Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

·BODI

LLE

BIBL

L. S.

EDITOR.

Quum Hugo Grotius in N. T. explicando ad hunc diem usque prac omnibus interpretibus principatum tenuerit diuque in posterum retenturus sit: quod quo quis est doctior, eo facilius intelligit: nemo dubitabit, quin dignum sit hoc opus, quod post tot editiones denuo edatur. Igitur de pretio Annotationum ipsarum non dicturo incumbit praefanti, ut de hac editione pauca moneat.

[ocr errors]

Multae quidem sunt operis praestantissimi editiones, sed earum exempla rarius obvia, quàm postulant vota eruditorum et doctrinae sanctioris incrementa. Tamen reliquis parabilior est editio Halensis, II voll. 4° ann. 1755, 1756: verum illa tot scatet vitiis gravioribus, ut usui vix inservire possit. Numeri enim, quibus loca S. S. citantur, quavis pagina multi perverse sunt impressi : quod collatio istius editionis cum reliquis facile docet. Deinde, praeter alia minora, insunt vitia, quae sensum plane nullum fundunt: v. c. ad Matth. 1: 21 p. 30 pro SCHEARIASUB legitur SCHEARIA sub; initio notae ad Matth. 2: 23 p. 44 novem vocabula exciderunt, ita ut nullus supersit sensus; ad Matth. 5: 40 p. 138 pro quicum legitur qui quum. Multa talia invenias, inprimis in vocibus Hebraeis: verum diutius his vitiis immorari fortasse cupidius actum videatur. Illud praeterea dolendum, locis saepe intellectu difficilioribus vel S. S. vel aliorum auctorum Graecorum Orientaliumque non additam esse versionem Latinam, quae

« PoprzedniaDalej »