Obrazy na stronie
PDF
ePub

Profuit et multis dans exemplum famulandi

Illi, qui bonus est, qui Dominus Deus est.
Hoc igitur melius quis homo posset meditari?
Ista salus multis profuit atque tibi
Quis tam felicem novit atque sapientem?
Non novi talem nec tibi consimilem.

In te revera patuit sapientia vera,

Te pietas Domini nutriit et docuit.
Hunc elegisti præ cunctis, hunc et amasti,
Quem quicunque colit, non coluisse pudet.
Sit tibi lux, patria, requies et gloria parta,
Cui servire fuit gloria sola tibi.

S. Mariæ Eboracensis (404).
133. Filius ecclesiæ mortali carne solutus,
Bruno vir sapiens, quod sua facta ruiturus,
Spes, amor atque fides, quod meruere, tenet.
Alius ejusdem.

134. O si voce rei divini pompa trophæi
Posset laudari, vel plene notificari !
Sed quia deficeret, nisi se mea vox cohiberet
Quod mihi velle datur, perfecte posse negatur.
Sed tamen absque mora surgat mea per mare prora,
Ut, si fas detur, Christum laudando precetur.
Laus tibi, summe pater, cui subditur inferus ater
Laus tibi, laus, Christe, cai mundus subjacet iste.
Cœlestis doni da præmia, quæso, Brunoni
Ut tibi, qui vixit, qui mundo se crucifixit,
Vivat in æternum nec mortis tangat avernum.
Quod petitis vobis, impendite mutuo nobis.

S. Petri Eboracensis Angliæ metropolis (405). 135. Pro quo Bruno brevis reprobavit noxia vitæ, Ipse rependat ei munera perpetuæ.

Aliis ejusdem.

136. Fama prius nobis retulit, quam littera vestra,
Non de morte quidem, sed bonitate viri.
Gemma domus Domini Bruno fuit atque columna,
Et fidei verus cultor apostolicæ.
Vera fides ejus, virtutibus ædificata,
Ethereas ædes ædificavit ei.

Gloria, divitiæ, persona, scientia rerum

Illi clara satis, sed pede pressit ea.

Sunt quæ dant homini post mortem vivere posse,
Nec tamen hæc possunt morte carere dare.
Mors premit omne caput, quæ si cui parcere posset,
Certe Brunoni parcere debuerat
Mors bona, mors felix, si mors est illa vocanda,
Quam sequitur requies vitaque perpetua.

(404) Hoc monasterium, S. Mariæ nomine insignitum, diu pariter ante S. Brunonis ætatem fuerat exstructum. Adi Monast. Anglic. tom. I, pag.384, et Mabil. in Annal. Bened. lib. vII, num. 69.

(405) Dubium non est, quin hic designetur cathedralis, quæ S. Petro sacra est, Eboracensis Ecclesia.

(406) Hæc ecclesia, quæ collegiata est atque in agro Beverlacensi sita, diu ante S. Brunonis at tem exstitit, uti videre est tum ex iis, quæ de S. Joanne Beverlacensi, archiepiscopo Eboracensi, ad 7 Maii diem, quo de hoc apud nos actum, docuimus, tum etiam ex iis, quæ tom.III Monastici Anglicani in Col.

A Si quid ei terrena dedit contagio sordis

(Nam sine peccato vivere nemo potest) Abluat illa Deus, qui trinus vivit et unus

Et det ei requiem, dicat et omnis : Amen. Quod petitis vestris jam fecimus et faciemus, Et petimus, nostris ut faciatis idem.

S. Joannis archiepiscopi Beverlacensis ecclesiæ (406).
137. Bruno, quod sprevit vivens, in morte reliquit
Nam mundum fugit mundanaque vilia dixit.
Christo servivit, quare cœlum penetravit.
Ipsius tales transmittere sed quia fratres
Chartam fecerunt, nostri domini voluerunt
Pro famulo tanto postremo tempore functo
Officium servis gratum persolvere cunctis.
Ricardi (407).

