Obrazy na stronie
PDF
ePub

11

cum admirabilitate maxima, igneae formae cursus ordinatos definiunt. E quibus sol, cujus magnitudine multis partibus terra superatur, circum eam ipsam volvitur. isque oriens et occidens, diem noctemque conficit, et modo accedens, tum autem recedens, binas in singulis annis reversiones ab extremo contrarias facit: quarum intervallo tum quasi tristitia quaedam contrahit terram, tum vicissim laetificat, ut cum caelo hilarata videatur. Luna autem, quae est, ut ostendunt mathematici, major, quam dimidia pars ferrae, iisdem spatiis vagatur, quibus sol: sed tum congrediens cum sole, tum digrediens, et eam lucem, quam a sole accepit, mittit in terras, et varias ipsa mutationes lucis habet: atque etiam tum subjecta atque opposita soli, radios ejus, et lumen oscurat, tum ipsa incidens in umbram terrae, cum est e regione solis, interpositu interjectuque terrae, repente deficit. iisdemque spatiis hae stellae, quas vagas dicimus, circum terram feruntur, eodemque modo oriuntur et occidunt: quarum motus tum incitantur, tum retardantur, saepe etiam insistunt. Quo spectaculo nihil potest admirabilius esse, nihil pulcrius. Sequitur stellarum inerrantium maxima multitudo: 12 quarum ita descripta distinctio est, ut ex nota figurarum similitudine nomina invenerint. Atque hoc loco me 41 intuens, Utar, inquit, carminibus Arati, eis, quae a

[ocr errors]

11 quarum intervallo tum - - contrahit, tum laetificnt] haeret hic frustra Davisius. Sensus est, sol cum ad alterum terminum, brumam, recedit, terram contrahit, frigore ejus adspectum tristem efficiens, tum recedens versus solstitium eam laetiorem efficit, viriditate arborum, etc.

12 quarum ita descripta distinctio est] quae ita collocatae sunt et dispositae, figuras efficiant, similes animantibus, etc. unde nomina acceperunt. Pro notarum Mss. quidam etiam Gu. et edd. vett. nota: quod non displicet.

te admodum adolescentulo conversa, ita me delectant, quia Latina sunt, ut multa ex iis memoria teneam. Ergo, ut oculis 13 assidue videmus sine ulla mutatione, aut varietate,

Cetera labuntur celeri coelestia motu,

Cum coeloque simul noctesque diesque feruntur,

quorum contemplatione nullius expleri potest animus, naturae constantiam videre cupientis.

Extremusque adeo duplici de cardine vertex

Dicitur esse polus.

Hunc circum <gxlo duae feruntur, numquam occidentes.

Ex his altera apud Graios Cynosura vocatur,

Altera dicitur esse Helice;

cujus quidem clarissimas stellas totis noctibus cerni

mus,

Quas nostri septem soliti vocitare Triones.

Paribusque stellis similiter distinctis eundem caeli verticem lustrat parva Cynosura.

Hac fidunt duce nocturna Phoenices in alto.
Sed prior illa magis stellis distincta refulget,
Et late prima confestim a nocte videtur.
Haec vero parva est: sed nautis usus in hac est.
Nam cursu interiore brevi convertitur orbe.

42 Et quo sit earum stellarum admirabilior adspectus,

[13 assidue videmus] sc. stellas fixas: puto verbum aliquod exidisse, e. c. illas.

14

Has inter, veluti rapido cum gurgite flumen,
Torvu' Draco serpit, subter supraque revolvens
Sese, conficiensque sinus e corpore flexos.

4 Ejus cum totius est praeclara species, in primis suspicienda est figura capitis atque ardor oculorum.

Huic non una modo caput ornans stella relucet,
Verum tempora sunt duplici fulgore notata,
E trucibusque oculis duo fervida lumina flagrant,
Atque uno mentum radianti sidere lucet:
Obstipum caput, et tereti cervice reflexum
Obtutum in cauda majoris figere dicas.

Et reliquum quidem corpus draconis totis noctibus cernimus;

Hoc caput hîc paullum sese, subitoque recondit,
Ortus ubi atque obitus 15 parte admiscentur in una.

