Obrazy na stronie
PDF
ePub

ad consummationem saeculi, quin et in omnia saeculorum saecula. Voluisti semper nobiscum et noster esse in tempore ac aeternitate. „Non potuisti nos magis diligere, Domine! Dilexisti nos supra modum, dilexisti nos sine modo; et qui omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti, tamen in diligendo nos et modum et pondus et mensuram excessisti" 1. Immensam plane dilectionem ostendis in altaris mysterio, dulcissime Jesu! Quid autem nos? Ah gemens dico: Mundus hic fallax adeo perdite ab hominibus amatur, ut vix ullus sit amor pro te. Plerique mortalium, amore proprio caecati, diligunt vanitatem; et (quod maxime dolendum) multos invenire est fideles catholicos in tua dilectione languentes aut fluctuantes, quos tamen speciali complecteris amore, et novis quotidie beneficiis cumulas.

Cum autem egomet ipse sacerdos tuus, Domine, hactenus adeo languidus fuerim et frigidus in amore tui; nonne promerui mihi anathema illud, quod in omnes Christianos frigidos ac caritatis expertes contorsit Apostolus tuus, dicens: Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema? Fateor, o bone Jesu, me hucusque non ita respondisse perenni amori tuo, prout debuissem ac potuissem. Jam tempus est, ut emergam ex hoc miserrimo statu languoris. Tempus est, ut incipiam majori caritatis ardore diligere te, qui ab aeterno amasti me. Inflamma, Domine, cor meum, et corda meorum omnium, quorum me saluti oportet inservire; ut in amore tuo singuli maneamus usque in finem.

[ocr errors]

Jesu amantissime! Deus optime! tua valeat pro nobis virtus, ne cum tui nominis hostibus gehennae per

1 S. Thomas a Villanova.

petuo addicamur. Cum misericors sis, tuae nos clementiae praesidio tuere; cum lucis auctor sis, mentem nostram tuae gratiae radiis illustra, ne callida diaboli assentatione capiamur; cum demum sanctus sis, sanctitatem nobis omnibus impertire, ut, qui ad divini tui corporis et sanguinis communionem toties accessimus, per te nos servatos esse intelligentes, in hoc unice incumbamus, ut nostri erga te amoris tibi argumenta minime dubia praebeamus. Amen“ 1.

FERIA III.

Jesus discipulorum pedes abluens. Considera: 1) quis hoc fecit? (magister, Dominus, Deus); 2) quid? (munus molestissimum, vilissimum); 3) cui (discipulis, peccatoribus, traditori).

PRECES ANTE MISSAM.

Invitas me ad coenam tuam, o Jesu humilis corde! Magister et Domine! Vocas me ad sacrum convivium, nec habiturum me vitam minaris, nisi manducavero carnem tuam, et bibero sanguinem tuum. At sordidus ego peccator qua fronte ausim accedere ad tremenda mysteria tua? Quo pacto videre te potero in altari jacentem ante me? Ista humilitas tua, Domine, trepidatio mea est. David servus tuus, cum videret Ozam percussum, extimuit vehementer, nec ausus est Dei arcam introducere in domum suam: Quomodo (inquiebat) in

1 S. Ephraem.

gredietur ad me arca Domini? Et tamen ille rex erat sanctissimus, vir secundum cor tuum. Sed ego tot peccatis commaculatus quid dicam? Erubesco levare faciem meam ad te. Iniquitates meae multiplicatae sunt super capillos capitis mei. Quomodo nunc introducam, non arcam Domini, sed ipsum arcae Dominum in domum meam? Non convenit hoc meritis meis. Creaturae omnes temeritatem meam haud injuria coarguere poterunt, si eo audaciae provehar.

Verumtamen, Magister et Domine! magna bonitas tua, quae in ultima coena clarius apparuit, magnam mihi fiduciam praebet. Antequam ibi Apostolos novi testamenti sacerdotio inaugurasti; priusquam eis teipsum panem vivum dedisti manducandum: humiliter abluisti pedes illorum, quo majori puritate ad mensam tuam accumberent. Ne, quaeso, indigneris, Domine, si loquar. En ego sacerdos sum totus immundus: ideoque non tantum pedes meos, sed et manus et caput, me totum ab integro lava, ut totus sim purus. Utinam oculi mei lacrymarum fontem tibi subministrarent, ad abluenda scelera mea. „Dulcissime et misericordissime Domine Jesu Christe, qui coenans cum amicis tuis pedes eorum lavisti, et deinde corpore et sanguine tuo eos pavisti: animam meam ab omnibus peccatis lava, et eodem corpore et sanguine tuo conforta, ne unquam deficiat" 1. Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me, ut super nivem dealbatus ad coenam tuam purissimam digne accedere merear. Amen.

