Obrazy na stronie
PDF
ePub

et eas angustias, per quas penetravit ea, quae est nominata

Argo, quia Argivi in ea, delecti viri,

Vecti, petebant pellem inauratam arietis ;

aut ii, qui Oceani 3° freta illa viderunt,

Europam, Libyamque rapax ubi dividit unda :

quod tandem spectaculum fore putamus, cum totam terram contueri licebit, ejusque cum situm, formam, circumscriptionem, tum et habitabiles regiones, et rursum omni cultu propter vim frigoris aut caloris, vacantes? Nos enim ne nunc quidem oculis cernimus ea, quae videmus: neque enim est ullus sensus in corpore: sed, ut non solum physici docent, verum etiam medici, qui ista aperta et patefacta viderunt, viae quasi quaedam sunt ad oculos, ad aures, ad nares a sede animi perforatae. itaque saepe aut cogitatione, aut aliqua vi morbi impediti, apertis atque integris et oculis, et auribus, nec videmus, nec audimus: ut facile intelligi possit, animum et videre, et audire, non eas partes, quae quasi fenestrae sunt animi: quibus tamen sentire nihil queat mens, nisi id agat, et adsit. Quid, quod eadem mente res dissimillimas comprehendimus, ut colorem, saporem, calorem, odorem, sonum? quae numquam quinque nuntiis animus cognosceret, nisi ad eum omnia referrentur, et is omnium judex solus esset. Atque ea profecto tum multo puriora, et dilucidiora cernentur, cum, quo natura fert, liber animus pervenerit. Nam nunc quidem, quamquam foramina illa, quae patent ad animum a

80 freta illa viderunt] viderunt forte delendum, e superioribus petitum. Ms. Guelf. viderant.

81

corpore, callidissimo artificio natura fabricata est, tamen terrenis, concretisque corporibus sunt intersepta quodammodo. cum autem nihil erit praeter animum: nulla res objecta impediet, quo minus 21 percipiat, quale quidque sit. 82 Quamvis copiose haec diceremus, si res postularet, quam multa, quam varia, quanta spectacula animus in locis caelestibus esset habiturus. Quae quidem cogitans, soleo saepe mirari nonnullorum insolentiam philosophorum, qui naturae cognitionem admirantur, ejusque inventori, et principi gratias exsultantes agunt, eumque venerantur, ut deum: liberatos enim se per eum dicunt gravissimis dominis, terrore sempiterno, et diurno, ac nocturno metu. quo terrore? quo metu? quae est anus tam delira, quae timeat ista, quae vos videlicet, si physica non didicissetis, timeretis?

84 Acherusia temple, alta Orci, pallida
Leti, obnubila, obsita tenebris loca.

Non pudet philosophum in eo gloriari, quod haec non timeat, et quod falsa esse cognoverit ? ex quo intelligi potest, quam acuti natura sint, qui haec sine doctrina credituri fuerint. Praeclarum autem nescio quid adepti sunt, quod didicerunt, se, cum tempus mortis venisset, totos esse perituros. quod ut ita sit (nihil enim pugno) quid habet ista res aut laetabile,

81 quo minus percipiat.] Bentlejus correxit perspiciat. placet.

82 Quamvis copiose haec diceremus, f.r p.] Pearcius interpungit post haec, et intelligit dixerimus, diceremus tamen copiosius adhuc,

etc.

83 nonn. philosophorum.] Epicureorum.

84 Acheruntia templa] sunt versus ex Ennii Andromache. hos versus et Varro habet L. L. L. VI. sed ille habet Acherusia t. ut et Lucretius dicere solet, quia etiam Mss. quidam hic sic habent, recepi et cetera quoque paullo aliter ille.

aut gloriosum? nec tamen mihi sane quidquam occurrit, cur non Pythagorae sit et Platonis vera sententia. ut enim rationem Plato nullam afferret (vide, quid homini tribuam) ipsa auctoritate me frangeret. tot autem rationes attulit, ut velle ceteris, sibi certe persuasisse videatur.

87

86

Sed plurimi contra nituntur, animosque quasi capite 22 damnatos, morte multant, 5 neque aliud est quidquam, cur incredibilis his animorum videatur aeternitas, nisi quod nequeunt, qualis animus sit vacans corpore, intelligere, et cogitatione comprehendere. Quasi vero intelligant, qualis sit in ipso corpore, quae conformatio, quae magnitudo, qui locus: " ut, si jam possent in homine uno cerni omnia, quae nunc tecta sunt, casurusne in conspectum videatur animus: an tanta sit ejus tenuitas, ut fugiat aciem. Haec reputent isti, qui negant, animum sine corpore se intelligere posse. videbunt, quem in ipso corpore intelligant. mihi quidem naturam animi intuenti, multo difficilior occurrit cogitatio, multoque obscurior, qualis animus in corpore sit, tamquam 88 alienae domi, quam qualis, cum exierit, et in liberum caelum, quasi domum venerit. nisi enim, quod numquam vidimus, id quale sit, intelligere non possumus, certe, et deum

89

85 neque aliud est quicquam] malim neque vero, vel nec vero. 86 ut, si jam possent, etc.] ut non aptum huic loco-videtur. non displicet Lambini correctio aut. possis etiam conjicere et.

87 in h uno] Bentlejus malebat vivo.

88 alienae domi.] Sic Davisius ed. 2. bene. pro vulgato domui: nam dativus ab h. 1. est alienus.

89 nisi enim intelligere non possumus, ete.] Sensus huic loco non constat. mederi voluit Davisius expungenda particula non, in extremo complecti non possumus. Mihi vero in principio corrigendus videtur locus, aut si scribendo pro nisi, aut negatione post intelligere tollenda, ut placuit etiam Aleinanno,

ipsum, et divinum animum, corpore liberatum, cogitatatione complecti non possumus. Dicaearchus quidem, et Aristoxenus, quia difficilis erat animi, quid, aut qualis esset, intelligentia, nullum omnino animum esse dixerunt. Est illud quidem vel maximum, animo ipso animum videre et nimirum hanc habet vim praeceptum Apollinis, quo monet, ut se quisque nos eat. non enim, credo, id praecipit, ut membra nostra, aut staturam, figuramve noscamus. neque nos corpora sumus: neque ego, tibi dicens hoc, corpori tuo dico. cum igitur, nosce te, dicit, hoc dicit, nosce animum tuum. nam corpus quidem, quasi vas est, aut aliquod animi receptaculum. ab animo tuo quidquid agitur, id agitur a te. hune igitur nosse, nisi divinum esset, non esset hoc acrioris cujusdam animi praeceptum, sic, ut tributum deo sit. " [hoc est, se ipsum posse cognoscere.]

91

Sed si, qualis sit animus, ipse animus nesciet: dic, quaeso, ne esse quidem se sciet? ne moveri quidem se? ex quo illa ratio nata est Platonis, quae a Socrate est in Phaedro explicata, a me autem posita est 23 in sexto libro de republica. Quod semper movetur, aeternum est. quod autem motum affert alicui, quodque ipsum agitatur aliunde, quando finem habet motus, 92 vivendi finem habeat necesse est. solum igitur quod se ipsum movet, quia numquam deseritur a se, numquam ne moveri quidem desinit; quinctiam ceteris, quae

90 acrioris c. animi.] Suspicatus sum altioris.

91 hoc est cognoscere] hoc est sine dubio insititium, ut et Manutius et alii judicarunt, recteque a Davisio uncis inciusum. Sed Ms. Guelf. habet sic: a. a praeceptum tributam a Deo hoc sit, se ipsum posse agnoscere.

92 videndi h. n. e.] Edd. vett. addunt finem ut et Ms. Guelf. item Junt. quoque. etsi e superiori intelligi potest finem, tamen melius est addi, itaque feci.

93

moventur, hic fons, hoc principium est movendi. principii autem nulla est origo. Nam e principio oriuntur omnia ipsum autem nulla ex re alia nasci potest. nec enim esset principium, quod gigneretur aliunde. quod si numquam oritur, ne occidit quidem umquam. nam principium exstinctum nec ipsum ab alio renascetur, nec a se aliud creabit, siquidem necesse est a principio oriri omnia. ita fit, ut motus principium ex eo sit, quod ipsum a se movetur. id autem nec nasci potest, nec mori: vel concidat omne caelum, omnisque terra consistat necesse est, nec vim ullam nanciscatur, qua primo impulsa moveatur. Cum pateat igitur, aeternum id esse, quod se ipsum moveat, quis est, qui hanc naturam animis esse tributam neget? inanimum est enim omne, quod pulsu agitatur externo. quod autem est animal, id motu cietur interiore, et suo. nam haec est propria natura animi atque vis. quae si est una ex omnibus, 94 quae se ipsa semper moveat: neque nata certe est, et aeterna est. Licet concurrant plebeji omnes philosophi, (sic) enim ii, qui a Platone, et Socrate, et ab ea familia dissident, appellandi videntur) non modo nihil umquam tam eleganter explicabunt, sed ne hoc quidem ipsum, quam subtiliter conclusum sit, intelligent. Sentit igitur animus se moveri: quod cum sentit, illud una sentit, se vi sua, non aliena moveri: nec accidere posse, ut ipse umquam a se deseratur. ex quo efficitur aeternitas: nisi quid habes ad haec. A. Ego vero facile sum passus, ne in mentem quidem

95

93 omnisque terra consistat] terra pro vulgato natura legendum esse, Muretus, Lambinus viderunt. nani in loco Platonis est av σTHVAI. 94 quae se ipsa semper moveat.] Vulgati contra latinitatem se

ipsam.

95 facile sum passus] an sim passus, pro patiar? melius mihi videtur.

« PoprzedniaDalej »