenti festa recurrunt,

Ita profecto scripsit Wandalbertus; cum Aggei cujusdam martyris nomen hac ipsa die in Hieronymianis vetustis martyrologiis occurrat: hoc igitur sublato martyre minus noto, alterum sibi forte magis celebrem Augentum seu Augendum interpolator substituit; nisi forte non interpolatoris, sed imperiti exscriptoris hoc vitium esse malueris. Hæc igitur dum recolo, subit animum cogitatio num operæ pretium facturus sim si novam Martyrologii hujus editionem moliar; quod opportune tunc præstitero, cum novam Martyrologii a Florentino gentili meo excusi editio ex integro a-me recensita novisque accessionibus illustrata proferetur in lucem.

WANDALBERTI

PRUMIENSIS MONACHI

MARTYROLOGIUM.

(Apud Acherium, Spicilegii tomo II.)

MONITUM.

guratus. Si prius, addas quinque lustra, sive viginti quinque annos, tum 842 salutis annum numerabis ; si posterius, 848. Suum vero Martyrologium ætatis annum agens trigesimum quintum se confecisse testatur in Conclusione.

Trinis ecce decenniis

Vitam dego miser; quintus et insuper

Exscripserat sua manu Wandalberti Martyrolo- B Romæ anno 823 a Paschali papa Lotharius fuit inaugium doctissimus Bigotius, cum Bataviam inviseret, e codice scripto Isaaci Vossii, viri comitate singulari, ac politiori litteratura multarumque rerum scientia clarissimi. Ascripserant falso Wandalberti Martyrologium Venerabili Bedæ Basileenses, illud ejus Ephemeridibus accensentes ann. 1563; deinde Molanus in dies distributum Usuardi Martyrologio, cuso Coloniæ ann. 1568, subductis versibus nonnullis, interseruit : nunc integrum suo auctori ac nitori restitutum, una cum præfationibus soluta et stricta oratione concinnatis, atque iis quæ Martyrologium subsequuntur (illa ipsemet Vossius descripsit misitque ad præfatum Bigotium cum Spicilegii tomo V finem imponerem), prodit in lucem. De Wandalberto pauca hæc habet Sigibertus cap. 128 de Scriptoribus Eccles. : « Wandalbertus scripsit Martyrologium metrico stylo. »> Trithemius vero plura de Viris illustribus ordinis S. Benedicti, cap. 36: « Wandalbertus, diaconus et C

monachus Prumiensis monasterii in diœcesi Trevirensi, natione Teutonicus, vir in divinis Scripturis doctus, et in sæcularibus litteris valde peritus, rhetor et poeta insignis, sermone clarus et nitidus, etc. Scripsit etiam metrice Martyrologion totius ann. 1. 1, et alia plura quæ ad meam notitiam non venerunt. Claruit sub Lothario imperatore, ann. Domini 854. » Miræus verba repetit Trithemii, de Script. Eccles., cap. 316, ad ann. 840.

Wandalbertus autem Commendatione ad Cæsarem, ubi Lotharium dilaudat, non obscure annum quo texuit Martyrologium exprimit, præcipue versibus istis:

Lustra per orbem
Quinque recurrunt,
Nomine postquam
Clarus et armis,
Cæsariana

Jura retentas.

Ubi aut ab imperio Lotharii ducit initium Wandalbertus cum Ludovicus Pius anno 817 coronatum voluit filium imperatorem; aut ab eo tempore quo

Ævi curriculis orbis adest atque meatibus Molanus in præfatione ad Usuardi Martyrologium, c. 5, de Wandalberto, ingenue fatetur ipsius Martyrologium e Bedæ Ephemeridibus, mutuatum esse; deinde subinfert : « In indice quodam variarum bibliothecarum, qui ante annum 80 aut circiter conscriptus est, et Lovanii asservatur, quæsivi Mss. Wandalberti exemplaria, sed unicum tantum indicabatur in bibliotheca Regularium Lovanii in Valle S. Martini, ubi tamen nunc non est, quomodocunque id acciderit et proinde æqui bonique consulas, candide lector, quod Wandalbertus non satis castigatus prodeat.

[ocr errors]

Denique Florus, quem mire laudat Wandalbertus in præfatione, non martyrologus notatur, cujus meminere Usuardus, Ado, et alii, sed junior ipso, nimirum acerrimus ille, Carolo Calvo imperante, Ecclesiæ Lugdunensis pro gratia Christi et libero arbitrio propugnator. Legesis Miræum ubi supra ad Sigiberti cap. 92.

Hactenus Acherium exscripsimus, docte, ut solet, de Wandalberti Martyrologio disserentem nunc ea monebimus de quibus lectorem certiorem fieri necesse est. Ac primum quidem a nobis ascriptum est Poemation in Hexaemeron, quod Wandalbertus ipse asserit se Martyrologio suo subjunxisse. Nam cum deesset in eo codice Bigotii quo Acherius usus erat, alterum codicem vir ille studiosus deinde comparavit, D ex quo id descripsit R. P. D. Edmundus Martene, nobisque humanissime communicavit.

Non hæc sola fuit Bigotiani codicis utilitas; imo fuit vel minima; ejus enim ope loca prope infinita emendavimus, ac versus qui desiderabantur restituimus

haud paucos, perinde atque e vetussimo codice regio, A intelligendum sæpe, nonnunquam ad emendandum quicum priorem editionem contulerat Stephanus Baluzius anno, ut ipse monet, 1676.

In hoc inter versus idem Baluzius reperit descripta nescio cujus opera haud pauca sanctorum nomina, quæ edi oportere judicavimus, quod cum ad alia utilis esse posset hæc diligentia nostra, tum ad

Wandalbertum. Porro inter illa sanctorum nomina, librarius notari maxime voluit S. Martialem ac S. Leonardum; nam hujus nomen majusculis litteris exaravit, illi etiam beatissimi titulum addidit, unde conjicio codicem e Lemovicensi provincia in Urbem esse advectum.

PRÆFATIO AUCTORIS.

Domino OTRICO WANDALBERTUS salutem dicit. Veteri et perantiquo præcepto monemur ut parere majoribus, morem gerere æqualibus, consulere minoribus studeamus. Ego quia tibi, charissime, ut minori, quod cogitatu ipso nefas judicio, consulere nequeo; in te enim ipso tibi, ut revera sapientem decet, omnis opis consilium totiusque prudentiæ copiam esse perpendo; morigerari vero sicut æquali sensus et ingenii tarditate non valeo, quod primum constat, ut majori parere et obsecundare viribus cunctis et omni facultate desidero: maxime quod incessanti et infatigabili studio ac benevolentia me, postquam longe a patria rebusque domesticis, non tam exsulare, quam degere cœpi, tua ope, consilio, providentia et liberalitate fultum intelligo: nec leviter pecco, si cum morem gerere nequeo, parere pro ingenii paupertate refugio. Itaque quod inopinato studio ex me, et inevitabili constantique auctoritate petiisti, ut per anni totius spatium occurrentes quot diebus sanctorum festivitates et solemnes undecunque Christianorum votorum celebritates metro digererem; feci ut potui, non tam artis usu atque solertia, quam tua devotione, et immerito erga me sancto rum ad id peragendum adjutus, ut confido, favore.

In quo opere quia solemnium dierum certissima comprehensio non leviter nec facile pro librorum varietate constabat, ope et subsidio præcipue usus sum sancti et nominatissimi viri Flori, Lugdunensis Ecclesiæ subdiaconi, qui ut nostro tempore revera singulari studio assiduitate in divinæ Scripturæ scientia pollere, ita librorum authenticorum non mediocri copia et varietate b, cognoscitur abundare. Ab hoc ego sumptis veteribus emendatisque codicibus, Martyrologicum librum a Kalendis Januariis ad finem anni per dierum singulorum occurrentes festivitates metro edidi, præmissa, ut congrue existimavi, Invocatione ad Deum, Allocutione ad omnes qui forte erunt lectores, commendatione ad te, operis hortatorem, et ad Cæsarem benignissimum Lotharium argumentique sive propositionis diverso metro descriptione et addita post editum Martyrologium, conclusionis hymnique in omnes sanctos editione ; cui etiam operi distinctionem mensium singulorum

a Ego quia tibi. Ultima vocula addita est a codice Bigot. Ex eodem editum non valeo, ubi olim legebatur non video.

b Copia et varietate. Sic maluimus quam in priori editione copia et veritate. Haud longe et addita post, sic codex Big. In editis, male, edita et post. Statim

B

с

adjeci apertam brevemque secundum usus Gallici dispositionem, et horarum diurnarum vulgarem in nostris regionibus dimensionem: quod utrumque a superiori opere nequaquam discrepare putavi. In fine præterea totius operis, de creatione mundi per ordinem dierum sex breve carmen addidi, et explanationem mystici sensus in homine accipendi subjunxi, ut ea quæ de totius anni cursu descripseram, repetita ab initio mundanæ creationis explanatio commendaret.

Hoc opus quia diverso editum metro constat, necessarium existimavi genera ipsorum metrorum breviter explanare, ut non modo ipsum opus, sed ea quibus digestum est metra, omnibus qui id legendum dignabuntur sumere, manifestem. Itaque Invocatio, quam in principio totius opusculi propterea posui, quod omnis scientia ex Deo manans, ab ipso sit merito poscenda (quanquam alii in opere poetico Propositionem primam esse velint), metro ChoriamC bico, Tetrametro, Acatalectico, Asclepiadeo decurrit. Asclepiadeum autem ab Esculapio, qui Græce vocatur Asclepios medicinæ repertore, cujus laudes hoc metri genere frequentatæ sunt, vel ab aliquo ejusdem nominis poeta est appellatum. Metra enim frequenter ab inventoribus, nonnumquam a frequentatoribus, interdum et ab eis quorum memorias celebrant, appellantur. Acatalecticus vero versus est, cui nulla ad plenitudinem sui syllaba deest, sed legitimo numeri fine concluditur. Tetrametrum porro carmen est, quod quatuor pedibus currit, quod in choriambicis, dactylicis, et anapæsticis metris accipitur, in quibus dimetrum, trimetrum, tetrametrum, pentametrum, et hexametrum per simplices pedes. computamus: nam in iambicis trochæisque metris. quia brevia sunt, supradictos numeros per duplices pedes accipimus. Choriambicum autem a choriambo pede, quo proprie currit, vocatur. Constat enim primo pede spondæo, secundo et tertio choriambo, quarto pyrrhichio; et cum choriambus primam et ultimam longas, duas medias syllabas breves habeat, quæ simul sena tempora complent si spondæum pyrrhichio copulemus, totidem syllabas totidemque tempora facimus; ac per hoc non tam pyrrhichio et

D

[blocks in formation]

nongentos et quadraginta continet.

spondæo metrum hoc quam proprie choriambo de- A usque ad completum Martyrologium, heroicos versus currit. Invocatio ergo, hoc metro composita, quadraginta quatuor versibus constat; qui quaterni coeuntes undenos majori complexione versus efficiunt. Allocutio autem, quæ lecturos commonens invitat metro Dactylico, Tertrametro, Catalecticoque, a pede scilicet frequentiori, et numero pedum quaterno atque una, quæ ad plenitudinem metrici numeri, deest syllaba, appellato decurrit: constat enim spondeo, dactylo, catalecto, itemque dactylo, et spondæo. Cumque hoc metrum dactylo proprie constet, si catalectum spondæo addas, erunt ratione syllabarum tres dactyli et unus spondæus, atque a plenitudine dactylicarum syllabarum, una tantum syllaba deesse videbitur; quamquam ratione temporum dactylus, qui una longa et duabus brevibus constat, spondæo, qui duas syllabas longas habet, par et æqualis existat. Itaque Allocutio prædictis pedibus currens sexaginta octo versiculos continet, qui similiter, ut priores, quaterno numero conjuncti, septemdecim majores versus efficiunt.

