Obrazy na stronie
PDF
ePub

80. Et eum quidem unice tunc sublimiores scien-
tias hasque inter theologiam docuisse, verosimili-
mum puto. Etenim cathedralis Andegavensis eccle-
sia, in titulo funebri inter recudendos 166, quo
Sanctum mirifice celebravit, ita de eo canit:

His præcellebat doctoribus, hic faciebat

Summos doctores, non instituendo minores:

Doctor doctorum fuit hic, non clericulorum;

79. Atque ita jam habemus, Brunonem tam

philosophiam, quam theologiam Remis docuisse ;

quod autem nominatim ad posteriorem hanc scien-

tiam pertinet, id præterea sic ostendo: Scholarchæ

seu scholastici munus, quod non nisi doctissimis

gravissimisque viris deferri solebat, obiisse Sanctum

nostrum, exploratum habemus tum ex funebri ejus

titulo 173, in quo a regularibus ecclesiæ Vincentii
Noliensibus canonicis « Dudum..... ecclesiæ sedis
Remensium summus didascalus » fuisse asseritur,
tum ex Guiberto de Novigento, scriptore coœvo, qui
lib. 1 de Vita sua cap. 11 de Sancto nostro sic scribit:
<«< Fuit non longe ab his diebus Bruno quidam in
urbe Remensi, vir et liberalibus instructus artibus
et magnorum studiorum rector; » olim autem, etiam
ætate S. Brunonis seu sæculo XI in majoribus ec-
clesiis ad scholastici seu scholarchæ curam præcipue
spectabat clericos liberalibus artibus ac proin, et
quidem potissimum, ut apparet, theologicis facul-
tatibus erudire, bonis moribus informare, ecclesia-
sticam disciplinam promovere, et de omnibus, ad
divinum cultum spectantibus, dum interrogaretur,
respondere. Hæc aut certe non multum abludentia
ex Thomassino De veteri et nova Ecclesiæ disciplina
tom. I, lib. II, cap. 70, num. 8 et ex Papyrii Mas-
soni Annalibus in Philippo fas est colligere, licet
interim scholarchæ seu scholastici officium, cum
non desint modo, qui alibi liberales artes doceant,
in ecclesiis tam majoribus seu cathedralibus, quam
aliis, quantum ad exercitium magna ex parte sit
abolitum uniceque fere quoad dignitatem et titulum
remanserit. Jam vero, Cum Sanctus, ut jam proba-
tum est, scholastici seu scholarchæ munere in ec-
clesia Remensi certissime fuerit perfunctus, ambi-

Iribus autem hisce versiculis scientias inferiores a

Sancto, utpote quem non clericulos, seu clericos
juniores, inferioris duntaxat ordinis scientiis ad-

discendis aptos, sed ætatis tantum provectioris

viros, docuisse, indicent, Remis traditas non fuisse,

innuitur, idque, cum ex supra dictis tum poesim,

tum grammaticam Bruno Remis docuerit, veritati

esse consonum haud potest, nisi de Sancto, jam

facto ecclesiæ Remensis scholarcha seu summorum

studiorum rectore ac præfecto intelligatur; neque

enim Sanctum, muneri huic nondum admotum,

scientias sublimiores, admotum vero inferiores

dumtaxat docuisse, verosimile apparet. Bruno ita-

que, cum jam scholarum Remensium magistratum

fuisset adeptus, scientias duntaxat altiores ac po-

tissimum theologiam, ante vero quam hoc officio

decoratus fuisset, inferiores etiam docuerit. Atque

hæc de scientiis, quas Sanctus Remis tradiderit,

dicta sufficiant, proximum est, ut in tempus, quo

circiter id oneris in se susceperit, modo inquiramus.