B 138. Qui casu mortis, sublato Patre, doletis,
Ponite tristitiam, manet omnes exitus idem.
Hinc est pensandum, quia mundi gloria fenum,
Ad tempus floret, florens pertransit et aret;
Et quia sic floret florens, sic transit et aret,
Declinemus eam, magis inquirendo futuram.
Jam præcessisti, jam regula, Bruno, fuisti,
Jam conclusisti, quod caute proposuisti.
Florebas mundo fragili, sed flore caduco
Sprevisti mundum fragilem, floremque caducum,
Contemplativæ quærens succedere vitæ,

Quam tibi concedat, qui secla per omnia regnat.
Alberti.

139. Det pietas Christi tibi, Bruno, quod meruisti C Factus in hac vita monachus prius, hinc eremita Turstani. (408). 140. Sit tibi, Bruno, quies, sit lux, sit gloria perpes, Sit tibi vera salus, vera medela Deus.

D

Richardi.

141. Eternam sedem nobis invidit et ædem
Æternæ sedis factus prior exsul et ædis,
Arboris illicitæ dum gustum suggerit Evæ
Gustat, fit gustans mortalibus addita fatis,
Porrexitque viro, casu simili ruituro.
Immortalis erat, sicut Deitatis imago,
Immortalis erat, costis educta virago;

Sed mox post gustum mortales efficiuntur
Dejectuque gravi paradiso dejiciuntur.
Intravit mundum mors effera, subdidit illum
Legibus illa suis, moritur, qui nascitur, omnis.
Parcere non novit, sad nec tibi, Bruno, pepercit.
Apposuit patribus, jam sit tibi vivere Christus
Et raptum mundo te restituat paradiso.

legiatis Anglæ Ecclesiis pag.1 in litteras missa sunt.

(407) Hic, qui Titulo subjecto, aliique, qui quatuor Titulis proxime sequentibus Sancto nominatim parentarunt, collegiatæ Beverlacensis ecclesiæ canonici indubie fuerunt. Singulorum porro nomini in editione Basiledensi additurAd eumdem; quod quid verosimiliter significetur, ex Adnotatis, sectioni sextæ ad not. 421 subdendis, collige.

(408) Opinioni eorum, qui Sanctum, cum mundo valedixit, non recta in Carthusiam secessisse statuunt, suffragatur hic Titulus. Adi commentarium prævium num. 415 et seqq.

593

Wilhelmi.

ACTA

142 Carmina si possent tanto prodesse Patrono,
Jam prodesset ei musa canora mei.
Carmina cantasset titulo fruitura perenni,
Mille modis tanto psalleret illa viro,
Psalleret illa viro, studiosa mente manuque
Linguaque magnificum magnificaret eum.
Sed quia defuncto nil prosunt carmina laudis,
Virtus summa Dei propitietur ei.
Torruerat phoebus bis sex octoque diebus
Libram, cum vita discessit ab hac eremita (409)
S. Petri Castrensis ecclesiæ (410).

143. Gloria justorum, solatia sola reorum
Bruno fuit vivens parque dolor moriens.
Totius cleri decus, exemplar quoque veri,

Mors dolor! eripuit, dum Pater occubuit.
Effectus monachus prius,hinc eremitaque rectus,
Gratia summa Dei propitietur ei.

Huc tendunt vota, quo propitiatio tota
Sit fragili vitæ sub brevitate sitæ.

Huic fuit Octobris immanibus edita probris
Finis sexta dies, sit sibi jam requies.
Alius ejusdem.