Id autem caput,

Attingens defessa velut moerentis imago.

Vertitur;

quam quidem Graeci

Engonasin vocitant, genibus quia nixa feratur.
Hic illa eximio posita est fulgore Corona.

Atque haec quidem a tergo: propter caput autem
Anguitenens :

Quem claro perhibent Ophiuchum nomine Graji.
Hic pressu duplici palmarum continet anguem,

14 Ejus cum totius e. p. species, in primis.] Puto ante in primis addendum esse tum, quod respond at ro cum.

15 parte admiscentur in una] i. e. ubi oriens et occidens conjunguntur. de plagis coeli sermo est.

videamus, utrum ea fortuita sint, an eo statu, quo cohaerere nullo modo potuerint, nisi sensu moderante, divinaque providentia. Si ergo meliora sunt ea, quae natura, quam illa quae arte perfecta sunt: nec ars efficit quidquam sine ratione: ne natura quidem rationis expers est habenda. Quî igitur convenit, signum aut tabulam pictam cum adspexeris, scire adhibitam esse artem: cumque procul cursum navigii videris, non dubitare, quin id ratione atque arte moveatur: aut cum solarium vel descriptum, aut ex aqua, contemplere, intelligere declarati horas arte, non casu: mundum autem, qui et has ipsas artes, et earum artifices, et cuncta complectatur, consilii, et rationis esse expertem putare? Quod si in Scythiam, aut in Britanniam, sphaeram aliquis tulerit hanc, quam nuper familiaris noster effecit Posidonius, cujus singulae conversiones idem efficiunt in sole, et in luna, et in quinque stellis errantibus, quod efficitur in caelo singulis diebus et noctibus: quis in illa barbarie dubitet, quin ea sphaera sit perfecta ratione? 35 Hi autem dubitant de mundo, ex quo et oriuntur et

fiunt omnia, casune ipse sit effectus, aut necessitate aliqua, an ratione ac mente divina: et Archimedem arbitrantur plus valuisse in imitandis sphaerae conversionibus, quam naturam in efficiendis, praesertim cum multis partibus sint illa perfecta, quam haec simulata, sollertius. Atqui ille apud Attium pastor, qui navem numquam ante vidisset, ut procul divinum et novum vehiculum Argonautarum e monte conspexit, primo admirans et perterritus, hoc modo loquitur:

98 tanta moles labitur

99

Fremebunda ex alto, ingenti sonitu, et spiritu :
Prae se undas volvit : vortices vį suscitat,
Ruit prolapsa pelagus respergit: "profluit.
Ita dum interruptum credas nimbum volvier,'
Dum quod sublime ventis expulsum rapi
Saxum, aut procellis, vel globosos turbines
Exsistere ictos undis concursantibus:
Nisi quas terrestres Pontus strages conciet :
Aut forte Triton fuscina evertens specus,
Subter radices penitus undanti in freto

Molem ex profundo saxeam 100 ad coelum eruit.

Dubitat primo, quae sit ea natura, quam cernit ignotam idemque, juvenibus visis, auditoque nautico cantu,

1 Sicut inciti, atque alacres rostris perfremunt
Delphini.

item alia multa.

Silvani melo

Consimilem ad aures cantum, et auditum refert.

Ergo ut hic primo adspectu inanimum quiddam, sensuque vacuum, se putat cernere; post autem signis certioribus, quale sit id, de quo dubitaverat, incipit suspicari: sic philosophi debuerunt, si forte eos

98 tanta moles.] Hos versus hinc repetit Priscianus de metris comicis apud Putsch. p. 1325. cum varietate quadam.

99 profluit.] Priscianus habet reflat, quod praeferunt Lambinus, Davisius; quia metrum vocem dissyllabam requirit. mox pro dum dum Buberius tum tum: nam dum quidem non bene convenit sententiae, idem mox pro ictos legi vult actos: placet.

100 ad caelum eruit.] Priscianus habet vomit: quae est glossa.

1 Sicut inciti.] Quia metrum laborat, correxit P. Manutius sicut citi: Davisius ut citi: quod praetuleriin.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »