Obrazy na stronie
PDF
ePub

inventi, multos beate vixisse sapientes. deinde multe majorem percipi posse legendis his, quam audiendis, voluptatem. Tum, ut paullo ante caecos ad aurium traducebamus voluptatem, sic licet surdos ad oculorum. etenim qui secum loqui poterit, sermonem alterius non requiret.

Congerantur in unum omnia, ut idem oculis, et auribus captus sit: prematur etiam doloribus acerrimis corporis; qui primum per se ipsi plerumque conficiunt hominem: sin forte longinquitate producti vehementius tamen torquent, quam ut causa sit, cur ferantur: quid est tandem, dii boni! quod laboremus? portus enim praesto, est "[quoniam mors ibidem est] aeternum nihil sentienti receptaculum. Theodorus Lysimacho mortem minitanti: Magnum vero, inquit, effecisti, si cantharidis vim consecutus es. Paulus Persae deprecanti, ne in triumpho duceretur: 78 In tua id quidem potestate est. Multo primo die, cum de ipsa morte quaereremus: non pauca etiam postero, cum ageretur de dolore, sunt dicta de morte: quae qui recordetur, haud sane periculum est, ne non mortem aut optandam, aut certe non timendam putet. 41 Mihi quidem in vita, servanda videtur illa 7 lex,

79

quae in Graecorum conviviis obtinetur; Aut bibat, inquit, aut abeat. Et recte. Aut enim fruatur aliquis pariter cum aliis voluptate potandi: aut, ne

77 quoniam mors ibidem est] haec uncis inclusi, est enim manifeste nota glossatoris, ut viri docti judicavere. Verbum mors tamen cum Buherio velim servari sic: portus enim praesto est mors (s. mortis) aeternum nil sentienti rec. Augustinus hunc locum afferens babet sentiendi, item Ms. apud Davisium. Sed non placet Buherio. nec mihi. nil sentienti est, quia nihil sentit mortuus.

78 In tua id quidem potestate est] nempe potes te interficere.

79 lex, quae - obtinetur.] Davisius correxit obtinet, non probante Buherio. mihi non displicet.

sobrius in violentiam vinolentorum incidat, ante discedat : sic injurias fortunae, quas ferre nequeas, defugiendo relinquas. Haec eadem, quae Epicurus, totidem verbis dicit et Hieronymus.

80

Quod si ii philosophi, quorum ea sententia est, ut virtus per se ipsa nihil valeat: omneque, quod honestum nos, et laudabile esse dicimus, id illi cassum quiddam, et inani vocis sono decoratum esse dicant: et tamen semper beatum censent esse sapientem: quid tandem a Socrate et Platone profectis philosophis faciendum putes? quorum alii tantam praestantiam in bonis animi esse dicunt, ut ab his, corporis et externa obscurentur. Alii autem haec ne bona quidem ducunt; in animo reponunt omnia. Quorum controversiam solebat, tamquam honorarius arbiter, judicare Carneades. nam cum, quaecumque bona Peripateticis, eadem Stoicis commoda viderentur: neque tamen Peripatetici plus tribuerent divitiis, bonae valitudini, ceteris rebus generis ejusdem, quam Stoici : cum ea, re, non verbis ponderarentur; causam esse dissidendi negabat. Quare hunc locum ceterarum disciplinarum philosophi quemadmodum obtinere possint, ipse viderint. Mihi tamen gratum est, quod de sapientum perpetua bene vivendi facultate dignum quiddam philosophorum voce profitentur.

81

Sed quoniam mane est eundum, has quinque dierum disputationes memoria comprehendamus. Equidem me etiam conscripturum arbitror. ubi enim

30 ut ab his corporis et externa observent] alii scr. et edd. observen. tur, e quo Bentlejus et Davisius fecere obscurentur: bene, adjuvant Mss. qui habent obscurent. Lambinus et Manutius, Junta, etc. jam edidere obscurentur: nec dubitavi id revocare.

s1 causam desiderandi.] Mss. plures dissidendi, quod merito in textum recipitur.

[blocks in formation]

82

melius uti possumus hoc, cuicuimodi est, otio? ad Brutumque nostrum hos libros alteros quinque mittemus: a quo non modo impulsi sumus ad philosophicas scriptiones, verum etiam lacessiti. In quo quantum ceteris 3 profuturi simus, non facile dixerimus nostris quidem acerbissimis doloribus, variisque, et undique circumfusis molestiis alia nulla potuit inveniri levatio.

82 ad philosophicas scriptiones.] Sic Mss. plures et edd. vett. prø● eo in recentioribus datum philosophas.

83 profuturi simus] male vulgo sumus.

