Obrazy na stronie
PDF
ePub

tota vexvic: 64 inde ea, quae meus amicus Appius VEXgoμATEα faciebat: inde in vicinia nostra Averni lacus,

Unde animae excitantur obscura umbra, 65 aperto ostio
Alti Acherontis, falso sanguine, imagines mortuorum.

has tamen imagines loqui volunt: quod fieri nee sine lingua, nec sine palato, nec sine faucium laterumve et pulmonum vi, et figura potest. nihil enim animo videre poterant: ad oculos omnia referebant. Magni autem est ingenii, 66 sevocare mentem a sensibus, et cogitationem a consuetudine abducere. itaque credo equidem etiam alios tot saeculis: sed, 67 quod litteris exstet proditum, "Pherecydes Syrius primum dixit, animos hominum esse sempiternos : antiquus sane. fuit enim meo regnante gentili. Hanc opinionem discipulus ejus Pythagoras maxime confirmavit: qui cum Superbo regnante in Italiam venisset, tenuit magnam illam Graeciam 69 cum honore disciplinae, tum etiam auctoritate : multaque saecula

64 inde ea, quam m. a. A. vergoμavrsia f.] edd. vett. quae vengoMaya. recte edidit Davisius pro vulgato vengoμavria. Appius utebatur divinationibus e mortuis.

65 aperto ostio] friget epitheton aperto. placet correctio ed. Dav. opertae, ut ad umbra referatur. post dedi falso pro salso ex Ms. Guelf. edd. vett. quae consentiunt in hac lectione.

66 revocare mentem a sensibus.] Alibi Cicero in hoc dicit sevocare. itaque secutus sum Davisium, qui sevocare hic eddidit.

67 quod litteris exstet] addendum aut intell. traditum vel proditum. nam sine hoc formam illam nuspiam reperi. Vestigia sunt in edd. et Ms. Guelf. qui post exstet addunt probo. itaque sic edidi.

68 Pherecydes Syrius.] Vulgo male Syrus. non enim fuit e Syria, sed ex insula Syro, unde fit Syrius. sic et Ms. Guelf.

69 cum honore et disciplina] Warburtonus corrigebat ex disciplina, probante Pearcio. Davisius autem legit more et disciplina, ego edidi ex edd. vett. quibusdam honore disciplinae, quod ejus disciplina optima putabatur et laudabatur.

postea sic viguit Pythagoreorum nomen, ut nulli alii docti viderentur.

70

Sed redeo ad antiquos. rationem illi sententiae 17 suae non fere reddebant, nisi quid erat numeris aut descriptionibus explicandum. Platonem ferunt, ut Pythagoreos cognosceret, in Italiam venisse, et didicisse Pythagorea omnia, primumque de animorum aeternitate non solum sensisse idem, quod Pythago ram, sed rationem etiam attulisse. quam, nisi quid dicis, praetermittamus, et hanc totam spem immərtalitatis relinquamus. A. " An tu, cum me in summam exspectationem adduxeris, deseris? errare mehercule malo cum Platone, quem tu quanti facias, scio, et quem ex tuo ore admiror, quam cum istis vera sentire. M. Macte virtute. ego enim ipse cum eodem ipso non invitus erraverim. 72 Num igitur dubitamus, [an,] sicut pleraque, sic et hoc? quamquam hoc quidem minime. persuadent enim mathematici, terram in medio mundo sitam ad universi caeli complexum quasi puncti instar obtinere, quod xevrgov illi vocant: eam porro naturam esse quattuor omnia gignentium corporum, ut quasi partita habeant inter se, et divisa momenta terrena et humida suopte nutu, et suo pondere ad pares angulos in terram, et in mare

70 quod Pythagoram] sic pro vulgato Pythagoras scribere ratio Grammatica jubet et sic semper putavi legendum. Sed jam sic edidit Davisius et sic Ms. Guelf. post rationes Mss. quidam habent non male.

71 An tu, cum me --- deseris? Malim, An tu me, cum in deseres? Davisius correxit Ain' tu. nec hoc male. deseres est et in Ms. Guelf.

72 Num igitur dubitamus, an, sicut pleraque, etc.] an molestum est. nec enim est, quo referatur. Itaque nil melius scio, quam cum Bentlejo delere. Sic et hoc, quod de animorum aeternitate statuit cum Pythagora Plato. Edd. quaedam etiam pro num habent noir. non male.