B

Porro Commendatio metro Phaleucio, Pentametro, Hendecasyllabo constat, quod a numero undecim syllabarum Græce Hendecasyllabum, a numero pedum quinque Pentametrum, ab inventore sive frequentatore Phaleucium appellatur. Decurrit autem primo pede spondæo, secundo dactylo, tertio, quarto quintoque trochæo; quamvis ultima syllaba indifferenter in omnibus metris accipiatur et frequenter trochæus in spondæum, spondæus in tro-C chæum, in pyrrhichium iambus, iambusque in pyrrhichium, per ultimas syllabas transeat. Igitur Commendatio priore sui parte, hoc metro composita, sex et triginta versibus impletur, qui item per quaternam complexionem novem majores versus explere noscuntur. Posterior pars Commendationis, ad Cæsarem edita, metro constat Dactylico, Dimetro, Acatalecto, quod dactylo tantum currit atque spondæo, neque aliqua syllaba ad plenitudinem indiget. Hæc pars quadraginta duosque versiculos continet, qui seni simul coeuntes septem majori conjunctione faciunt versus.

Reliquum deinde opus ad completum Martyrologium, heroico carmine, quod a gestis virorum fortium frequentatis appellatur, et hexametro numero pedum constat, excurrit: in quo metro, præter ultimum, qui spondæum tantummodo sive trochæum recipit, et penultimum locum, qui dactylo solummodo impletur, reliqua loca licenter dactylum spondæumve recipiunt. Quod opus ab initio Propositionis

Sequitur deinceps Conclusio, ad complendum Martyrologium pertinens, quæ mixto Choriambico, hoc est Glyconio, Asclepiadeo Alcaicoque contexitur : quæ metra ab auctoribus sive frequentatoribus nominata Glycone, Asclepio et Alcao: Glyconium quidem spondæo, choriambo, pyrrhichio: Asclepiadeum spondæo, duobus choriambis, pyrrhichio: Alcaicum vero spondæo, tribus choriambis, pyrrhichioque decurrunt. Eadem Conclusio viginti quatuor versiculos prædicta conjunctione metrorum complexa octo majores versus ternis simul coeuntibus reddit. Huic hymnus in omnes sanctos succedit, qui metro constat Dactylico, Pentametro Sapphico, quod a muliere, quæ Sappho dicta, hoc genus metri reperit appellatum; quinis pedibus, hoc est trochæo, spondæo, dactylo, duobus trochæis decurrit; eique post tres versus semper comma heroicum additur, quod dactylo constat atque spondæo; ita efficiuntur in diversa tres versus pariles, et membrum heroicum, quæ complexio in supra dicto hymno octo majores, minores versus reddit viginti quatuor, commata nihilominus addens octo: hæc, ut supra memoravi, ad finem complexionemque præcedentis Martyrologii pertinent.

Deinde sequitur descriptio duodecim mensium, quæ nominum in singulis etymologias, siguorum nomina et stellarum, in signis numeros ususque temporum ostendit. Huic descriptioni cohæret horarum per menses omnes dimensio. Quod opus versibus heroicis quadringentis et quinquaginta completur. In fine totius libelli superest de creatione mundi brevis et aperta descriptio cum additione mystici sensus in homine super creatione rerum accipiendi: quæ descriptio metro Pherecratio constat, quod a Pherecrate inventore sive frequentatore nuncupatum spondæo, dactylo, spondæoque contexitur, quamvis pro ratione novissimæ syllabæ, ultimus spondæus frequenter in trochæum mutetur. In hac descriptione ternis versibus in unum coeuntibus, minores ducenti octoginta quinque, majores nonginti octo efticiuntur. Ita in omni hoc opere diversorum metrorum variarumque mensurarum versus sunt, ab InvoD catione ad Deum usque ad mundanæ creationis comprehensionem, mille nongenti novemdecim. Hæc ita complexus sum, ut tibi, Charissime, cui totius opusculi sicut cunque constiterit munus assignabitur nihil hic incognitum dubiumve remaneat. Bene Vale.

SEQUENTIS METRICI OPERIS TEXTUS.

INVOCATIO .

b Celsi cuncta parans, conditor ætheris,

Orbis principium, luminis editor

a Metrum Choriambicum, Tetrametrum, Asclepiadeum.