144. Personæ titulus sub nomine prætitulatus
Virginis et Matris, quam post Dominum colit orbis,
Diversos luctus mundus sonat undique totus,
Ad multas mortes secum ducendo cohortes.
Prosternit cunctos sacro baptismate lotos,
Sicut demonstrat Brunonis clara lucerna.
Is cum multorum laudetur voce virorum,
Sit meritis morum spectabilis eximiorum,
Lege tamen mortis sors hunc tulit impia portis.
Flemus vobiscum, sed opus quid ad hæc nisi Chris-
[tum

Poscere,quod requies sibi sit post funera perpes.
Ut vestris functis dedimus, sic vos date nostris.
145.Mariæ et S.Aldelmi Malmesbenensis ecclesiæ (411).
Hic bonus athleta, cujus celeberrima vita
Istic narratur, laudabilis esse probatur.
Nam si sic vixit, præsens ut chartula dixit,
Et si munificus fuit et pius atque pudicus,

Si sibimet parcus fuit, indiguis quoque largus,
Si calcator opum, si spretor deliciarum,
Si verbis cultus fuit et bene morigeratus,
Est quid opus verbo, quid dicere plura laboro?
Jam nunc tantorum cœlum tenet arte bonorum,
Nam sibi pro meritis est redditus astriger axis.
Nunc igitur Bruno lætatur et hæret in uno,

(409) Anno nimirum 1101, quo S Bruno obiit, nondumque Gregoriana Calendarii correctio facta erat, signum Libræ sol fuit ingressus die 17 Septembris, a quo ad diem 6 Octobris, Sancto emortualem, dies viginti,computato utroque extremo,effluxerunt.

(410) Hic fortassis collegiata Angliæ Ecclesia de Cestre, quæ S. Petro sacra sit, designatur.

(411) Malmesburiense, de quo tom. I Monastici Anglicani pag. 49 et seqq. agitur, monasterium,in agro Wiltoniensi situm, verosimiliter hic designatur, perperamque proinde Malmesbenensis pro Malmesburiensis scribitur.

(412) Cum eccclesia cathedralis Rotomagensis

A Unum suscepit Bruno, qui multa reliquit.

Est tamen hoc solum cunctis præstantius unum.
Si quam sit magnum, juvat hoc addiscere lucrum,
Sat dicam breviter, paucisque docebo patenter.
Suscepit Christum solamen dulce laborum,
Quid prodest igitur, quod nos sibi versificamur?
Sed puto, proficere, si dico: Deus, miserere.
Ast quoniam nemo peccaminis est sine nævo,
Si quod habet facinus, tu bono terge Deus.
S. Mariæ Rothomagensis ecclesiæ. (412).
146. Ecclesiæ sancta totius lugeat ordo,
Humani generis flens irreparabile damnum
Mundo decessit mundani victor honoris
Bruno pater, sanctæ fundator Relligionis,
Cujus tanta piam vitam commendat honestas,
B Ut sit eum cuiquam non æquiparare potestas.
Ipse fuit sapiens, vir nobilis, indole fulgens,
Imbutus fonte totius philosophiæ;

C

In quo cum virtus probitatis viva niteret,
Glorificos fasces, qua promeruisse valeret,
Proculcator opum, cunctorum spretor honorum,
Et mundi stultam pede contudit ambitionem
Et studio sanctam fundavit Relligionem.
Mundum declinans, mundi sublimia vitans
Elegit potius privata degere vita.

Sed quamvis humilis clarus meritis eremita,
Cujus magnificæ quoniam seriem pietatis
Nemo referre valet, actusve piæ bonitatis,
His prætermissis, precibus nos invigilemus,"
Atque Patrem summum devota mente rogemus,
Ut Pater eximius vitali luce fruatur

Justus et agminibus justorum consocietur.
Nos Rothomagenses metropolis ecclesiæ canonici
singulis annis venerabilis viri Brunonis anniversa-
rium faciemus.

S. Trinitatis Rothomagi (413).
147. Quamvis mens hominis nescit discernere, finis
Qui sit cunctorum; sed fons et origo bonorum,
Cui patet occultum, nec quid dimittit inultum,
Nos tamen, ut mores designant exteriores,
Dulcis et emeritæ pia consummatio vitæ,
Credimus, ad Superos quod vester transiit Heros.
Quæ vos oratis de votis concelebratis,
Hac eadem nostris exposcimus ut facialis.
D Ut vivant Christo, quos carcere solvit ab isto.
S. Leodegarii (414).

