Obrazy na stronie
PDF
ePub

quidem omni antiquitate; quae quo propius aberat ab ortu et divina progenie, hoc melius ea fortasse, quae erant vera, cernebat.

Itaque unum illud erat insitum priscis illis, quos Cascos appellat Ennius, esse in morte sensum, neque excessu vitae sic deleri hominem, ut funditus interiret: idque cum multis aliis rebus, tum e pontificio jure, et caeremoniis sepulcrorum intelligi licet; quas maximis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent, nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, 47 nisi haesisset in eorum mentibus, mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem, commutationemque vitae, quae in claris viris, et faeminis dux in caelum soleret esse: 48 in ceteris humi retineretur, et permaneret tamen. Ex hoc, et nostrorum opinione,

49

Romulus in caelo cum diis agit aevum,

ut famae assentiens dixit Ennius: et apud Graecos, indeque perlapsus ad nos, et usque ad Oceanum Hercules, tantus et tam praesens habetur deus. hinc Liber deus, Semele natus, eademque famae celebritate Tyndaridae fratres: qui 50 non modo adjutores in proeliis victoriae populi Romani, sed etiam nuntii fuisse perhibentur. Quid? Ino, Cadmi filia, nonne Leucothea nominata a Graecis, Matuta habetur a nos

47 nisi haesisset.] Mss. quidam, in his Guelf. haereret, quod et receptum est a Davisio et Alemanno.

48 in ceteris humi retineretur et p. tamen] non sana haec puto. quorsum retineretur et perm, referuntur ? nempe ad vitam? ut mentes eorum humi manerent, sed viverent tamen. Conjeci cum ceteri h. retirerentur et permanerent tamen.

49 Ex hoc et nostrorum opinione.] An, ex hac nostrorum op.

50 non modo adjutores - · sed eliam nuncii) sc. in bello Macedoniop 1. v. Flor. II, 12. et ibi Freinsh.

51

tris? quid? totum prope caelum, ne plures perse13 quar, nonne humano genere completum est ? Si vero scrutari vetera, et ex his ea, quae scriptores Graeci prodiderunt, eruere coner: ipsi illi, majorum gentium dii qui habentur, hinc a nobis profecti in caelum reperientur. Quare, quorum demonstrantur sepulcra in Graecia reminiscere, quoniam es initiatus, 52 quae traduntur mysteriis: tum denique, quam hoc late pateat, intelliges. Sed qui nondum ea,

53

quae multis post annis tractari coepissent, physica didicissent, tantum sibi persuaserant, quantum natura admonente cognoverant: rationes, et causas rerum non tenebant: visis quibusdam saepe movebantur, hisque maxime nocturnis, ut viderentur ii, qui vita excesserant, vivere. 54 Ut porro firmissimum hoc afferri videtur, cur deos esse credamus, quod nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit immanis, cujus mentem non imbuerit deorum opinio. multi de diis prava sentiunt; id enim vitioso more effici solet: omnes tamen esse vim et naturam divinam arbitrantur. 55 nec vero id collocutio hominum, aut consensus effecit non institutis opinio est confirmata, non legibus. Omni autem in re consensio omnium gentium, lex naturae putanda est. quis est igitur, qui

:

51 scriptores Graeci.] Vulgo Graeciae: quod corrigere non dubitavi, cum sic loqui Cicero non soleat. Graeci habet Ms. Guelf.

52 quae traduntur.] Sic edd. fere vett. etiam in Ms. repertum est: ferri tamen vulgatum posset, si et ante fieret demonstrentur.

53 quae m. p. a. tractari coepissent.] Legendum puto coeperunt. 54 Ut porro firm. h. a. v.] In seqq. non est quod huic ut respondeat, unde mihi ro ut suspectum semper fuit, putavique pro eo at esse legendum, quod et Lambino in mentem venisse vidi; sed idem vero pro porro. Sed ita argumentatio perit.

55

nec vero id

eficit.] Correxi effecit: postulat res, et in ed. vet. reperit Buherius.

suorum mortem primum non eo lugeat, quod eos orbatos vitae commodis arbitretur? Tolle hanc opinionem luctum sustuleris. nemo enim maeret suo incommodo. 5 dolent fortasse et anguntur: sed illa lugubris lamentatio, fletusque maerens, ex eo est, quod eum, quem dileximus, vitae commodis privatum arbitramur, idque sentire. Atque haec ita sentimus natura duce, nulla ratione, nullaque doctrina.