Inventorque, boni fons sine termino.
Audi quod precor et supplico servulus,
Plebis tu caput et gloria candidæ,

↳ Celsi cuncta parans. Codex Big., celsi cuncte parens quin legendum sit celsi sancte parens, non vade

Albis fulgida prætextaque vestibus
Agnum quæ sequitur; lotaque sanguine
De cunctis placet empta et data gentibus.
Hanc terris colit, et prædicat omnibus
Votis accumulans optima gaudia
Concors Ecclesia, et mox modulantium
Festivo sociat carmina cœtui.

Hæc nunc curriculis vota sub annuis,
Per quos emineant et redeant dies,
Exponam breviter credita carmine,
Comprendens acies bellaque fortium,
Quorum, Christe Deus, pro meritis mihi
Cunctorum veniam hic annue criminum.
Servo confer opem, missaque desuper
Cæcum de tenebris jam revocet manus,
Rector; nempe tuo nulla renititur,
Nulla est imperio dura potentia :

Armis tu poteris vincere fortibus,

Fallens ne Zabuli vincat iniquitas,

Tandem sic satis ad tartara per scelus

Cunctum perque nefas, perque probra omnia.
Casu flebiliter tendere pessimo;
Oblectetque tuis vivere legibus.

a

Felix cœlicolis permanet in quibus
Regem præsidiis vita perennibus,
Summum quando piis tu residet bonum,
Explet quos jugiter te sitiens amor.
Spei nil superest b, ad veniam mihi,
Vitæ nec potior suppetiis, nisi
Pressum tu releves, æger et anxius
Succumbensque ruam mortis ad infima.
Munus nunc operis permodici tamen
Sanctorum in numero de populo tibi,
Rector, quodque tuo profero nomini,
Gratum de sterili sit rogo carmine.
Hymnum personet hic mens humilis tibi,
Devotusque canat te modulans homo,
Unum cui jugiter cum Patre gloriam
Agmen prædicat in sæcula lucidum.

ALLOCUTIO.

e Christum quisque cupis cernere, et alto Decernis animum figere cœlo,

Spei certa videns signa beatæ,

A

В

C

[blocks in formation]

Illi et vivifico famine pleni,

Visis ac monitis cœlitus acti,
Venturum Dominum vocibus atque
Portentis variis edocuere.

Illos, factus homo est, perditoque et orbi
Salvando adveniens, ore manuque
Instructos, populum misit in omnem,
Mundi ut perficeret rite salutem.

Illos verus amor Regis ad astra
Vexit martyrii stemate claros,
Insignesque pii flore cruoris,
Quorum nunc radiat terra triumphis.
Illos quin etiam celsa venustat
Doctrinæ et meriti gloria magni,

Qui verbo Ecclesiam, qui prece, quique
Signis, quique libris instituere.

Illis est proprius splendor honorque,
Qui Christi niveo tegmine fulti
Vicerunt stabili mente minantem,
Mulcentemque simul carnis amorem.
Illis est etiam fama perennis,
Quæ expertum viridis corporis ignem
Calcarunt penitus cœlibe vita,
Præcinctæque Dei tegmine lumbos.
Illis nec modicum est culmen honoris,
Servatis thalamis, quæ pietate

Compserunt socium rite cubile;
Natos quæque Deo sponte dicarunt.
Illorum superat fama per ævum

Conspectus hominum, cunctaque mundi
Temnentes, eremum qui coluere,

Coelestem meriti sumere panem.

Illorumque nitet nomen, in unam
Quos egit d pariter lex sacra mentem,
Patrum qui monitis colla manusque
Summisere, Dei lege jugati.
Illorum pietas nec minus alto
Præfulget merito, qui sua Christo
Largiti, egregia forte perennes
Nunc gazas retinent, regnaque cœli.
Sic nos multiplici præduce norma
Christus sancta vocat; sicque minorum
Prælucent oculis, Jumina Patrum
Sic multa est meriti causa beati :
Ncc nos velle sequi prava pudebit?
Quæ vult, quæque vetat, jubet almi
Lex verbumque Patris nosse valebit;
Doctrix quemque fides veraque purgat,
Finis qui fuerit; quæque beati hinc
Excessus requies; quæve recursus d
Nunc anni memorent bella piorum,
Monstrabit modico hic corpore codex :
Hunc si velle potes, lector opime,

b Metrum Dactylicum. Tetrametrum, Catalecticum, In unam quos egit. In editis, in unum, male; in codice Big., in unam, bene.

d Quæve recursus. Sic profecto legendum; nam quod erat in priori editione quive recursus, intelligi non potest.