81. Si, Sanctum Colonia Agripina, ut Remis

litteras doceret, a Gervasio, Remensium archiepi-
scopo, fuisse evocatum, Morkensius num. 75 recte
notet, Bruno sane ante annum 1055, utpote quo
primum ad Remensem cathedram Gervasius fuerit
evectus, Remis litteras docere non incœperit; quod
si autem Marloto, qui Brunonem anno 1056 schola-
rum Remensium caput seu rectorem a Gervasio
constitutum fuisse, Historiæ metropolis Remensis
tom. II, pag. 115 scribit, sit standum, ante annum
1055 Sanctum nostrum, cum scholarum præfectu-
ram, nisi cum jam aliquandiu docuisset, adeptus
fuisse non videatur, Remenses scholas docere in-
cœpisse, dicendum apparet. Verum cum nec Mar-
D lotus, nec Morkensius certam hic, uti ex supra
dictis pronum est colligere, fidem sibi concilient,
alio recurrendum est, ut tempus, quo circiter San-
ctus docendi muneri apud Remenses sese addixit,
utcunque determinem. Baldricus, abbas Burgulien-
sis in versibus ad Godefridum Remensem, Brunoni
in scholarum Remensium magisterio a Manasse, Re-
mensium an!istite, anno circiter 1077 suffectum,
num. 62 huc transcriptis, hunc Godefridum suum.
quem impense laudat, cum Herimanno ac Brunone
Remis studuisse, docet, ac deiude subdit :

Tu fueras juvenis, fueras et acutior illis ;
Tertius ergo venis, jam quoque primus eras.

Gervasio princeps, princeps tuus ille Manasses

Successit, qui te promovet ad studium;
Godefridum autem tertio loco, id est, post Heri-
mannum et Brunonem, quihus tamen ingenii acu-
mine præierit, ad scholarum Remensium præfec-
turam, promovente eum ad id munus Manasse,
pervenisse, quatuor illis versiculis (neque enim
quid aliud significari hisce posse, apparet) haud
dubie indicatur.

82. Hinc porro, quod huc unice facit. jam con-

sequitur, ut Herimannus Remensium scholarum

præfectus, et quidem ante Godefridum, exstiterit.

Quare cum id muneris ante Brunonem, utpote cui

Godefridus proxime in hoc fuerit suffectus, pariter

gesserit, e tempore, quo hoc Herimannus deposuit,

tempus prope, quo idem obire Bruno inceperit,

perspectum habebimus. In illud ergo inquiramus.

Mabillonius tom. IV Analectorum recitat epistolam,

a Gozechino Leodiensis scholastico Moguntia, quo

sese Leodiensis cathedræ magisterio relicto, rece-

perat, conscriptam, in qua hic, temporis sui vitia

et mala, e Berengarii erratis maxime nata. deplo-

rans, pag. 385 ita loquitur: «< Hæc omnia sapienter

despexit Herimannus Remensis, Drogo Parisiensis,

Spirensis Huoremannus; Bavenbegensis Meinhar-

dus, et præterea multi, et præstantes et præcipuæ

auctoritatis, viri, qui, præcisis speciebus,» id est,

ut Mabillonius præfatione in sæculum vi Bened.

num. xi interpretatur, «< stipendiis et emolumentis,

et abdicatis laboribus, studiis valefecerunt, et sa-

pienti consilio usi, in theologiæ otium, id est,

uti ex antecedentibus et consequentibus apparet,

Historiæque litterariæ Franciæ scriptores tom. IX,

pag. [234 interpretantur, in solitudinem, rerum

divinarum meditationi veræque sapientiæ unice

vacaturi, «< concesserunt. >>

83. Herimannus ergo, qui hic memoratur, quique

alius, quam Herimannus, Remensium Scholarum
ante Brunonem præfectus seu scholarcha proxime
nominatus, esse non videtur, in solitudinem, studiis
relictis abdicatoque proinde scholarchæ officio, sese
jam tum receperat, cum præfatam epistolam Goze-
chinus scripsit. Quare, cum id ante annum 1060, uti
ex iis, quæ Mabillonius loco proxime citato disse-
rit, facile intelliges, indubie fecerit, ante hunc
ipsum annum Remensium scholarum magisterio
sese Herimannus jam abdicarat. Jam vero. cum
Herimanno proxime ex dictis fuerit Sanctus noster
suffectus, consequens est, ut hic verosimillime ante
eumdem dictum annum 1060 a Gervasio, Remen-
sium archiepiscopo, scholas Remenses regendas
acceperit, ac proin. ut Marlotus. qui id, ut jam
supra bis monui, anno 1056 factum statuit, a vero
forsan non multum aberrarit. Quamobrem cum
Sanctus equidem,antequam scholarum Remensium
præfectus seu magnorum studforum rector. ut Gui-
bertus de Novigento supra landatus loquitur, aut
etiam, ut Regulares ecclesiæ S. Vincentii Nolienses
canonici supra pariter in funebri suo de S. Brunone