Ad Patrem. Da nobis, quaesumus, omnipotens Deus, ut ad celebrandum altaris sacrificium modesta et pura

1 S. Anselm. Cantuar.

mente accedamus, sequentes saluberrimam Unigeniti tui informationem, qui sacrae eucharistiae institutioni praemisit lotionem pedum discipulorum suorum; tacite insinuando, quod tremendam hanc mensam adire non liceat homini, nisi totus sit ab omni scelere purus et humilis corde. Offerimus tibi, Pater, hoc sacrificium in memoriam illius profundissimae humilitatis, qua magister et Dominus noster discipulorum suorum, imo et proditoris pedes lutulentos abluere dignatus est. Respice, bone Pater, dilectum Filium tuum ad lavandos piscatorum pedes inclinatum. Respice in faciem Christi tui, cujus manus etiam nos abluerunt, dum pro nobis sanguinem in cruce fuderunt. Per infinita hujus sacrificii merita largire nobis veram animorum demissionem, ut, quod Dominus servis ac Creator impendit creaturis, non dedignemur exhibere conservis; et sub aliorum pedibus incurvati libenter patiamur injurias nobis illatas. In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur a te, Domine! et sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, Domine Deus. Memento etc.

PRECES POST MISSAM.

Quonam me nunc deprimere vel inclinare debeo coram te, Domine Jesu, qui olim inclinasti te ad pedes Judae proditoris, et hodie reclinasti te in cor peccatoris? Cinis ego et pulvis, nefandus ego malefactor, ubi me abscondam a facie tua? quo descendam? quo incurvabo me coram te Domino Deo meo, qui aliquando provolutus in genua lavisti vilium pedes piscatorum? O mi Jesu! num forsan ibi oblitus es, universum orbem nihil esse nisi scabellum pedum tuorum? An

tunc oblitus es, te Deum esse totius creaturae Dominum, quem laudant Angeli, quem adorant Dominationes, cujus in conspectu tremunt Potestates, cujus ad nutum columnae coeli contremiscunt? Num oblitus es tibi, te supremum esse judicem, cujus ante thronum omnes reges et imperatores, omnes principes et magnates, omnino homines judicandi comparebunt? Haud sane: nihilominus abjiciebas te ad discipulorum pedes, certo praenoscens, te ab uno prodendum, ab altero negandum, a ceteris fore deserendum.

omnes

Domine Jesu! nec majestatis fuae magnitudinem, nec animi tui demissionem capere valeo. Servorum pedes abluisti, qui magnus es Dominus, qui solem ducis et reducis, lunam portas et reportas, sidera versas et reversas, coelos coelorum volvis atque revolvis. Ad lavandos discipulorum pedes te inclinasti, Magister divine, cujus sapientiae non est numerus, cujus coelesti providentia regitur omnis terra, cujus in arbitrio versantur universa, cujus a nutu pendent omnia, cujus imperio tota rerum universitas obtemperat. - Jesu! Deus abscondite! ergone satis non erat amori tuo, propter nos celasse divinitatis tuae splendorem, et induisse formam servi, quia praecinxisti te linteo, sordidos piscatorum pedes abluturus?

„O humilis sublimitas! o sublimis humilitas! O bone Jesu, qui ad designandam interiorem illam animae lotionem, quam requiro, usque ad lavandos pedes discipulorum tuorum tuam inclinasti altitudinem: lava me, Domine, ut in aeternum habeam partem tecum. Amplius, amplius lava me ab iniquitate mea; ita perfecte me lava, ut nullum peccati vestigium relinquas in me. Lava non solum pedes affectuum meorum, sed etiam manus operum et caput sensuum. Et quoniam anima mea

« PoprzedniaDalej »