M. TULLII CICERONIS

DE NATURA DEORUM,

AD M. BRUTUM

LIBER PRIMUS.

ARGUMENTUM.

In his libris C. Vellejus, Lucilius Balbus et C. Cotta inducuntur disputantes de natura Deorum, audiente Cicerone. Vellejus Epicuream rationem explicat, Balbus Stoicam, et contra utramque disserit Academicus Cotta, sub cujus persona, quamquam dissimulat, et Stoici se rationem probare simulat, tamen latet Cicero. Quis enim credat v. c. Ciceronem praedictionibus, apparitionibus Deorum, ostentis aliquid tribuisse ? In primo ergo libro Vellejus et Cotta disputant. Initium disputandi facit Vellejus, et quidem a reprehensione Platonicae ac Stoicae rationis; quarum illa mundum a Deo tamquam opifice atque aedificatore profectum pugnabat, altera #govov, providentiam inducebat, a qua mundus effectus esset et administraretur, utraque autem mundum animo et sensibus praeditum, rotundum, ardentem volubilemque faciebat. c. 8 10. Reliquorum deinde omnium philosophorum, inde a Thalete, de Deo sententias breviter commemoratis et reprehensis, c. 10-15. ad ipsam Epicuream de Diis rationem explicandam accedit, quam unam veram existimat. Solus Epicurus vidit, primum esse Deos, quod in omnium animis eorum notionem impressit natura, et sine doctrina anticipationem quandam Deorum, quam appellat goamfw Epicurus, sine qua nec intelligi quicquam, nec quaeri, nec disputari potest. id ex eo intelligitur; quod omnium hominum in eo est mira consensio, ut Deos esse statuant. Sed etiam hanc anticipationem habemus sive praenotionem Deorum, ut beatos, immortales, putemus. Ex quo consequitur, ut nihil negotii nec ipsi habeant,

nec aliis exhibeant, neque ira neque gratia teneantur, quod, quae talia sunt, imbecilla sunt omnia. Id si ita est, pie colendi sunt Dii propter praestantem naturam, nullo autem modo timendi ; quo uno omnis superstitio evertitur. c. 16. 17. Sed ad hanc opinionem confirmandam anquirit animus formam, vitam et actionem mentis atque agitationem in Deo. Et figura qnidem nulla alia esse nisi humana potest: primum, quod natura speciem aliam Deorum non habemus; deinde, quod humana forma est pulcherrima; tertio, quod nulla in alia figura domicilium mentis esse potest. Neque tamen ea species corpus est, sed quasi corpus; eaque non sensu, sed mente cernitur, nec soliditate quadam, nec ad numerum, sed imaginibus, similitudine ac transitione perceptis. Vita autem Deorum est beatissima, et omnibus bonis affluens. Nihil enim agunt, sua virtute et sapientia gaudent, et habent exploratum, fore se semper in maximis voluptatibus. c. 18-20. His expositis contra disputat Cotta: non ut aliquid ipse decernat, sed ut Epicurea dissolvat; neque quod neget, esse Deos, sed, quod rationem, quae, adferatur, firmam non putet. Nam argumentum, quod ab omnium hominum consensu petatur, cum leve per se, tum etiam falsum esse, e. 23 Sed, Deos esse, concedi posse. Illud doceri se velle, unde sint, ubi sint, quales sint: ad quae omnia atomis abutantur Epicu-. rei; quae primo nullae sint, quod nullus sit corporibus vacuus locus; deinde si sint, effici, ut aeterni Dii non sint, et interire possint; quo constituto, beatitudo Deorum tollatur. Ad hanc reprehensionem effugiendam quasi corpus et quasi sanguinem excogitatum esse, quod quid sit, nemo intelligere possit. c. 24-26. Quibus autem rationibus humana forma Diis adseratur, eas nullam vim habere. Nam quod omnes fere homines, praeter Aegyptios, et paucas forte alias gentes, eam Diis cogitatione affingant; id non a natura esse, sed consilio humano, aut superstitioni, a pictoribus, poëtis, artificibus, confirmatae, deberi. Neque ex eo, quod hominibus nil homine pulchrius videatur, consequi, nihil esse eo pulchrius. Non enim dubium esse, quin et bovi nihil hove, cani nil cane pulchrius videatur. Denique incertum illud esse, quod nusquam, nisi in figura humana, ratio, virtus, atque adeo beatitudo, locum habere videatur. Neque enim, quod in nulla alia figura rationem vidimus, propterea in nulla esse potest. Quod sensus non docet, ratio docebit. Nam, si nullum Diis negotium, quod membra corporis humani requirat, nil membris opus erit. c. 27-37. Jam in ceteris etiam quaestionibus, de domicilio, de vita et beatitudine

« PoprzedniaDalej »