75

ferantur; reliquae duae partes, una ignea, altera ani malis, ut illae superiores in medium locum mundi gravitate ferantur et pondere, sic hae rursum rectis lineis in caelestem locum subvolent, sive ipsa natura 73 superiora appetente, sive quod a gravioribus leviora natura repellantur. quae cum constent, perspicuum debet esse, animos, eum e corpore excesserint, sive illi sint animales, id est, spirabiles, sive ignei, "in sublime ferri. Si vero aut numerus quidam sit animus, quod subtiliter magis, quam dilucide dicitur, aut quinta illa non nominata magis, quam non intellecta natura: 76 multo etiam integriora, ac puriora sunt, ut a terra longissime se efferant. horum igitur aliquid animus est, nec tam vegeta mens aut in corde, cerebrove, aut in Empedocleo sanguine de18 mersa jaceat. Dicaearchum vero cum Aristoxeno. aequali et condiscipulo suo, doctos sane homines, omittamus: quorum alter ne condoluisse quidem umquam videtur, qui animum se habere non sentiat: alter ita delectatur suis cantibus, ut eos etiam ad haec transferre conetur. Harmoniam autem ex intervallis sonorum nosse possumus, quorum varia compositio etiam harmonias efficit plures: membrorum vero situs, et figura corporis, vacans animo, quam possit harmoniam efficere, non video: sed hic

77

73 superiora appetente.] Davisius dedit appetentes, melius vulgato. 74 sublime ferri.] Videtur addendum in, idque et in edd. vett. Med. Junt. Ald. est, item in Ms. Guelf.

75 non nominata magis] sc. in sermone Latino quae nomen non habet.

76 m. etiam integriora ac puriora sunt] genus non convenit superioribus. i. e. animis humanis. unde Davisius edidit integriores ac puriores sunt.

77 nec vulgato ne

- jacet.] Sic habent edd. Med. Junt. et Ms. Guelf. quod jaceat, jure, opinor, praetuli.

[ocr errors]

quidem, quamvis eruditus sit, sicut est, haec magistro concedat Aristoteli: canere ipse doceat. bene enim illo proverbio Graecorum praecipitur.

Quam quisque norit artem, in hac se exerceat.

Illam vero funditus ejiciamus individuorum corporum laevium et rotundorum concursionem fortuitam: quam tamen Democritus concalefactam et spirabilem, id est, animalem esse voluit. is autem animus, qui, si est horum quattuor generum, ex quibus omnia constare dicuntur, ex inflammata anima constat, ut potissimum videri video Panaetio, superiora capessat necesse est. nihil enim habent haec duo genera proni, et supera semper petunt. ita, sive dissipantur, procul a terris id evenit: sive permanent, et conservant habitum suum, hoc etiam magis necesse est ferantur ad caelum, et ab his perrumpatur et dividatur crassus hic et concretus aer, qui est terrae proximus. calidior est enim, vel potius ardentior animus, quam est hic aer, quem modo dixi crassum atque concretum. quod ex eo sciri potest, quia corpora nostra terreno 19 principiorum genere confecta, ardore animi concalescunt. Accedit, ut o facilius animus evadat ex hoc aëre, quem saepe jam appello, eumque perrumpat, quod nihil est animo velocius; nulla est celeritas, quae possit cum animi celeritate contendere. qui si permanet incorruptus, suique similis: necesse est ita feratur, ut penetret, et dividat omne caelum hoc, in quo nubes, imbres, ventique coguntur: quod et humidum, et caliginosum est, propter exhalationes terrae. quam regionem cum superavit animus, naturamque 3*

VOL. XV.

sui similem contigit, et agnovit; "junctis ex anima tenui, et ex ardore solis temperato, ignibus insistit, et finem altius se efferendi facit. cum enim sui similem et levitatem, et calorem adeptus, tamquam paribus examinatus ponderibus, nullam in partem movetur, eaque ei demum naturalis est sedes, cum ad sui similem penetravit, in quo nulla re egens aletur, et sustentabitur iisdem rebus, quibus astra sustentantur et aluntur. Cumque corporis facibus inflammari soleamus ad omnes fere cupiditates, eoque magis incendi, quod iis aemulemur, qui ea habeant, quae nos habere cupiamus: profecto beati erimus, cum, corporibus relictis, et cupiditatum, et aemulationum erimus expertes: quodque nunc facimus, cum laxati curis sumus, ut spectare aliquid velimus, et visere, id multo tum faciemus liberius, totosque nos in contemplandis rebus perspiciendisque ponemus, propterea, quod et natura inest mentibus nostris insatiabilis quaedam cupiditas veri videndi: et orae ipsae locorum illorum, quo pervenerimus, quo faciliorem nobis cognitionem rerum caelestium, eo majorem cognoscendi cupiditatem dabunt. Haec enim pulcritudo etiam in terris" patriam illam et avita (ut ait Theophrastus) philosophiam, cognitionis cupiditate incensam, excitavit. praecipue vero fruentur ea, qui tum etiam, cum has terras incolentes, circumfusi erant caligine, tamen 20 acie mentis dispicere cupiebant. etenim si nunc aliquid assequi se putant, qui ostium Ponti viderunt,

78 junctus.] Davisius edidit junctis nt ad ignibus referatur. placet. Sic Mss. ap. Alemannum, qui et ipse sic edidit.

79 patriam illum et avitam] patriam habent Mss. omnes, etiam Guelf. et edd. vett. P. Manutius e Nonio dedit patritam, quem Steph. Colin. Lambinus secuti sunt. Cicero etiam alibi patrium et avitum conjungit. itaque veterem lectionem revocavi.

« PoprzedniaDalej »