148. Hic Leodegarii titulus describitur almi.
A facie mortis nequit ullus sistere fortis.
sanctissimæ Dei Genitrici sacra sit, illam hic desi-
gnari, indubitatum apparet.

413) Hoc monasterium, quod in monte prope Rotomagum situm erat, sæculo x1 fuit exstructum, et ad annum usque 1597, quo mensa abbatialis Carthusia Gallionensi attributa est, sub abbatibus perseveravit, ut Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. XI, col. 124 et seq. docent.

414) Pratellense S. Leodegarii coenobium, quod in diceœsi Lexoviensi situm est, sæculoque x1, ut Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. XI, col.853 docent, fuit exstructum, verosimillime hic designatur.

Sed fumo similis vita viri sterilis. Labitur ut ventus pulcherrima nata juventus. Æque tolluntur pessimus atque bonus. Omnes morte ruunt, terramque cadavera quærunt, In nihilum veniunt, vermibus esca fluunt. Corpora putrescunt, quæ viva superba fuerunt. Horrida fit caro mortua cuncta caro. Mox homo cum moritur, stalim sua fossa paratur, Charus post nullus curet habere suus, Sed social cineri jam fœtens corpus amici.

O quam vanus amor, cum cadit omnis honor!
Brunoni dedimus, quod debitus exigit usus,
Vos et idem nostris persolvite subtitulatis (15)
S. Mariæ Potileviensis (416).

149. Exiit e mundo Vir, mundi spretor, ad illum,
Qui mundum fecit quem sine fine videt;
Et licet hic,tanquam tenebrosus, Bruno vocetur(417),
Est tamen et fama lucidus et meritis.
Luce Dei fruitur, quia lucem respuit istam,
Et pro deserto cœlica regna colit.
Vos igitur, fratres, pro læto ne doleatis,
Esse suos lætos lætus et ipse cupit.

Si quid ei minus est, Deus illi compleat illud
Et nostras vestris jungat ei precibus.
SECTIO VI.

Titulus S. Mariæ Bajocensis ecclesiæ (116).
150. Strennuus et fortis conservator monachorum,
Providus et mortis, fundator cœnobiorum,
Sanctorumque Patrum prius et clemens imitator,
Solamen fratrum, sanctæ virtutis amator,
Morum corrector justus, pia spes miserorum,
Justitæ rector, custos et ubique bonorum,
Moribus ornatus, vas et plenum pietatis,
Fortiter armatus clypeo veræ probitatis,
Humanæ Bruno subiit jus conditionis,
Cœtibus angelicæ conjungendus legionis.
Non ibi raptores habitant, nec turba rebellis

(415) Adi notam 352.

(416) Hoc coenobium, quod sanctissimæ Virgini Mariæ sacrum est, quodque ab aliis Pontilevium vocatnr, in diœcesi Blesensi situm est, sæculoque undecimo, ut Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. VIII, col. 1379 docent, fuit exstructum.

A Nec pravi mores ibi sunt, sed quisque fidelis. Quo nobis aditum tribuat Rex perpetualis," Mortis post obitum protectio spiritualis Spiritus hic summa Brunonis pace fruatur Luceque splendiflua pietate Dei potiatur.

B

C

(417) Alluditur ad nomen Brunonis, quod a nomine Teutonico Braun, Flandrico Bruyn et Gallico Brun, idem, quod Latine Fuscum seu Subnigrum D significante, deductum videri potest.

(418) Sanctissimæ Dei Genitrici sacra est, quemadmodum Galliæ Christianæ auctæ scriptores t. XI col. 346 docent, cathedralis Bajocensis ecclesia; quare ad hanc referendum puto Titulum subjectum.

(419) In Adnotatis seetioni secundæ subnexis docui singulis fere cathedralibus suas olim fuisse scholas, in quibus, qui volebant, litteras docebantur verum, cum præter scholas hasce, quæ episcopales vocabantur, monasticasque, quæ monasteriis instituebantur, essent etiam in urbibus nonnullis scholæ, quæ a magistris, ab episcopo approbatis, extra cathedrales ecclesias monasteriaque instituebantur, nesciamque, qui res in urbe Bajocensi S. Brunonis ætate habuerit, spectetne ad episcopalem, an ad aliam Bajocensem scholam Titulus subjectus, pro certo nequeo edicere, potestque is profectus esse ab omnibus simul civitatis Bajocensis scholis, si plures forte ibidem fuerint.

