Obrazy na stronie
PDF
ePub

Africam. Ergo et earum partes diligunt, ut Romam, Athenas, Spartam, Rhodum: et earum urbium separatim ab universis, singulos diligunt, ut Pyrrhi bello Curium, Fabricium, Coruncanium; primo Punico Calatinum, Duillium, Metellum, Lutatium; secundo Maximum, Marcellum, Africanum; post hos, Paullum, Gracchum, Catonem, patrumve memoria Scipionem, Laelium: multosque praeterea, et nostra civitas, et Graecia tulit singulares viros; quorum neminem, nisi juvante deo, talem fuisse credendum est. Quae ratio poëtas, maximeque Homerum, impulit, ut principibus heroum, Ulyssi, Diomedi, Agamemnoni, Achilli, certos deos, discriminum, et periculorum comites, adjungeret. Praeterea ipsorum deorum saepe praesentiae, quales supra commemoravi, declarant, ab his et civitatibus, et singulis hominibus consuli. quod quidem intelligitur etiam significationibus rerum futurarum, quae tum dormientibus, tum vigilantibus portenduntur. multa praeterea ostentis, multa in extis admonemur, multisque rebus aliis : quas diuturnus usus ita notavit, ut artem divinationis efficeret. Nemo igitur vir magnus sine aliquo afflatu divino umquam fuit. Nec vero ita refellendum est, ut, si segetibus aut vinetis cujuspiam tempestas nocuerit, aut si quid e vitae commodis casus abstulerit, eum, cui quid horum acciderit, aut invisum deo, aut neglectum a deo judicemus. Magna dii curant, parva negligunt. Magnis autem viris prospere semper eveniunt omnes res: si quidem

90

90 prospere semper eveniunt omnes res] e Mss. eveniunt addidit Davisius. habent et edd. vett. Bonon. Mediol. Ald.

67

satis a nostris, et a principe philosophorum Socrate dictum est de ubertatibus virtutis et copiis.

91

Haec mihi fere in mentem veniebant, quae dicenda putarem de natura deorum. Tu autem Cotta, si me audias, eandem causam agas, teque et " principem civem, et pontificem esse cogites, et, quoniam in utramque partem vobis licet disputare, hanc potius sumas: eamque facultatem disserendi, quam tibi a rhetoricis exercitationibus acceptam amplificavit Academia, huc potius conferas. Mala enim et impia consuetudo est, contra deos disputandi, sive ex animo id fit, sive simulate.

91 principem civem] in vulgatis additur putes, quod valde est ab re et contextu abhorrens: id quia in Mss. bonis non repertum est, delevi. Venit olim tu mentem, Ciceronem scripsisse principem civitatis: inde vitiosam natam esse lectionem.

M. TULLII CICERONIS

DE NATURA DEORUM,

AD M. BRUTUM

LIBER TERTIUS.

ARGUMENTUM.

Hoc libro continetur Cottae Academici contra Stoicam de Diis rationem disputatio. Ea ut superior liber in quattuor partes distributa est. Nam primo respondet c. 3-7. ad ea, quibus Balbus docere voluerat, esse Deos, et primo quidem ita, ut ostendat, praeter rem argumentis eam partem rationis Stoicae confirmatam esse, si verum sit, quod Stoici dicant, non egere oratione eam rem, quod sit perspicua, et inter omnes constet; deinde vero ita, ut singula argumenta breviter reprehendat: quamquam ea pars non integra ad nos pervenit. Secunda parte fc. 9-25. omnia ea impugnantur, quae de Diis ipsis, quales essent, disputata erant. Itaque primo non ea argumenta solum dissolvit, quibus mundo, soli, lunae, sideribusque divinitas asserta erat, sed etiam ea opinio, quam absurda sit, pluribus argumentis demonstrat: quorum facile princeps est id, quo Carneades uti solebat contra Stoicos, Nullum, neque corpus, neque animal, quod patibilem naturam habeat, immortale et aeternum esse posse; immortalitate autem et aeternitate sublata, ipsam divinitatem tolli. Deinde poëticos Deos, et quos plebs superstitiosa venerabatur σugutiklis EgWTHσert, quibus Carneades in hac disputatione uti solebat, aliisque argumentis tollit. Tertia pars autem disputationis cum partibus duabus quartae intercidit. Nam quarta disputationis Stoicae pars, quae, Deos providisse et consuluisse hominibus, contendebat, quattuor argumentis nitebatur (v. argum. L. II. in fine,) horum secundo et quarto quae respondisse Cotta fingitur, ea sola supersunt: c. 26-40. VOL. XV. 35*

Ostendit enim primo, quibus rebus hominibus consuluisse Dii dicantur, eorum pleraque, inprimis rationem, ad hominum perniciem converti; summosque homines et virtutis amantissimos plerumque mala fortuna usos esse.