:

57

Maximum vero argumentum est, naturam ipsam de 14 immortalitate animorum tacitam judicare, quod omnibus curae sunt, et maxime quidem, quae post mortem futura sint. Serit arbores, quae alteri saeculo prosint. ut ait Statius in Synephebis: quid spectans, nisi etiam postera secula ad se pertinere? Ergo arbores seret diligens agricola, quarum adspiciet baccam ipse numquam vir maguus leges, instituta, rempublicam non seret? Quid procreatio liberorum, quid propagatio nominis, quid adoptiones filiorum, quid testamentorum diligentia, quid ipsa sepulcrorum monumenta, quid elogia significant, nisi nos futura etiam cogitare? Quid illud? num dubitas, quin 58 specimen naturae capi debeat ex optima quaque natura? quae est igitur melior in hominum genere natura, quam eorum, qui se natos ad homines juvandos, tutandos, conservandos arbitrantur? abiit ad deos Hercules. numquam abiisset, nisi, cum inter homines esset, eam sibi viam munivisset. Vetera jam ista, et religione omnium consecrata. Quid in hac republica tot, tantosque 15

56 dolent fortasse] cur fortasse in re minime dubia? Credo esse vitiosum correctionem probabilem nec ipse reperi, nec alii, destitu

entibus libris.

57 quae futura sint] edd. Juntae, etc. sunt. forte rectius.

53 specimen n capi debent.] Sic correxi vulgatum deceat, cum Lambino et Davisio, ut alibi supra.

viros ob rempublicam interfectos, cogitasse arbitramur? iisdemne ut finibus nomen suum, quibus vita, terminaretur? Nemo umquam sine magna spe immortalitatis se pro patria offerret ad mortem. Licuit esse otioso Themistocli, licuit Epaminondae, licuit, ne et vetera et externa quaeram mihi: sed nescio quomodo inhaeret in mentibus quasi saeculorum quoddam augurium futurorum: idque in maximis ingeniis, altissimisque animis et existit maxime, et apparet facillime. quo quidem demto, quis tam esset amens, qui semper in laboribus, et periculis viveret? loquor de principibus. Quid poëtae? nonne post mortem nobilitari volunt? unde ergo illud?

Adspicite o cives senis Ennii imagin i' formam.

Hic vestrum pinxit maxima facta patrum.

Mercedem gloriae flagitat ab iis, quorum patres affecerat gloria, idemque,

Nemo me lacrymis decoret, nec funera fletu
Faxit. cur? volito vivu' per ora virûm.

59

Sed quid poëtas? opifices post mortem nobilitari volunt. quid enim Phidias sui similem speciem inclusit in clypeo Minervae, cum inscribere non liceret? quid nostri philosophi? nonne in his ipsis libris, quos scribunt de contemnenda gloria, sua nomina inscribunt? Quod si omnium consensus, naturae vox est : omnesque, qui ubique sunt, consentiunt esse aliquid, quod ad eos pertineat, qui vita cesserint: nobis

60

59 cum inscribere non liceret.] Videatur excidisse nomen ante non. intelligi e verbo inscribere potest. illud tamen melius videtur.

60

qui vita cesserint] quaedam edd. e vita. sed haec phrasis dicitur proprie de iis, qui se ipsi interfecere. igitur malim excesserint, ut edidit Davisius, sed nullis libris auctoribus.

quoque idem existimandum est. et si, quorum aut ingenio, aut virtute animus excellit, eos arbitramur, quia natura optima sunt, cernere naturae vim maxime: verisimile est, cum optimus quisque maxime posteritati serviat, esse aliquid, cujus is post mortem sensum sit habiturus.

Sed ut deos esse natura opinamur, qualesque sint, 16 ratione cognoscimus; sic permanere animos arbitramur consensu nationum omnium: qua in sede maneant, qualesque sint, ratione discendum est. cujus ignoratio finxit inferos, easque formidines, quas tu contemnere non sine causa videbare. in terram enim cadentibus corporibus, hisque humo tectis, e quo dictum est humari, sub terra censebant reliquam vitam agi mortuorum. quam eorum opinionem magni errores consecuti sunt: quos auxerunt poëtae. Frequens enim consessus theatri, in quo sunt mulierculae, et pueri, movetur audiens tam grande carmen :

Adsum, atque advenio Acheronte, vix, via alta, atque ardua,
Per speluncas saxis structas asperis, pendentibus,

Maximis: ubi 61 rigida constat crassa caligo inferûm.

tantumque valuit error, 2 qui mihi quidem jam sublatus videtur, ut, corpora cremata cum scirent, tamen ea fieri apud inferos fingerent, quae sine corporibus 63 nec fieri possent, nec intelligi. animos enim per se ipsos viventes non poterant mente complecti : for mam aliquam figuramque quaerebant. inde Homeri

61 rigida constat crassa e i.] constat sine dubio vitiosum est. tenebrae dicuntur stare, non constare. itaque con delendum.

62 qui jam sublatus videtur] immo videbatur, quod consentit melius τω valuit.

63 nec fieri possent.] Scr. forte possunt.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »