Obrazy na stronie
PDF

CICERONIS)

oPERA OMNIA

rex recENsioNE NovissiMia

IO. AVGVSTI ERINE STI
ET CLAVE CICERONIAN A.

;

!

1 editio prima amriricAna.

TOM. XV.

eostoNiAE : wells Et i.mi.m,\r.

mmcccxvi.

[graphic]

postoniam : wflls et luli.w, Typographis. —

[graphic]
[graphic]
[graphic]
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Praefatus de instituto philosophiae Graecae Latinis litteris illustrandae, ut, in quo uno a Graecis vincerentur Romani, id ad ipsos quoque transferretur, c. 1-4. ponit id, de quo tota est primi libri disputatio : An mors malum sit ? quod deinde multis refellit. Primo ostendit, mortem non posse malum esse mortuis, quod falsa sint omnia, quae de inferis apud poëtas narrentur, et, si nusquam sint mortui, non possint esse miseri, quod nil sentiant, neque adeo mors malum. c. 5-7. Deinde mon esse malum mortem morituris c. 8. demonstrare suscipit. Mors quid sit, non constare inter philosophos,\qui de natura animi valde dissentiant: c. 9. 10. qua non cognita, ne mors quidem qualis sit, posse intelligi. Qui animum cum corpore confundant, interitum etiam mentis et corporis conjungere, reliquos spem immortalitatis afferre. Quicquid sit, mortem uon esse malum. Nam si intereat animus, non esse miserum : sin superstes sit corporis ruinis, beatum esse. c. 11. lmmortalitatem autem animi confirmari auctoritate antiquitatis omnis, c. 12. 13. cura, quam quisque rerum post mortem futurarum gerat, c. 14. s. consensu mationum omnium, c. 16. natura animorum vel animali, h. e. spirabili, vel ignea, qua, cum corpore excesserint, propter agilitatem in sublime ferantur, c. 17. divinis denique rebns, quae animo insint, quae nec a corpore oriri, nec in terra natae esse possint. c. 24-27. Quod autem primo propterea quidam animum a corpore discretum negent, quod, ubi sit, aut qualis sit, non inteinV 4) I,. XV. 1 *

gant, id esse leve; quod nec oculus se videat, et animus, quamquam non suam formam, tamen sagacitatem, memoriam, ingenium videat. c. 28-29. Deinde, quod negent animum vacantem corpore esse posse, quod qualis ejusmodi animus sit, et quomodo po$sit vacare corpore, non intelligant; ne in corpore quidem qualis sit intelligi, difficiliusque esse, comprehendere, quomodo in alieno et diversae naturae corpore esse, quam quomodo vacare corpore possit: e. 22. Stoicos autem esse perabsurdos, qui animos manere dicant, cum e corpore excesserint, sed non semper ; quod dent id, quod difficillimum in causa sit, posse animum manere corpore vacantem, quod facile sit, toilant, semper manere. c. 32. Neque Panaetii rationem duplicem valere, qui animos mertales velit, primo, quod quicquid nascatur, intereat ; deinde, quod animus saepe aeger sit : quod autem aegrum esse, et in morbum cadere possit, id etiam intevire possit. Nam cum de immortalitate disputetur, de mente dici, quae omni turbido motu vacet, non de iis partibus, in quibus aegritudines vergentur, c. 32. 33. Quod si vero animus intereat, non esse tamen, quare mortem timeamus, cum propter eam rationem, quam supra attulerit, c. 11. tum propter multas alias. Mortem non propter se, fieri enim in puncto, saepe etiam sine sensu, timeri, sed propter discessum ab omnibus vitae bonis: sed ea esse aut opinata tantum, aut tam pauca et parva, ut a malorum et magnitudine aut maultitudine obruantur ; et morte omnia mala et pericula effugi. c. 34-36. Nullis bonis rebus carere mortuos, quod carere is demum dieatur, cui desit, quod desideret : c. 36. neque, sine sensu esse, odiosum esse tum, cum sensus ablatus sit. c. 37. Ac propterea omnem metum mortis pellendum esse, neque miserum putandum mature mori, et, ut ajunt, ante tempus, quod mullum vivendi spatium natura dederit, sed incertam vitae usuram. c. 39-4l. De humatione autem et sepultura non esse laborandum, quod nihil ad mortuum pertineat : c. 42-45. operam potius dandam esse, nt laudabilem vitam gloriosa ratione finiamus : eam esse optimam aequo animo oppetendae mortis rationem. c. 46. 47. Epilogi loco afferuntur ipsorum deosum de morte testimonia, et homìuum de morte pro patria oppetita opiniones.

' 1 CuM defensionum laboribus, senatoriisque muneribus

aut omnimo, aut magna ex parte essem aliquando liberatus, retuli me, Brute, te hortamte maxime, ad ea studia, quae retenta animo, remissa temporibus, longo intervallo intermissa revocavi : et, cum omnium artium, quae ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio et disciplina, studio sapientiae, quae philosophia dicitur, contineretur; hoc mihi Latinis litteris illustrandum putavi : non, quia philosophia Graecis et litteris, et doctoribus percipi non posset: sed meum semper judicium fuit, omnia nostros aut invenisse per se sapientius, quam Graecos, aut accepta ab illis, fecisse meliora, quae quidem digna statuissent, in quibus elaborarent. Nam mores, et instituta vitae, resque domesticas ac familiares nos profecto et melius tuemur et lautius: rem vero publicam nostri majores certe melioribus temperaverunt et institutis et legibus. Quid loquar de re militari ? in qua cum virtute nostri multum valuerunt, tum plus etiam disciplina. Jam illa, quae natura, non litteris assecuti sunt, neque cum Graecia, neque ulla cum gente sunt conferenda. Quae enim tanta gravitas, quae tanta constantia, magnitudo animi, probitas, fides, quae tam excellens in omni genere virtus in ullis fuit, ut sit cum majoribus nostris comparanda ? Doctrina Graecia nos, et omni litterarum genere superabat. in quo erat facile vincere non repugnantes. mam cum apud Graecos antiquissimum sit e doctis genus poëtarum, si quidem Homerus fuit, et Hesiodus ante Romam conditam, Archilochus regnante Romulo; serius poëticam nos accepimus: annis enim fere ' dx post Romam con

i px] hunc esse verum numerum, non vulgatum ante ccccx. certum est. nam hi Consules fuere a. V. pxiv. vel dxi 1 1., et Ursinus. in Me.

reperit. quia autem Cicero dicit fere, vide:ur numerum rotundum x. posuisse.

« PoprzedniaDalej »