A titulo scribunt, « summus didascalus » crearetur,
litteras seu inferioris saltem ordinis scientias ali-
quandiu Remis, Herimanno scholarum præfectu-
ram adhuc gerente, docuisse videatur, cousectarium
sit, ut inter annum 1050 et annum 1060 Remis,
sive interim jam tum in civitate Remensi versans,
theologicis studiis operam îbi dedisset, sive Colo-
nia Agrippina, ubi hæc excoluisset, a Gervasio ar-
chiepiscopo, ut supra Morkensius vult, evocatus
demum tum fuerit, docuisse primum incœperit.

[ocr errors]

84. Certe eum ante annum 1050 onus illud non

suscepisse, indubitatum id circo apparet,quod tum,

uti ex supra dictis pronum est colligere, uno dum-

taxat aut altero anno e philosophiæ stadio esset

egressus, hocque decurso, aliquamdiu saltem theo-

logicis studiis, ante quam docere inceperit, verosi-

militer operam dederit. Atque ita modo habemus,

non tantum quandonam circiter Sanctus magistrum

in civitate Remensi primum egerit, verum etiam quo

circiter tempore ad scholarum Remensium præfe-

cturam seu summi didascali munus fuerit promotus

Porro Sanctus non tantum, qua de jam satis actum,

scholarum præfecturam Remis gessit, verum etiam et

metropolitanæ ecclesiæ canonicum et cancellarium

egit. Ac primum quidem constat tum ex primorum

quatuor Carthusia priorum Chronico seu deprompto

ex hoc, quod num. 7 huc transcripsi, Sancti elogio,

tum ex Sigeberti Gemblacensis Chronico; in quibus

ambobus,perantiquis sane,habita ratione ad tempus,

quo post Brunonis obitum scripta sunt, monumentis,

«<ecclesia Remensis canonici » titulo Insignitur; quod

autem ad cancellarii munus, quod pariter obierit,

spectat, manifestum id sit vel ex sola, cui Bruno,

a se veluti cancellario scriptæ, etiam subscripsit,

Charta, anno 1076 a Manasse archiepiscopo in abba-

tiæ S. Basoli favorem concessa. Hanc idcirco, prout

in quarto Annalium Carthusiensium libro nondum

vulgato exhibetur, huc transcribo.

85. Sic habet: «< in nomine Patris et Filii et Spiritus
sancti. Ego Manasses, ineffabili Dei providentia Re-
mensis archiepiscopus, præteritorum atque futuro-
rum memor, qualiter omnia ruinarum atque defe-
ctus detrimenta irrecuperabiliter patiantur : quia vi-
tæ meæ statum non semper duraturum cognovi,
manum charitatis porrigendo animæ meæ portum
D
tranquillissimum studui præparare. Hac igitur ne-
cessitate et cura mihi commissarum ecclesiarum
compulsus, et abbate Stephano id deposcente, dedi
et subjeci cœnobio sancti Basoli altaria duo, Alteiæ
videlicet et Caprillæ, ut ea fratres perpetuo sine
personatu teneant, tantum summaticos persolvant,
et pro me,quoad vivam, duas omni hebdomada mis-
sas, unam privatim, alteram vero communiter ce-
lebrent: atque per singulos annos in anniversarii mei
die ejusdem ecclesiæ fratres de illorum altarium re-
ditibus in refectorio regulariter epulentur.Si quis ea
inde abstulerif, anathema sit. Actum Remis anno
Dominicæ incarnationismillesimo septuagesimosex-
to regni autem Philippi regis xvII; archiepiscopatus

vero domni Manasse VII. Indictione quarta decima. A hic, subscriptis, monasteriorum seu abbatiarum,
Signum Guidonis archidiaconi. S. Guarini archidia-
coni. Signum Manasse præpositi. S. Leuvini decani.
S. Odonis cantoris. S. Henri abbatis S. Jotzelini
abbatis. S. Gebuini abbatis. S. Raimbaldi abbatis.
S. Dudonis decani. S. Dominici decani. S. Lam-
berti decani. S. Bavonis decani. S. Widonis militis.
S. Abberti militis. S. Rodulphi. S. Haymonis. S.
Lamberti. Bruno cancellarius scripsit et subscripsit.»

86. Charta hæc apud Marlotum quoque, qui tamen

unde eam acceperit, non edicit, tom. II. Historiæ

metropolis Remensis pag. 170 et seq. exstat, uti

etiam in ms., de quo num. 28, de S. Brunone trac-

tatu, a PP. Carthusianis hujatibus mecum

municato, ut proinde tria ejusdem instrumenti

exemplaria ante oculos habeam. Atque hæc qui-

dem omnia tum in notis chronicis, quibus signau-

tur, tum in verbis, quibus concepta sunt, ad amus-

sim fere inter se consonant; at non item in testi-

bus, instrumento subscriptis; præterquam enim

quod aliquot horum nomina Marlotianum exem-

plar alio modo, quam quo id duo reliqua exem-

plaria faciunt, scripta exhibeat, abbatibus, chartæ

subscriptis, monasterii seu abbatiæ cui singuli præ-

fuere, nomen adjungit, quod in duobus aliis exem-

plaribus non fit, quodque an in Marlotiano recte

fiat,haud satis habeo compertum.Anonymus interim

Carthusianus, Annalium ordinis sui libri quarti auc-

tor, chartæ a se recitatæ sequentem, qua hac ex au-

tographo desumptam, declarat, adnotationem sub-

jungit: « Extractum fuit (instrumentum scilicet seu

charta jam recitata) ex Originali,sigillo majore cera

flavæ sigillato, in cujus concha impressa est imago

beatæ Virginis Mariæ, dextra lævaque Jesum pue-

rum tenentis. Hoc instrumentum inventum fuit in

præfeta abbatia Sancti Basoli ad Remos per quem-

dam V. P. monachum Benedictinum reformatæ

congregationis, Compendii commorantem, anno

1649, et cuidam Carthusiensi domns Montis Dei

commodatum, ex cujus scriptis illud eruimus. »

87.Mabillonius autem, qui Annalium Benedictino-

rum lib. LXIV,num. 129 chartæ,huc jam integre tran-
scriptæ, partem recitat, quique ipsum instrumenti
hujus autographum aut certe authenticum ejusdem
exemplar sibi præluxisse,innuit, ita ibidem obserbat:
<< Post duos (Chartæ, de qua hic. subscriptos) archi-
diaconos, præpositum, decanum, et cantorem ec-
clesiæ Remensis apposita sunt signa Heinrici abba-
tis Sancti Remigii, Jotselini abbatis Altivillarensis,
Gibbuini abbatis Mosomensis, Raimbaldi abbatis
abbatis Sancti Theoderici, et aliorum. << Bruno
«< cancellarius scripsit et subscripsit,» idem, ut vi-
detur, qui non multo post a Manasse ob ejus faci-
nora recessit et Carthusiensem ordidem instituit.
Authentico affixum est sigillum Manasse archiepi-
scopi, exhibens effigiem beatæ Mariæ, Christum
puerum in sinistro brachio gestantis cum hac incrip-
tione. «< Manasses Remorum archipræsul. «< Hæc
ille, abbatibus, Chartæ seu instrumento, de quo

quibus hi præfuere, nomina adjungens, quæ ta-
men an ex ipso autographo, quod forte ad manum
habuerit, an vero ex Marloto, quem in margine
citat, hauserit, non habeo edicere,ac proin rectene,
an secus, nomina illa abbatibus apud Marlotum
apponantur, in medio relinquo, et in tempus, quo
Sanctus primum Remensis cancellarius creatus
fuerit, nunc inquiro.

