Obrazy na stronie
PDF
ePub

11

quaedam natura ab Aristotele inducta: 10 primum haec et deorum est, et animorum. Hanc nos senten- 27 tiam secuti, his ipsis verbis in consolatione haec expressimus: Animorum nulla in terris origo inveniri potest: nihil enim est in animis mixtum atque concretum, aut quod ex terra natum atque fictum esse videatur. nihil ne aut humidum quidem, aut flabile, aut igneum. his enim in naturis nihil inest, quod vim memoriae, mentis, cogitationis habeat, quod et praeterita teneat, et futura provideat, et complecti possit praesentia : quae sola divina sunt. nec invenietur umquam, unde ad hominem venire possint, nisi a deo. singularis est igitur quaedam natura, atque vis animi, sejuncta ab his usitatis, notisque naturis. Ita quidquid est illud, quod sentit, quod sapit, 12 quod vivit, quod viget, caeleste et divinum est, ob eamque rem aeternum sit necesse est. Nec vero deus ipse, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omniaque sentiens, et movens, ipsaque praedita motu sempiterno. Hoc e genere, atque eadem e natura est humana mens.

A. Ubi igitur, aut qualis est ista mens? Ubi tua, 28 aut qualis? potesne dicere? an, si omnia ad intelligendum non habeo, 13 quae habere vellem, ne iis quídem, quae habeo, mihi per te uti licebit? non valet tantum animus, ut se ipse videat. at, ut oculus, sic animus se non videns, alia cernit. non videt autem,

10 primum haec et d. est et a.] primum non convenit loco. et, si referatur ad inducta, langueat. Puto scribendum nimirum.

11 quae sola divina sunt] quomodo sola? immo tota, ut opinor,

12 quod vult edd. quaedam vett. ut Junt. vivit, quod revocavit Davis. quia sic et Ms. Guelf. recepi.

[blocks in formation]

quod minimum est, formam suam. fortasse : quamquam id quoque sed relinquamus: vim certe, sagacitatem, memoriam, motum, celeritatem videt. Haec magna, haec divina, haec sempiterna sunt. qua facie quidem sit, aut ubi habitet, ne quaerendum quidem est. ut, cum videmus speciem primum, candoremque caeli; deinde conversionis celeritatem tantam, quantam cogitare non possumus; tum vicissitudines dierum, atque noctium, commutationesque temporum quadripartitas, 14 ad maturitatem frugum, et ad temperationem corporum aptas, eorumque omnium moderatorem et ducem solem, lunamque accretione, et diminutione luminis, 15 quasi fastorum notis signantem dies; tum in eodem orbe in x11 partes distributo, quinque stellas ferri, eosdem cursus constantissime servantes, disparibus inter se motibus, nocturnamque caeli formam undique sideribus ornatam; tum globum terrae eminentem e mari, fixum in medio mundi universi loco, duabus oris distantibus habitabilem, et cultum : quarum altera, quam nos incolimus, sub axe posita ad stellas septem, unde

Horrifer Aquilonis stridor gelidas molitur nives.

altera Australis, ignota nobis, quam vocant Graeci TIXova. Ceteras partes incultas, quod aut frigore rigeant, aut urantur calore: hic autem, ubi habitamus, non intermittit suo tempore

14 ad maturitatem frugum.] Davisius in Ms. Norvic. reperit maturationem, quod probat Pearcius; ego non.

15 quasi fastorum notis signantem dies) hanc lectionem confeci partim ex edd. vett. quae habent notis significantem et Ms. Eliens. ap. Davisium et duobus Paris. ap. Alemannum. Vulgo est notantem et significantem.

16 Caelum mitescere, arbores frondescere,
17 Vites laetificae pampinis pubescere,
Rami baccarum ubertate incurviscere,
Segetes largiri fruges, florere omnia,

Fontes scatere, herbis prata convestirier :

18 tum multitudinem pecudum, partim ad vescendum, partim ad cultus agrorum, partim ad vehendum, partim ad corpora vestienda : hominemque ipsum quasi contemplatorem caeli ac deorum, ipsorumque cultorem : atque hominis utilitati agros omnes et maria parentia. Haec igitur, et alia innumerabilia cum 29 cernimus, possumusne dubitare, quin his praesit aliquis vel effector, si haec nata sunt, ut Platoni videtur: vel, si semper fuerint, ut Aristoteli placet, moderator tanti operis 19 et muneris? sic mentem hominis, quamvis eam non videas, ut deum non vides tamen ut deum agnoscis ex operibus ejus, sic ex memoria rerum, et inventione, et celeritate motus, omnique pulcritudine virtutis vim divinam mentis agnoscito. In quo igitur loco est? credo equidem in capite et, cur credam, afferre possum: sed alias : 30 nunc ubi sit animus, certe quidem in te est. Quae

16 Caelum mitescere.] Sic vulgati. At edd. vett. plures habent nitescere ut et Ms. Guelf. quod coelo non ita bene convenit, ut vulgatum. Sed Camerarius in Comm. in Tusc. edidit solum nitescere, nescio unde. id maxime placet. in ed. Operum Cic. tamen habet vulgatum coelum nitescere. Solum bene dicitur nitescere tempore verno, ubi et agri nitent.

17 Vites laetificae.] Sic edd. vett. omnes, item Ms. Guelf. valgo laetiscere.

18 tum multitudinem, etc.] haec conjunguntur cum superioribus ut cum videmus speciem primum, etc.

19 et muneris] verbum ductum a spectaculis Rom. quae munera dieebantur.

20 nunc ubi sit animus.] In Dav. 1, est ubi ubi, non male, sed sic ubi intelligi potest.

22

est ei natura? Propria puto, et sua. sed fac igneam, fac spirabilem: nihil ad id, de quo agimus. Illud modo videto, ut deum noris, etsi ignores et locum, et faciem, sic auimum tibi tuum notum esse oportere, etiam si ejus ignores et locum, et formam. In animi autem cognitione dubitare non possumus, nisi plane in physicis plumbei sumus, quin nihil sit animis admixtum, nihil concretum, nihil copulatum, nihil coagmentatum, nihil duplex. quod cum ita sit, certe nec secerni, nec dividi, nec discerpi, nec distrahi potest: nec interire igitur. est enim interitus quasi discessus, et secretio 23 ac diremtus earum partium, quae ante interitum junctione aliqua tenebantur.

His, et talibus rationibus adductus Socrates, nec patronum quaesivit ad judicium capitis, nec judicibus supplex fuit: adhibuitque liberam contumaciam, a magnitudine animi ductam, non a superbia: et supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit, et paucis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit: et cum paene in manu jam mortiferum illud teneret poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, 30 verum in caelum videretur ascendere. Ita enim censebat, itaque disseruit: duas esse vias, duplicesque cursus animorum a corpore excedentium. nam qui se humanis vitiis contaminavissent, et se totos libidinibus dedidissent, quibus caecati, vel domesticis vitiis atque flagitiis se inquinavissent, vel republica

21 In animi cognitione] i. e. cum autem animum, qualis sit, cognoscere atque pronunciare volumus.

22 nihil sit animis admixtum] malim q. n. s. in animis mixtum ? nam alibi sic Cicero.

23 ac diremtus.] Vulgg. direptus. male. In Ms. Guelf, est diremfas. v. Clavis in h. v.

24

violanda fraudes inexpiabiles concepissent, iis devi um quoddam iter esse, seclusum a concilio deorum. qui autem se integros, castosque servavissent, quibusque fuisset minima cum corporibus contagio, seseque ab his semper sevocassent, essentque in corporibus humanis vitam imitati deorum: his ad illos, a quibus essent profecti, reditum facilem patere. Ita commemorat, ut cygni, qui non sine causa Apollini dicati sint, sed quod ab eo divinationem habere videantur, qua providentes quid in morte boni sit, eum cantu et voluptate moriantur: sic omnibus et bonis, et doctis esse faciendum. nec vero de hoc quisquam dubitare posset, nisi idem nobis accideret, diligenter de animo cogitantibus, 25 quod iis saepe usu venit, qui cum acriter oculis deficientem solem intuerentur, ut adspectum omnino amitterent: 26 sic mentis acies seipsa intuens, nonnumquam hebescit; ob eamque causam contemplandi diligentiam amittimus. Itaque dubitans, circumspectans, haesitans, 7 multa adversa revertens, tamquam in rate, in mari immenso, nostra vehitur oratio. Sed haec et vetera, et a Graecis. Cato autem sic abiit e vita, ut causam moriendi nactum se esse gauderet. Vetat enim

28

24 Apollini dicati.] Ms. Guelf. edicati. librarius voluit dare dedicati. 25 quod iis saepe usu venit, aut cum, etc.] Primum pro venit legendum veniret: turi cum delendum est.

26 sic hebescit] omnino tota oratio non satis apte cohaeret, nam debebat esse: ut enim hi adspectum omnino amittunt, sic mentis acies hebescit, etc. pro seipsam cum Dav. e Mss. edidi se ipsa, quod et latinitas jubebat.

27 multa adversa revertens] vitiosum esse revertens, in promtu est. Davisius edidit reverens quod minime placet. verens tolerabilius esset. Conjeci olim refugiens. nec melius quid reperi.

28 tamquam in rate in m. immenso.] Dav. post Ald. et Steph. edidit tamquam ratis, etc. ita venustior fit oratio, nec. tamen correctio est necessaria

« PoprzedniaDalej »