Obrazy na stronie
PDF
ePub

4

est corpus, sed quasi corpus. hoc intelligerem, quale esset, si id in ceris fingeretur, aut fictilibus figuris. in deo quid sit quasi corpus, aut quasi sanguis, intelligere non possum. ne tu quidem, Vellei: sed non vis fateri. Ista enim a vobis quasi dictata redduntur, quae Epicurus oscitans halucinatus est, cum quidem gloriaretur, ut videmus in scriptis, se magistrum habuisse nullum. quod et non praedicanti, tamen facile quidem crederem: sicut mali aedificii domino glorianti, se architectum non habuisse. 5 nihil enim olet ex Academia, nihil ex Lyceo, nihil ne e puerilibus quidem disciplinis. Xenocratem audire potuit: quem virum? dii immortales! et sunt, qui putent audivisse ipse non vult. credo plus nemini. Pamphilum quendam, Platonis auditorem, ait a se Sami auditum. ibi enim adolescens habitabat cum patre et fratribus, quod in eam pater ejus Neocles agripeta venerat. Sed, cum agellus eum non satis aleret, ut opinor, ludimagister fuit. Sed hunc Platonicum mirifice contemnit Epicurus: ita metuit, ne quid umquam didicisse videatur. In Nausiphane Democriteo tenetur : quem cum a se non neget auditum, vexat tamen omnibus contumeliis. Atqui si haec Democritea non audisset, quid audierat? quid est in physicis Epicuri non a

:

6

4 in ceris f. aut fictilibus figuris.] Davisius ex ed. Ald. edidit cereis: idque probat Buherius. non male. Sed cerae pro imaginibus cereis dicuntur. Mss. omnes in ceris consentiunt. itaque nihil mutandum puto.

5 nihil e. olet.] Mss. quidam Dav. et Guelf. floret: quod ille et recepit. firmat e Partit. Or. 40. ubi est, quae e media Academia floruerunt: sed ibi est pro nasei, et efflorescere: quod huic nostro loco non convenit, ubi est, quod alias dicit sapit: quo sensu florere non dicitur.

6 agripeta venerat] ad agrum sibi vindicandum vel comparandum. sic est ad Att. XV, 29.

Democrito? nam etsi quaedam commutavit, ut, quod paullo ante de inclinatione atomorum dixi: tamen pleraque dicit eadem; atomos, inane, imagines, infinitatem locorum, innumerabilitatemque mundorum, eorum ortus, interitus, omnia fere, quibus naturae ratio continetur. Nunc istud quasi corpus, et quasi sanguinem, quid intelligis? Ego enim scire te ista melius, quam me, non fateor solum, sed etiam facile patior. Cum quidem semel dicta sunt, quid est, quod Velleius intelligere possit, Cotta non possit? Itaque corpus quid sit, sanguis quid sit, intelligo: quasi corpus, et quasi sanguis, quid sit, nullo prorsus modo intelligo. Neque tu me celas, ut Pythagoras solebat alienos: nec consulto dicis occulte, tamquam Heraclitus sed, (quod inter nos liceat) ne tu quidem intelligis. Illud video pugnare te, species ut quae- 27 dam sit deorum, quae nihil concreti habeat, nihil solidi, nihil expressi, nihil eminentis, sitque pura, levis, perlucida. Dicemus ergo idem, quod in Venere Coa: corpus illud non est, sed simile corpori: nec ille fusus, et candore mixtus rubor, sanguis est, sed quaedam sanguinis similitudo: sic in Epicureo deo non res, sed similitudines rerum esse.

[ocr errors]

Fac, id, quod ne intelligi quidem potest, mihi esse persuasum. cedo mihi istorum adumbratorum deorum lineamenta, atque formas. Non deest hoc loco copia rationum, quibus docere velitis, humanas esse formas deorum primum, quod ita sit informatum anticipatumque mentibus nostris, ut homini, cum de deo cogitet, forma occurrat humana: deinde, ut, quoniam rebus omnibus excellat natura divina, forma quoque esse pulcerrima debeat: nec esse humana ullam

[blocks in formation]

28

pulcriorem. Tertiam rationem affertis, quod nulla in alia figura domicilium mentis esse possit. Primum igitur, quidque, consideremus, quale sit. arripere enim mihi videmini, quasi vestro jure, rem 7 nullo modo probabilem omnium. Quis tam caecus in contemplandis rebus umquam fuit, ut non videret, species istas hominum collatas in deos, aut consilio quodam sapientum, quo facilius animos imperitorum ad deorum cultum a vitae pravitate converterent: aut superstitione, ut essent simulacra, quae venerantes, deos ipsos se adire crederent? Auxerunt autem haec eadem poëtae, pictores, opifices. Erat enim non facile, agentes aliquid, et molientes deos, in aliarum formarum imitatione servare. Accessit etiam ista opinio fortasse, quod homini homine nihil pulcrius videatur. Sed tu hoc, physice, non vides, quam blanda conciliatrix, et quasi sui sit lena natura? An putas ullam esse terra marique beluam, quae non sui generis belua maxime delectetur? quod ni ita esset, cur non gestiret taurus equae contrectatione, equus vaccae? An tu aquilam, aut leonem, aut delphinum ullam anteferre censes figuram suae ? quid igitur mirum, si hoc eodem modo homini natura praescripsit, ut nihil pulcrius, quam hominem putaret, eam esse causam, cur deos hominum similes putaremus ? Quid censes, si ratio esset in beluis? non suo quasque generi plurimum tributuras fuisse? At mehercule ego (dicam enim, ut sentio) quamvis amem ipse me, tamen non audeo dicere, pulcriorem esse

7 nullo modo prob. omnium] rarior forma pro omnium minime probabilem. nam nullo modo par est re minime. itaque non opus erat correctione Davisii: n. m. probabilem omnino quis, etc. In Ms. Guelf. est Omnium quis tam caecus. male.

8

me, quam ille fuerit taurus, qui vexit Europam. Non enim hoc loco de ingeniis, aut de orationibus nostris, sed de specie, figuraque quaeritur. Quod si fingere nobis, et jungere formas velimus: qualis ille maritimus Triton pingitur, natantibus invehens beluis, adjunctis humano corpori; nolis esse? Difficili in loco versor. Est enim vis tanta naturae, ut homo nemo velit nisi hominis similis esse. Et quidem formica formicae. Sed tamen cujus hominis? quotus enim quisque formosus est? Athenis cum essem, e gregibus epheborum vix singuli reperiebantur. Video, quid arriseris. sed tamen ita res se habet. Deinde nobis, qui concedentibus philosophis antiquis, adolescentulis delectamur, etiam vitia saepe jucunda sunt. Naevus in articulo pueri delectabat Alcaeum. at est corporis macula, naevus. illi tamen hoc lumen videbatur. Q. Catulus, hujus collegae, et familiaris nostri pater, dilexit municipem tuum Roscium: in quem etiam illud est ejus :

Constiteram, exorientem auroram forte salutans,

Cum subito a laeva Roscius exoritur.

Pace mihi liceat, caelestes, dicere vestra,

Mortalis visus pulcrior esse deo.

Huic, deo pulcrior. at erat, sicut hodie est, perversissimis oculis. Quid refert? si hoc ipsum falsum illi et venustum videbatur. Redeo ad deos, ecquos si 29 non tam strabones, at paetulos esse arbitramur ? ecquos naevum habere? ecquos silos, flaccos, frontones, capitones, quae sunt in nobis? an omnia emendata in illis? detur id vobis. Num etiam est una omni

3 invehens beluis] v. Clav. in invehere.

9 delectat Alcaeum.] Leg. delectabat. nam et mox est videbatur.

um facies? nam si plures: aliam esse alia pulcrio rem necesse est. Igitur aliquis non pulcerrimus deus. Si una omnium facies est, florere in caelo Academiam necesse est. Si enim nihil inter deum, et deum differt; nulla est apud deos cognitio, nulla perceptio. Quid, si etiam, Vellei, falsum illud omnino est, nullam aliam nobis de deo cogitantibus speciem, nisi hominis occurrere ? tamenne ista tam absurda defendes? nobis fortasse si occurrit, ut dicis: Jovem, Junonem, Minervam, Neptunum, Vulcanum, Apollinem, reliquos deos, ea facie novimus, qua pictores fictoresque voluerunt: neque solum facie, sed etiam ornatu, aetate, atque vestitu. at non Aegyptii, nec Syri, nec fere cuncta barbaria. firmiores enim videas apud eos opiniones esse de bestiis quibusdam, quam apud nos de sanctissimis templis et simulacris deorum. Etenim fana multa exspoliata, et simulacra deorum de locis sanctissimis ablata videmus a nostris. at vero ne fando quidem auditum est, crocodilum, aut ibim aut felem violatum ab Aegyptio. Quid igitur censes? Apim illum, sanctum Aegyptiorum bovem, nonne deum videri Aegyptiis? tam hercle, quam tibi illam nostram Sospitam, quam tu numquam ne in somnis quidem vides, nisi cum pelle caprina, cum hasta, cum scutulo, cum calceolis repandis. At 10 non est talis Argia, nec Romana Juno. Ergo alia species Junonis Argivis, alia Lanuvinis. Et quidem alia nobis Capitolini, alia Afris 30 Ammonis Jovis. Non pudet igitur physicum, id est, speculatorem venatoremque naturae, ab animis con

10 non est talis Argia.] Sic pro Argiva Davisius e Mss. sic et Guelf. habet.

« PoprzedniaDalej »