88. Marlotus, sæpius jam laudatus, Historiæ me-

tropolis Remensis tom. II, pag, 134 sic scribit :

<< Fragmentum... Historia Franciæ, quæ incipit a

Philippo, de Brunone loquitur, acsi Remis natus

fuisset. At Manasses Epistola statim citanda scru-

pulum amovet his verbis: «Hic Bruno nec noster

B

«< natus est, nec renatus. «Remensis igitur, ut

auguror, vocatur hic, quod Remis litteras cum

laude professus dicatur, cancellariæque dignitate ob

juris peritiam donatus, quam adhuc exercuit sub

Manasse, ut constat ex variis chartis, maxime vero

ex instrumento fundationis sancti Martini Gemello-

rum diœcesis Ambianensis, quod publice recitatum

est coram Philippe rege, Manasse Remis synodum

tenente, cui subscripsit Bruno cancellarius an.

1073. » Ex hoc Marloti textu et ex charta proxime

recitata annoque 1076 notata, Brunonem ab anno

ut minimum 1073 ad annum usque 1076 cancellarii

Remensis munere functum esse asseverant tom. IX,

pag. 234. Historiæ litterariæ Franciæ scriptores :

et recte sane, si modo in anno, quo Brunonem

Chartæ, seu instrumento fundationis Sancti Mar-

tini Gemellorum subscripsisse, Marlotus ait, error

non cubet. Hac interim de re vehementer dubitare

me facit ms., quem jam pluries laudavi, de S. Bru-

none Tractatus, a Carthusianis hujatibus mecum

communicatus.

D

[ocr errors]

89. Hic enim num. 12 sic habet: «Circa idem tem-

pus, quo data fuit hæc (proxime hic jam recitata)

charta, Manasses fundationem abbatiæ Sancti Mar-

tini Gemellorum diœcesis Ambianensis, ante tres

annos factam, firmavit, cujus instrumenlo hæc

verba confirmatoria Bruno adjecit. «Anno episcopa-
<«<tus sui vii firmavit eam Manasses archiepiscopus.
Signum Widonis archidiaconi, et Guarini Warici
<«<archidiaconi, et Manassetis præpositi, et Leuvini
<< decani, Odonis cantoris. Bruno cancellarius scri-
<< psit; » quod si autem hæc quæ unde hausta sint,
non additur,veritati consonent Charta fundationis S.
Martini Gemellorum, seu potius, quo fundatio hæc
confirmata fuit, instrumentum, utpote Manassis,
cathedram Remensem anno demum 1069 consecuti,
anno septimo signatum, non anno 1073, ut Marlotus
(huic enim de eadem charta, de qua in tractatu lauda-
to, sermo esse videtur) loco citato notat, sed anno
1075 aut 1076 fuerit donatum. Fortassis Marlo!us
annum, quo monasterii S. Martini Gemellorum fun-
datio, annis tribus, ut recitata tractatus mox iterum
laudati verba docent, confirmationem, a Manasse
factam, prægressa evenit, pro anno, quo hæc acci-

dit, per errorem posuerit. Fortassis etiam mendosa A et binis seqp. recitat chartam, pro percelebris San-
dumtaxat aut malæ fidei documenta ex quibus,
quæ huc spectantia memorat, deprompta sint, ad
manum habuerit.

90. Et hoc postremum quidem idcirco maxime

suspicor, quod fundationis (melius forte ob jam

dicta dixisset confirmationis) S. Mar.ini Gemello-

rum, quod laudat, instrumentum coram Philippo,

Francorum rege, Manasse Remis synodum tenente,

publice (adi supra recitata scriptoris hujus verba)

recitatum fuisse scribat, nec tamen synodi, Remis

a Manasse celebratæ, cui Philippus Francorum rex

interfuerit, mentio ulla occurat vel apud concilio-

rum synodorumque collectores, vel etiam apud Gal-B

liæ Christianæ auctæ scriptores, præcipua saltem Ma-

nassis gesta, e quibus utique synodi illius celebratio

fuisset, tom. IX, in archiepiscopis Remensibus recen-

sentes. Aiunt quidem ibidem col. 72. fuisse anno

1074 a Manasse concilium ad illicitas Philippi regis

et Bertradæ nuptias firmandas in urbe Remensi

celebratum; verum huic interfuisse Philippum, non

addunt, etiam haud dubie, concilium seu generalem

archidiœcesis Remensis synodum, quam anno 1074

Manasses vere celebravit, ad firmandas Philippi

cum Bertrada nuptias celebratam fuisse, non dic-

turi, si has ante annum certe 1092 non fuisse con-

tractas, considerassent.