1 QUAE cum Balbus dixisset, tum arridens Cotta, Sero, inquit, mihi, Balbe, praecipis, quid defendam. ego enim, te disputante, quid contra dicerem, mecum ipse meditabar, neque tam refellendi tui causa, quam ea, quae minus intelligebam, requirendi. Cum autem suo cuique judicio sit utendum, difficile factu est, me id sentire, quod tu velis. Hic Vellejus, Nescis, inquit, quanta cum expectatione, Cotta, sim te auditurus. jucundus enim Balbo nostro sermo tuus contra Epicurum fuit. praebebo igitur me tibi vicis sim attentum contra Stoicos auditorem. spero enim, te, ut soles, bene paratum venire. Tum Cotta, 'Sim mehercule, inquit, Vellei. neque enim mihi par ratio cum Lucilio est, ac tecum fuit. Quî tandem, inquit ille? Quia mihi videtur Epicurus vester de diis immortalibus non magnopere pugnare. tantummodo negare deos esse non audet, ne quid invidiae subeat, aut criminis. Cum vero deos nihil agere, nihil curare confirmat, membrisque humanis esse praeditos, sed eorum membrorum usum nullum habere ludere videtur, satisque putare, si dixerit, esse quandam naturam, et aeternam. A Balbo autem animadvertisti, credo, quam multa dicta sint, quamque, etiam si minus vera, tamen apta inter se

1 Sim mehercule] sc. bene paratus, ut sim, optem utique. Vulgg. Si mehercule, quod bene vidit Buherius corrigendum esse sim, quod et mihi olim in mentem venerat. absorpta est litera ultima a prima sequentis verbi, ut saepe factum esse constat in libris antiquis. Itaque non duoitavi id recipere. Mox, pro par ratio, Lambinus malebat par certatio est: sed non est necesse.

meam.

et cohaerentia. itaque cogito, ut dixi, non tam refellere ejus orationem, quam ea, quae minus intellexi, requirere. Quare, Balbe, tibi permitto, responderene mihi malis, de singulis rebus quaerenti ex te ea, quae parum accepi, an universam audire orationem Tum Balbus: Ego vero, si quid explanari tibi voles, respondere malo. sin me interrogare, non tam intelligendi causa, quam refellendi; utrum voles, faciam vel ad singula, quae requires, statim respondebo: vel, cum peroraris, ad omnia. Tum Cotta, Optime, inquit. quamobrem sic agamus, ut nos ipsa ducit oratio. Sed antequam de re, pauca de me. non 2 enim mediocriter moveor auctoritate tua, Balbe, orationeque ea, quae me in perorando cohortabatur, ut meminissem, me et Cottam esse, et pontificem. quod eo, credo, valebat, ut opiniones, quas a majoribus accepimus de diis immortalibus, sacra, caeremonias, religionesque defenderem. Ego vero eas defendam semper, semperque defendi: nec me ex ea opinione, quam a majoribus accepi de cultu deorum immortalium, ullius umquam oratio aut docti, aut indocti movebit. sed cum de religione agitur, Ti. Coruncanium, P. Scipionem, P. Scaevolam, pontifices maximos, non Zenonem, aut Cleanthem, aut Chrysippum sequor: habeoque C. Laelium augurem, eundemque sapientem; quem potius audiam de religione dicentem in illa oratione nobili, quam quemquam principem Stoicorum. cumque omnis populi Romani religio, in sacra, et in auspicia divisa sit: tertium adjunctum sit; si quid praedictionis causa,

2 in illa oratione nobili] de Collegiis, cujus orationis mentio estļin Laelio c. 25. et in Bruto c. 21.

« PoprzedniaDalej »