Versus scholares ejusdem urbis (419).

151. Hic dolor, o Bruno, plus quam processit ab [uno,

Unde dolet, plangit, quam mors tua funditus angit!
Non lacrymando parum communis turba scholarum
Atque genu prono tali viduata Patrono
Pro merito dando diffundit vota precando,
At Regem poscit, qui cuncta latentia noscit,
Ut tibi det vitam, te suscipiens eremitam.
S. Georgii ejusdem urbis (420).

552. Flos eremitarum, lumen mirabile, clarum Sydus, Bruno, patrum vigor, ordo, regula fratrum Exemplarque viæ cœlestis, fonsque sophiæ,

Has tetigit metas, quibus omnis clauditur ætas.
In numero fratrum te scripsimus, optime patrum,
Sedula devote fundendo precamina pro te,
Ut pietate Dei tibi detur pars requiei.
S. Stephani (421).

153. Si vel per gemitum vel per lacrymas dare [vitam

Hic mundus posset, mundus utrumque daret, Ut sibi sublatum semel eliceret redivivum Brunonem, miseris spem, decus, auxilium;

Qui sectans eremum, propriamque 'crucem baju[lando

Actu complevit, ore quod edocuit, Remigiumque tenens fidei spem fixit in astris,

Et rate felici jam mare transiliit :

Et quia non per se valet ullus posse beari,
Hunc immensa Dei gratia justificet.

S. Vigoris Cerasiaci cœnobii (422). 154. Humilis grex cœnobii Cerasiensis beati Vigoris,

(420) In generali beneficiorum diœcesis Bajocensis elencho, anno 1648 typis Parisiensibus excuso, pag. 23 curatis civitatis Bajocensis ecclesiis accensetur ecclesia, S. Georgii dicta; quare cum locum sacrum alium, vel abolitum, vel modo adhuc existentem, cui in civitate Bajocensi vel sit, vel olim fuerit a S.Georgio nomen,hand reperiam, ecclesiam illam hic designari conjicio.

(421) In editione Basileensi habetur S. Stephani ad eumdem, id est, ni fallar, ad eumdem Titulem ; hujusmodi autem inscriptio, cum vocem Tilulus subinde etiam ad epistolam encyclicam, obitus cujuspiam nunciam, significandam S. Brunonis ætate fuisse usurpatam, ex ipsa proxime ante funebres hosce Titulos descripta epistola encyclica, mortis S. Brunonis nuncia, manifestum sit, æquivalet huic sequenti: Responsio S. Stephani ad eamdem epistolam encyclicam, mortis S. Brunonis nuntiam. Jam vero, cum dioecesis Bajocensis situm in urbe Cadomensi, quod S. Stephani nomine distinguitur sæculoque undecimo fuit exstructum, monasterium complectatur, processisse ab hoc Titulum funebrem, seu subjectam ad encyclicam, qua mors S. Brunonis quaquaversum nuntiata fuit, epistolam responsionem, verosimile apparet.

(422) Hoc diœcesis Bajocensis monasterium, Cerasium etiam appellatum,quod a Northmannis adhuc ethnicis Neustriamque infestantibus, fuerat destru

præmonitus oraculo divino, pro anima religiosi ac A Deo dilecti Brunonis generale officium (122) persolvit, orans ut ei parcat summa Dei pietas.