91. Ut ut sit, dubium equidem ex omnibus jam

dlctis fit, an instrumentum, de quo modo hic fuise

actum, jam inde ab anno 1073, ut Marlotus notat,

monasterio S. Martini Gemellorum fuerit concessum

ac proinde etiam, an Sanctus noster, quod ei veluti

cancellarius subscripserit, cancellarius ut minimum

quod, ut supra monui, Historiæ litteraria Franciæ

scriptores arbitrati sunt, jam inde ab eodem dicto

anno 1073 exstiterit. Verum, etsi id ita sit, Sanctum

etiam ante ipsum anno 1073 cancellariie Remensis

munus obiisse, nonnulli existimant. Et quidem hoc

diutissime ante annum illum Bruno obierit, si Mar-

lotus in Historia Metropolis Remensis tom. II, pag.

115 recte scribat. Ibi enim de Gervasio Remensium

archiepiscopo, anno 1067 vita functo, ita memorat:

« Ut omnibus modis reipublicæ præsertim litterariæ

prodesset Gervasius, scholas Remenses, vetustate

collapsas, illustriores reddere statuit opera S. Bru-

nonis Coloniensis, ac in ecclesia Remensi a pueris

enutriti, quem scholarum caput seu rectorem cons-

tituit, addito concellariatus officio, quo egregie per-

functus est usque ad Manassem I, donec ipse, cal-

catis dignitatum pompis in eremum secessit ut

infra dicetur. »

92. Hactenus ille, Sanctum nostrum a Grevasio,

Remensium antistite, ac proin ante annum 1068,
quo hic jam obierat, imo vero jam inde ab anno
1056, ad quem hæc refert, Remensis ecclesiæ can-
cellarium creatum fuisse, non obscure docens.
Verum postea ipsemet Marlotus, quæ tam cito Bru-
nonem muneri huic non fuisse admotum suadent,
in medium adducit. Ac primo quidem pag. 139

Dionysiani Remis monasterii fundatione a Gerva-
sio archiepiscopo anno 1067, uti in fine notatur,
datam atque ab Oderico cancellario, qui etiam
nominis aliqua variatione Oldaricus aut Oldaricus

vocatus reperitur. scriptam atque subscriptam;

dein vero pag. 166 et seq affert chartam alteram,

in favorem S. Petri Ruminiacensis a Waltero viro

nobili concessam, itaque terminatam : << Actum

publice Ruminiaco anno Incarnationis Dominicæ

1070, existente papa Romæ Alexandro, regnante

Francorum rege Philippo, Remis Manasse archiepi-

scopo, archidiacono Odone, cancellario Odalrico >>

etc. Cum ergo, uti e binis hisce ab ipsomet Mar-

loto adductis instrumentis publicis constat, ecclesiæ

Remensis cancellarius anno 1067 et anno 1070

Odalricus adhuc exstiterit, Sanctus sane non ante

annum 1070, nedum ante annum 1067, dignitate

illa fuerit decoratus.

93. Imo vero ne ante annum quidem 1074 id forte

acciderit. Etenim apud eumdem iterum Marlotum

opere et tom. cit., pag. 168 et seq. exstat charta,

pro Morimontensis in diœcesi Catalaunensi mona-

sterii fundatione confirmanda a Manasse, Remensi

archiepiscopo,impertita, quam hæc claudunt verba:

