Praefatio. A multis sacerdotibus jam pridem liber desiderabatur, in quo solitâ major offerretur copia precum, quae recitari possent ante et post missae celebrationem: ut earum et multitudine seligendi praeberetur facultas, et varietate orantis vitaretur taedium. Haud me latebat quidem, copiosissimam ejusmodi precum collectionem haberi in opere P. Boppert, cui titulus: „Scutum fidei"; novi tamen, minus convenire hoc opus majori numero sacerdotum, imprimis propter nimiam ejus amplitudinem molemque, qua pretium augebatur, impediebatur commodior usus. Porro cum meditationes in praedicto opere contentae vix cuiquam arriderent, et testimonia ex ss. Patrum scriptis ibidem apposita paucorum tantum inservirent usui: opus nec ingratum nec inutile reverendis confratribus meis sacerdotibus praestiturum me duxi, preces illic pro missae celebratione singulis diebus assignatas seorsum ederem; id quod in hoc libello feci: preces enim hîc oblatae non a me sunt compositae, sed ex „Scuto fidei" transscriptae. Meditationibus ibidem praemissis alias substitui, brevissimas tamen: cum, ne operis nimis augeretur volumen, tum, ut eorum quoque consuleretur necessitati et desiderio, quibus aut tempus. non suppetit, aut animus non est, prolixiores perlegere meditationes, quique proprias potius efformare, quam alienas sequi praeoptant cogitationes et affectus. Ita si tamen meditationum puncta, quae offero, puto esse comparata, ut, quamvis brevia, sufficientem nihilominus meditaturo praebere possint materiam 1. Quod in appendice brevem meditandi methodum, praecipuorumque, qui in meditatione excitari et foveri solent, affectuum formulas addiderim, vitio mihi non vertetur. Hebdomadam eucharisticam ex Memoriali vitae sacerdotalis" adscribendam curavi, cum ob praeclarum, quo conscripta est, devotionis spiritum, tum ut eorum votis satisfiat, qui singularum virtutum actus ante vel post missam eliciendos separatim notatos desiderant. Orationes denique, quantum brevitatis ratio permisit, collegi indulgentiis ditatas, quae ad operis scopum facere videbantur. Liber, quem offero, tribus tomis integrum comprehendet annum. Sequentur hunc primum tomum secundus ante Quadragesimam, tertius circa Pentecosten a. 1864, ita ut eo proximi anni ecclesiastici tempore, quo opus eis fuerit, lecteri benevolo praesto sint futuri. Secundo quoque et tertio tomo pro majore utentium commoditate eadem, quae huic primo apposita est, adjungetur appendix. Accipe igitur, carissime confrater, libellum, ad promovendam Dei gloriam tuamque salutem conscriptum; et orationibus tuis ac sacrae in divino sacrificio offerendo memoriae commendatum, quaeso, habeas Editorem. 1 Usui mihi fuerunt in concinnandis meditationum punctis meditationes, quas composuerunt Scotti, de Ponte, Avancinus, Lancicius, Tanner, Barxel, Médaille, Chevassu, Chaignon, aliique nonnulli hujusmodi libri. Index. Hebd. I. Adventus. Dom. Jesus judex venturus Fer. 3. Jesus magister noster Fer. 4. De sapientia Dei Fer. 5. De Christi erga nos amore Fer. 6. Sacerdotis mali in judicio confusio. Hebd. II. Adventus. Pag. 1 5 11 16 21 26 31 Fer. 4. Boni sacerdotes ministri pacis Dom. De concipiendo desiderio Salvatoris Fer. 6. Motiva ad zelum animarum inflammantia Hebd. III. Adventus. Dom. De gratiarum actione post missam Fer. 3. Sacerdos et Angeli . Fer. 6. De visitatione B. V. 72 77 81 86 91 96 102 Die 27. Dec. S. Joannes exemplar sacerdotis 147 mendus Die 28. Dec. Patere et coropaberis cum ss. Inno- Dom inf. Oct. Nat. D. Jesus positus in ruinam et resurrectionem Die 29. Dec. Praesepe Domini Die 1. Jan. Salus cur et quomodo operanda Die 2. Jan. Jesus quomodo immolandus et su- Die 3. Jan. De boni sacerdotis felicitate Die 4. Jan Sacerdos debet crescere 151 155 159 164 168 172 176 Die 5. Jan. Trade te providentiae divinae 188 192 Dom. I. post Epiph. Ubi Christus inveniatur Fer. 4. De Angelo custode Fer. 5. De missa ut sacrificio propitiatorio Sab. De praeparatione ad missam Hebd. II. post Epiph. Fer. 2. Praedicator aspiret sanctitatem 246 Fer. 3. Praedicator, qui paucos habet auditores Fer. 5. De peccato et ejus poena 249 253 256 259 263 266 269 Sab. Ad quid zelus domus Dei impellere sacer- Hebd. III. post Epiph. Dom. Malus sacerdos leprosus Fer. 2. De sanatione pueri centurionis Fer. 4. De ambitione Fer. 5. Sacerdos oret plus quam laici Fer. 6. Sacerdos frequenter consideret passio- nem D. Sab. Christus pastor nos oves 296 300 304 307 310 313 316 Hebd. V. post Epiph. Dom. Ut possis coenare cum Christo: quid agendum? 320 Fer. 2. De missa ut sacrificio latreutico |