Fac velis animo nosse benigno :
Nulli hic namque subest mens pia culpæ,
Christo quod potuit sponte dicavit.
COMMENDATIO.

a Vera sume b librum fide sacratum,
Sincera hunc reserans legensque mente,
Scribendum tibi, quem pio rogatu
Hortatuque jubes, amice dulcis.
Hoc nam gratificum libro videbis
Digestum breviter tibi sciendi
Questum cum replicans volensque munus,
De jusso inspicies labore tandem.
Quondam Hieronymus sacer quietum
Vitæ deseruit statum modumque,
Aggressus veteris novæque legis
Romano eloquio probare libros.
Augustine, tuum perennis ævi
Nomen, fama gerit, Pater, per orbem,
Qui Christi Ecclesiam doces, et omne
Errorum perimis, fugasque vulgus.
Sic martyr quoque Cypriane Christum
Doctrina, atque pio cruore clamas.
Ore et Hilarius micat beato:

Scriptis Ambrosius manet, atque magnis
Pollet Gregorius, nitetque laude
Dictorum. Volitat Juvencus, illi
Conjunctis spatiis Arator hæret,
Prudentique Deum canendo vivis.
Multos sic memorans honor revolvit
Scriptis qui propriis manent librisque,
Gaudens quos legit et frequentat orbis,
Quamvis morte obita hinc abisse cernat.
Nobis exiguum subest loquendi, et
Scribendi ingenium; negat priorum
Nos æquare locum, vicemque vatum
Exilis copiæ loquacis usus.
Aggressi tamen hic novum piumque
Carmen proferimus Deo, tibique
Hoc qui mente pie rogas, amice,
Tu nostro petimus fave labori.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

MENSIUM, DIERUM, ATQUE HORARUM. Per varios orbem rerum natura meatus Distinxit, moderante Deo, mortalibus ægris; Alternis jugiter vicibus noctemque diemque; Estatem atque hiemen, autumni, verisque tepore; Bissenisque simul discretum mensibus annum. Primum quæque suis horarum tempora punctis Excrescunt, tum bis duodenæ temporis horæ Luce diem et tenebris complent ab origine furvis, Nuncque dies parili spatio, noctesque feruntur: Nunc celerante die d fuscis nox tenditur alis : C Nocte brevi rursus curru lux incita fulvo, Ad summos axes solarem provebit orbem. Hebdomas hinc septem complectitur integra soles: Quatuor hebdomades vulgarem volvere mensem Dicuntur; sed quos soles statuere priores, Ordine diverso menses numeroque feruntur : Junius, Aprilis, September, et inde November, Bis bina hebdomada constat, geminisque diebus. Mensis tum Jani, Augustus simul atque December, Martius, Octimber, Maiusque et Julius aucti Quatuor hebdomadis fulgent, ternisque diebus. Solus quem Februo mensem Numa addidit auctor, Bis denis tantum patet octonisque diebus. Tempora solarem variantia quatuor annum, Ver, æstas, autumnus, hiems: flos, fructus, ho[norque

D

Mensibus alludunt spatiata ex ordine ternis.
Has leges natura dedit, quo tempore primum
Conditor omnipotens mundum formavit, et orbis
Terrarumque modis concrevit semina miris.
Has etiam docti prius advertere parentes,
Et liquere suis, anni crescente rotatu,
Hebdomadis pariter quinquagenis geminisque
Ter centum sexagenis quisque diebus.

Fixo reditu. Codex Big., anni reditu. Sequentem versum ita lego, ordine quo lust. sc. sol quæque.

d Nunc celerante die. Hunc versum qui antea sic legebatur: nunc celebrante die f. vox tend. al., emendavimus ope codicis Big., in quo etiam reperimus vocem furvis, ubi editum erat furnis.

« PoprzedniaDalej »