« Anno ab Incarnat. Domini 1074, indict. 11,

Kalend. Novemb., epacta prima, regnante vene-

rabili rege Philippo, hanc chartam, in generali

synodo Remensi corroboratam et confirmatam, ego

Odalricus scripsi et subscripsi ; » et si autem duo

tunc Odalrici, alter Remensis ecclesiæ cancellarius,

C

alter ejusdem (adi Marlotum opere et tom. mox

iterum cit., pag. 151) præpositus ac deinde primus

San- Dionysiani Remis monasterii abbas, Remis

floruerint, recitataque chartæ, monasterii Mauri-

montensi datæ, subscriptio, utpote Odalrici scripto-

ris nomini contra morem, in chartis per ecclesia-

rum cancellarios scriptis servari solitum, concellari

titulum non habens adjunctum, Odalrico præposito

convenire videatur. verosimilius tamen Odalrico

cancellario tribuenda est, quod cancellariorum

fuerit chartas publicas, quæ ab ecclesiarum, quarum

cancellarii erant, seu capitulo seu episcopo daban-

tur, conscribere nominisque sui adscriptione muni-

re, facileque fieri possit, ut hic cancellarii titulum,

utpote ad Chartæ, in generali diocesis Remensis

synodo solemniter corroboratæ ac confirmatæ.

valorem verosimiliter non requisitum nomini suo

adjicere neglexerit.

94. Verum, ut hæcquantum ad chartæ hic me-

moratæ, in cujus præterea clausula. num. præced.

data, epacta, antiquis computistis usitata, cum anno

non convenit, subscriptionem sese habeant, Bruno
equidem, uti omnia ad institutum præsens modo
adducta consideranti patebit, anno 1076 exstitit
ecclesiæ Remensis cancellarius, annoque 1069 digni-
tatem hanc consecutus nondum fuerat, ut illa
proinde indubie saltem vel anno, qui nunc proxime
excepit, vel altero e sex sequentibus condecoratus

primum fuerit, Remensem interim cathedram, non A §V. Quales saanctus discipulos habuerit, qui hos bonis

Gervasio, sed Manasse jam occupante. Porro etsi
Bruno aliquandiu, uti ex jam dictis pronum est
colligere, ejusque successor Godefridus scholarchæ
simul et cancellarii munia Remis obtinuerint, non
semper tamen, qui Remensis ecclesiæ scholarcham
agebat, ejusdem etiam cancellarius erat, quando-
quidem anno 1192, vacante cancellaria, Garnerius,
ut Marlotus Historiæ metropolis Remensis tom. II,
pag. 427 et seq. docet, scholarum magisterium
obtinuerit, ut ex eo, quod Sanctus ex supra dictis
diu ante annum 1070 scholarum Remensium præ-
fectum egerit, cancellarium pariter, contra ac modo
statuimus, jam tum egisse, argui non possit, con-
trarium licet sensisse videatur Mabillonius, utpote
Marloti verbis. num. 91, huc transcriptis, quæ tamen
non citat, consonons, sicque Præfatione in alteram
Sæculi vi Benedictini partem, num. 85, de Brunone
scribens: « In eadem (Remensi) ecclesia Gervasio
tunc pontifice, canonicus et scholarum magister....
atque cancellarius factus est. » Atque hæc sunt,
quæ tum de ipso cancellarii munere, a Brunone
Remis gesto, tum de tempore, quo, huic primum
is fuerit admotus, dicenda occurrunt.

moribus non minus quam litteris informarit, et quæe
tunc in eo animi dotes ac virtutes enituerint.

96. Ingentem sane eorum, quos sanctus noster di-
scipulos habuerit, litterasque (unde ejus in hisce tra-
dendis industria mirifice eluxit) optato plane suc-
cessu docuerit, multitudinem exstitisse, non obscure
indicat funebris illius Titulus 131 sequentibus his-
ce, quibus partim constat, versiculis :

Splendor sermonis fuit et lux relligionis.

Ejus relligio scitur ubique satis.
Ejus doctrina sunt facti tot sapientes,

Quos mea mens nescit, et mea penna tacet.
Nec numero tantum multi S. Brunonis dicipuli,
verum etiam aliquot ex hisce tam virtute ac morum
probitate, quam muniis ac dignitatibus, quibus post-
B
modum decorati fuerunt, spectabiles exstitere. Non-
nullos ex hisce illustriores, cum discipulorum pro-
bitas claritasque in magistrorum gloriam, quodam-
modo etiam cedat, exempli loco recensere hic lubet.
Omnium facile princeps est Otto seu Odo, nobili
loco in Gallia natus, e priore Cluniacensi episcopus
Ostiensis ac tandem summus pontifex, assumpto
Urbani II nomine, anno 1088 creatus, tum Philippi
Francorum regis et Bertradæ pellicis excommunica-
tione, tum belli sacri in concilio Claromontano
promotione celeberrimus, cujus præceptorem ali-
quando exstitisse Brunonem, docet quatuor primo-
rum Cartusiæ priorum Chronicon, seu transcri-
ptum ex hoc Sancti, num. 7,elogium,resque proinde
extra omnem controversiam esse debet, ut Ruinar-
tius tom. III Operam posthumorum in pontificis
hujus Vita merito contendit. Accedit Robertus a
Burgundia, regia Burgundiæ ducum stirpe satus,
filius nempe Henrici a æurgundia, nepotis Roberti
regis Franciæ, ad Lingonensem cathedram, ut
Galliæ Christianæ auctæ scriptores tom IV in episco-
pis Lingonensibus docent, anno circiter 1085 promo-
tus, qui ipsemet in Titulo funebri, inter recudendos
39, quem Sancto nostro inscripsit, hujus sese disci-
pulum fuisse, profitetur.

95. Quod modo ad tempus, quo primum ecclesiæ
Remensis canonicis fuerit adscriptus, pertinet, fac-
tum id esse antequam Remenses scholas moderan-
das acceperit, ac proin diu etiam, antequam can-
cellarii munere functus fuerit, plerique censent
scriptores recentiores: etsi autem nullo id queat
antiquitatis testimonio confirmari, sat tamen verisi-C
mile apparet vel ex eo, quod tempus aptius, quo
honorem illum consecutus Bruno sit, assignari non
posse videatur. Cæterum sunt etiam, qui, Sanctum,
Remis adhuc agentem, divini verbi exstitisse præco-
nem, contendunt, innixi, ut opinor, partim sequen-
ti, quem funebris ecclesiæ Andegavensis titulus,
inter recudendos 166, includit, versiculo:

Multos sermones faciebat per regiones.
Verum anne hic de Brunone, Remis adhuc versante,
agatur, pro certo quis asserat? Recitato enim ver-
siculo proxime alter hic ibidem subditur:

Urbem transivit Romam, Calabrasque petivit ;
Surius autem binos illos versiculos, priori non nihil
immutato, absque interpunctione ita conjungit :

Multos sermones faciendo per regiones
Urbem transivit Romam, Calabrasque petivit.
Ut ut sit, Brunonem equidem Remis etiam subinde
ad populum verba fecisse, a vero forte alienum est,
uti et eum plures ibidem, quam supra enumeratæ
sint, scientias docuisse. Nec dubium reor, quin præ-
terea ibi discipulis suis sacras paginas explanarit,
quassane, simulque linguas Græcam ac Hebraicam,
ad earum intelligentiam plurimum conducentes,
optime caltuit, uti liquidem fiet ex iis, quæ de ejus
in psalmos ac S. Pauli epistolas Commentariis dis-
erenda occurrent.

97. Hisce adhuc addo Lambertum, Pultariensis
ad Sequanam Ordinis S. Benedicti monasterii abba-
tem, Petrum canonicorum Regularium S. Joannis
Din Vineis prope Suessionas itidem abbatem, et Mai-
nardum Cormeriacensis seu Cormaricensis in Turo-
nensium territorio cœnobii, dum ad eum epistola
encyclica, mortis S. Brunonis nuncia, fuit allata,
priorem ac deinde abbatem, qui omnes in Titulis
funebribus, 45 nimirum, 79 et 176, quos Sancto
consecrarunt, ejus se discipulos fuisse pariter pro-
fitentur. Et hos quidem tres abbates, uti etiam
Robertum, Lingonensem episcopum, et Urbanum,
summum pontificem, Brunone non alibi quam Re-
mis magistro usos esse, infra docebo, cum inquiram
an sanctus post abdicatam anno circiter 1076 aut
sequenti scholarum Remensium præfecturam, ante-
quam in Cartusiæ eremum secederet, litteras Pari-
siis docuerit omnes autem virtute, quod eos non

« PoprzedniaDalej »