S. Mariæ Constantiensis ecclesiæ (424).

155. Christus doctorum doctor, fons atque bono[rum,

Donet Brunoni, quod meruere boni. Esse Deum verum sequitur non esse severum, Huic igitur placidus sit sine fine Deus. Nam genus humanum, confectum crimine vanum, Iste Pater docuit quam melius potuit, Christi mandatum pandens, dare munus amatum Servanti vitam dat quia perpetuam. Nec solum verbis, ut durus doctor, acerbis Perdocet, ast factis persequitur propriis. Perpetua vita cur non caret hic eremita, Est quoniam verus solus in orbe Deus. Quod petitis vestris, hoc Christus det quoque

Insimul ut socii sint sine fine Dei

Versus scholares ejusdem (425).

[nostr s,

156. Bruno multorum præceptor grammaticorum
Cunctis corporeum nuntiat interitum
Grammaticus, rhetor, dialecticus astrologusque
Effugerent mortem, si fugienda foret.
Sed quia mors nulla nequit auferri medicina,
Semper quisque suum cogitet interitum.

S. Michaelis de periculo maris (426).
157. Mira Dei virtus mirandos perficit actus.
Quosdam justificat, quosdam de morte repulsat.
Quos vult, ignorat, quos vult, solide sibi firmat ;
In quibus hic Bruno, vir relligionis amator,
Colligitur, capitur, feliciter annumeratur,
Hujus sicut opus rotuli contestificatur.

ctum, ab iisdem, factis Christianis, sæculo undecimo fuit instauratum, consule Galliam Christianam auctam tom. XI, col. 408 et seqq.

(423) Adi notam 282.

(424 In inferiori Northmannia sita est urbs episcopali sede nobilis Constantia; hujus autem cathedralis ecclesia, quemadmodum Galliæ Christianæ auctæ scriptores tom. XI, col. 863 docent, sanctissimæ Dei Genitrici Mariæ nuncupata est; quare locum sacrum ab Ecclesia illa distinctum, hic designari non puto.

(425) In editione Basileensi additur Urbis Vide notam. 419.

(426) De hoc dioecesis Abrincensis monasterio, quod ab aliis S. Michael in periculo maris appellatur, sanctique Brunonis ætatem longo temporis spatio præcessit, adi operis nostri tom. VIII, Septembris pag. 80 et 3 seqq, uti etiam Galliæ Christianæ auctæ scriptores tom. XI, col. 510 et tribus seqq. (427) Locum sacrum, qui hoc nomine distinguatur, dicique aliqua veri specie is, qui hic designatur, possit, nuspiam invenio.

(428) Monasterium, in diœcesi Cenomanensi situm, quod Lonleyum vocatur, sæculo undecimo fuit exstructum. Liquet id ex ipso, utpote cui Sigefridus, sæculo undecimo non multum provecto, ut Galliæ Christianæ auctæ scriptores tom. XI, col. 680 docent, Sagiensis episcopus, subscripsit, suppeditato a Sammarthanis fratribus tom. IV, pag. 579 et seq. fundationis instrumento. Istud porro monasterium,

B

S. Petri Casalis (427).

158. Vita Brunonis, fides et opera si talis exstitit, ut dicit littera.

Non est lugendus, cum sit Superis sociatus; Sed si, dum fragilis toleramus pondera carnis, Nullus compareat, qui sic sine crimine vivat, Ut caveat factis aut non delinquere verbis ; Idcirco Christum deprecamur, ut, si in aliquo offendit iste Pater, dignetur indulgere.

S. Maria Louleii cœnobii (428).

139. Audito transitu beatissimi eremitæ Brunonis, Cenomanensis mater ecclesia trigenarium ei fecit (129), anniversarium depositionis diem celebratura.

S. Juliani Cenomanensis (430).

160. Morte tua flendum non credimus, optime
[Bruno,

Qui, fugiens vanos mundi pereuntis honores,
Angelicam in terris vitam sapiens imitatus
Corpore adhuc vivens cœlestia mente petebas.
Corporis ergo malis, Christo miserante, solutus
Sedibus æthereis æterna pace frueris.

O utinam tua sancta sequi vestigia possem,
Corporis istius quo lætus damna subirem!
Alius ejusdem.

161. Vixit in Ecclesia firmissima Bruno columna, Occidit, unde decus Ecclesiæ titubat. Mundalis luget, cœlestis curia gaudet.

