Obrazy na stronie
PDF
ePub

gloriosum recipere, et ad gaudia aeterna secum assumere mereatur.

Amen.

DOMINICA III.

Post Epiphaniam.

Malus sacerdos leprosus est miserrimus, nam ejus morbus modo singulari est : 1) horribilis; 2) contagiosus; 3) paene insanabilis.

PRECES ANTE MISSAM.

0

Accedere cupio, bone Jesu, ad divinum illud convivium, ad quod fideles convocasti, dicens: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. sacrum convivium! o tremendum mysterium! Quid agis, Domine? quare me jubes venire ad te? cur isthac inclinatione tua sic gravas me famulum tuum? Scio, quis ego, et quis tu. Novi te, doctus a te. Credo, te esse Dei Filium, Patris Verbum. Non possum non adorare te Deum, cujus ad nutum tota haec contremiscit universitas. Agnosco magnificentiam tuam et vilitatem meam. Scio, quantum discriminis sit Creatorem inter et limum terrae, Vitam inter et mortem. Abominanda peccati lepra plenus jaceo; nec ad te oculos levare audeo, quia meipsum horreo. Factus sum mihimetipsi gravis ac intolerabilis. Turpi vitiorum lue totus infectus prope tabesco, ita ut ab omni mortalium consortio procul amandari merear.

Quo igitur pacto audeam adire mensam tuam, et manus meas impuras extendere ad te, o magne Deus,

in cibum et polum. Grates tibi, Redemtor sua qui passione tua solvisti iniquitatem meam, et r tione tua excitasti spem atque fiduciam meam.

Domine Jesu! severissime zelator domus { ternae, qui me ad sacrum Ecclesiae tuae mi adsumere dignatus es: fac insuper, ut et in m pleatur illud Psalmistae vaticinium: Zelus don comedit me. Tribue mihi zelum bonum et redde me strenuum divinae gloriae et salut curatorem. Aufer a me zelum amaritudinis, prudentem, qui nec ex amore procedit, nec a tendit. Procul amove a me omnem arroganti. vidiam, omnem indignationem et iracundiam, turbulentos animi motus. Dirige me in via ne forte consiliis praeceps aliqua moliar.

Jesu amantissime, qui olim mercatores ejecturus fecisti quasi flagellum de funiculis corditer hucusque pepercisti mihi servo tuo, numeras negligentias meas promerui flagell Interim tamen non renuo flagella tua, utpote taria. Et quoniam ego in flagella para castiga me in praesenti vita, dummodo mihi Dasi flagellum in hoc saeculo, qu

[graphic]
[ocr errors]

am, quae f

e. Nec abn
ue morbi gen
novissimo.
qui venerabi
ructum in ligno

virtute. Effice, pr

lum suum in die re.»/ 1

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

qui extendisti coelum sicut pellem? Quomodo sine metu et tremore manducabo te, qui respicis terram, et facis eam tremere? Qua ratione sol ipse spectare poterit, universorum Dominum a servo immundo tam indigne tractari, quin illico ignitos in me radios ut fulmina vibrans exurat me? Quomodo feret terra tantam in Creatorem injuriam, quin mox aperiens os suum me vivum deglutiat sicut Dathan et Abiron? Undique mihi angustiae. Si accedo, judicium metuo; si recedo, vitam fugio, et misere pereo.

Reminiscor tamen, o Jesu, magnae illius benignitatis tuae, qua leprosum aliquando tangere atque mundare dignatus es. Confidenter itaque ad te confugio, ad te suspiro, ad te clamo. Apud te solatium mihi et auxilium quaero, quod alibi nuspiam invenio. Aut quis me potest facere mundum? nonne tu, qui solus es bonus, solus clemens, solus Salvator misericors? Enimvero, Domine, si vis, potes me mundare. Oro te igitur, ut velis: simul enim ac volueris, in momento, in ictu oculi mundabor et sanabor. Dic etiam ad me duo illa optatissima verba: Volo, mundare. Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Sana me, quaeso, Medice omnipotens, qui leprosum illum tetigisti et mundasti.

Cor mundum crea in mea, Deus! purga me a foeda peccati lepra, ab omni reatus macula; et indue me splendido virtutum ornamento, ut templum tuum ingredi, sacrificium offerre, et purissimum corporis et sanguinis tui sacramentum digne percipere merear. Amen.

PRECES POST MISSAM.

Religione maxima et fide viva te adoro, o Domine Jesu, qui habitare dignaris in corde meo. Istam benig

nitatem tuam eo minus capio, quo magis immunditiam meam agnosco. Tu adoranda sanctitas; ego abominanda foeditas. Tu Verbum plenum gratiae et veritatis; ego sepulchrum plenum miseriae et vanitatis. Temere quidem egi, dum ad tremenda tua mysteria accessi. Nec tamen abjicio spem meam, considerans infinitam clementiam tuam. Tetigisti quondam leprosum, et sanasti eum. Sana pariter animam meam attactu sanctissimi corporis et sanguinis tui.

0

"O benignissime Medice, Jesu bone, qui solo verbo restauras universa; scio, et vere scio, et hoc ipsum tuae bonitati confiteor, quia, si vis, potes me mundare. Ergo bone Deus, bone Domine, per magnam misericordiam tuam, dic animae meae, criminum lepra infectae, dic: Volo, mundare. Et, ut hic sanari, hic mundari valeam, etiam hic ure, hic seca; hic fiat expiatio et emundatio mei; ut cum in tuo districto examine aream tuam ventilare et mundare animam meam veneris, invenias eam verae poenitentiae scopis mundatam et ornatam." Urban III. Pap.

Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Extende manum tuam, o Brachium Domini, et dele cunctas noxarum maculas, quae deformant animam meam. Custodi me ab illa pestifera vitiorum lue morumque contagione, quae nunc atrociter ubique grassatur. Conserva in me puritatem fidei, puritatem amoris, puritatem intentionum, puritatem morum atque sermonum. Te adjuvante, mi Jesu, refugiam a perditorum consuetudine hominum, qui sua vitiorum lue probos inficere, et ad parem secum interitum abstrahere moliuntur. Jam autem ex animo tibi gratias ago, Domine, pro singulari tua bonitate, qua me miserum visitare, mundare, sanare, et epulo pretiossissimo cibare dignatus es.

« PoprzedniaDalej »