Hæc perdit, tantum suscipit illa Virum.
C Debita naturæ solvit meliora secutus,
Cui pro morte brevi vita perennis erit.
Alius item ejusdem.

D

162. Ad Superos Superum cultor sociusque re[cessit. Commendans terræ Bruno, quod ejus erat,

quod, quemadmodum ab iisdem Sammarthanis fratribus ibidem traditur, in sanctissimæ Virginis Mariæ honorem fuit conditum, esse puto illud ipsum, quod hac in inscriptione, litterulæ unius facta mutatione, Louleii cænobii nomine distinguitur. Mirum interim accidit, in Titulo subjecto exponi, non quid hoc, sed quid Cenomanensis mater, seu cathedralis, Ecclesia pro S. Brunone præstiterit, sequentique etiam tempore sit præstitura. (429) Adi notam 269.

(430) Cum Cathedralis Cenomanensis Ecclesia S. Juliano, primo Cenomanensium episcopo, nuncupata sit, nec ab hac distinctus, cui a S. Juliano nomen fuerit, convenir que posse Titulus subjectus videatur, locus sacer ullus in Cenomanensi seu civitate seu diœcesi sæculo duodecimo, cujus anno primo Sanctus noster obiit, exstitisse inveniatur, cathedralem illam ecclesiam hac in inscriptione designari, existimo; quod si autem vera sit hæc mea opinio. Claudium Robertum et post hunc Sammarthanos fratres, qui, cathedralem Cenomanensem ecclesiam, cum primo B. Mariæ ac deinde S. Gervasio consecrata fuisset, anno demum 1201 S. Juliano, translato in illam sacro hujus corpore, dedicatam fuisse, in concinnatis a se Galliis Christianis scribunt, a veritate aberrare necesse est, nisi forte, quod tamen non puto, isthæc Tituli subjecti inscriptio ab iis solummodo, qui funebres Sancti Titulos sæculo 16 edendos curarunt, fuerit profecta.

[blocks in formation]

163. Iste superna petens sincera relligione,
Regnat cum sanctis in cœlesti regione.
Iste laboravit, felix labor, unde vocavit
Gloria sanctorum, merces miranda laborum
Te, tibi se, Bruno, dans regnum Rege sub uno:
Rege sub hoc dico, majestas cujus olympo
Fulget et est Sanctis lux, gloria, vita perennis. B
Istius ergo decet nos commendare laborem
Muneris æterni decet et laudare datorem.
Impetret et nobis nostræ devotio laudis,
Munere divino reguemus Rege sub illo.

S. Vincentii Cenomanensis (431). 161. Si posset lacrymis et planctu v ta reduci, Cum gemitu magno et lacrymis planctuque pro[tervo

Totius florem mundi clerique decorem
Tristis Brunonem lacrymarer luce carentem.

B. Juliani de prato (432`.

165. Isti Brunoni tribuatur vita perennis,
Spiritus atque suus, cœlesti sede receptus
Regnet cum Domino, felix sit nunc et in ævo.
Hic vir præclarus vita doctorque beatus
Felix in clero fulsit, per dogmata mundo:
Unde pio gemitu, profusis fletibus, et nos
Oremus Christum, quo det sibi nunc paradisum.

S. Mauricii sedis Andegavensis (433). 166. Gallia tristatur, Calaber populus lacrymatur. Doctoremque bonum gemit ista, flet illa patro

num.

Vitæ præsentis hæc laudat eum documentis, Ejus et eximia celebratur ubique sophia. Plusquam Maronis laudatur lingua Brunonis.

C

(431) Hæc ordinis S. Benedicti abbatia, quæ in uno civitatis Cenomanensis suburbio sita est, sæculo sexto fuit ædificata a S. Domnolo, Cenema- D nensi episcopo Ita docet in Annalibus Benedictinis lib. vi, num. 43, Mabillonius.

(432) Situm est in diœcesi Cenomanensi, hoc sanctimonialium Benedictinarum monasterium, diuque ante S. Brunonis ætatem exstitit, uti liquet ex iis, quæ de eo lib. 1 et 11 Annalium Benedictinorum memorat Mabillonius.

(433) Dicata est S. Mauritio cathedralis Andegavensis ecclesia; quare dubitandum non est, quin hæc per sedis seu cathedræ Andegavensis S. Mauritium hic designetur.

(434) Ne hinc putes, S. Brunonem a fidei orthodoxæ veritate devium aliquando exstitisse. Adi commentarium prævium num. 69 et seq.

(435) De S. Florentio, presbytero confessore, ad vigesimum secundum Septembris diem, quo in martyrologio Romano aliisque fastis sacris memoratur, vitamque,sæculo quinto circiter ineunte,cum morte commuta vit, actum apud nos jam est, ibique in

Gloria Platonis vilescit laude Brunonis.
Hic præcellebat doctoribus, hic faciebat.
Summos doctores, non instituendo minores.
Doctor doctorum fuit hic, non clericulorum.
Nam nec honestates verborum, nec gravitates
Sumpsit Brunonis, nisi vir magnæ rationis.
Rectio prudentis superabat acumina mentis,
Ut documentorum doctor satis exstitit horum.
His plus perfectam voluit præponere sectam,
Nuntiat egregiam divina docendo sophiam,
Primaque destruxit et tanquam frivola duxit,
Dux prius erroris monstravit iter melioris
Postea doctrinæ (434), quæ gaudia dat sine fine.
Sed nil mundana sapientia dat nisi vana.
Hæc facit elatos pompa, facit illa beatos.
Factis complebat operando, quod ore docebat.
Multos sermones faciebat per regiones
Urbem transivit Romam, Calabrosque petivit.
Hic abbas factus est tandem cœlica nactus,
Hinc gens illa gemit, quia patrem casus ademit,
Cumque virum talem plorat tam spiritualem,
Non mors pastoris, sed damnum causa doloris.
S. Florentii Glamuensis cænobii (435).
167. In variis membris corpus distinguitur illud,
Cui caput est Christus, regnator catholicorum;
In quo nos monachi, mediocria membra, locati
Credimus excelsos in eo veros eremitas,
De quorum numero te, Bruno magne, fatentes,
Spretus honor mundi quod nobis testificatur,
Et sanctæ vitæ finis bonus astipulatur,
Cum tibi descriptas iaudes omnino probemus
Nosque tuis meritis fulciri posse putemus,
Ut tamen orantum fratrum precibus faveamus,
Effudisse preces pro te nos notificamus,
Unde vicem nobis reddendam non dubitamus.
S. Nicolai ejusdem urbis (436).

168. Necdum vester nostros lares rolliger (437) attigerat, cum Lambertus abbas noster jam eum susceperat et de tanto Patre dignos jam versus ascripserat, illud autem, quod promisit, libenter concedimus et augere jam promissis iterum promitti

commentario, actis ejus prævio, expositum,qui monasterium, in hodierni ducatus Andegavensis monte Glonna, aliis Glomea aut etiam Glomna situm,quod a Sancto illo nomen habet, quodque modo, ut a novo S. Florentii monasterio, prope Salmurum serius exstructo, distinguatur, S. Florentius vetus appellatur, sæculo decimo post duplicem eversionem, quam primo a Britonibus, ac deinde a Northmannis acceperat, instauratum denuo fuerit. Sacrum illud asceterium, de quo etiam in Gallia Christiana antiqua tom. IV pag. 388 Sammarthani fratres, illud ipsum omni dubio procul est, quod hic S. Florentii Glamuensis, litterulæ unius, verosimillime per errorem, facta in hoc vocabulo mutatione, cænobit nomine distinguitur.

(436) Id est, ni fallar, Andegavensis; ut hic Andegavense, de quo in Adnotatis, sectioni præcedenti subnexis, quæpiam jam ad not. 402 memoravi, S. Nicolai monasterium iterum designetur. (437) Adi pro hujus vocabuli significatione Commentarium prævium num. 24.

« PoprzedniaDalej »