Obrazy na stronie
PDF
ePub

M. TULLII CICERONIS

TUSCULANARUM QUAESTIONUM

AD M. BRUTUM

LIBER TERTIUS.

DE AEGRITUDINE LENIENDA.

ARGUMENTUM.

Praefatio hujus libri in laudibus Philosophiae versatur, quae cum medicina animi sit, eaque in potestate nostra, queritur, multum et honoris haberi, et temporis tribui medicinae corporis, illam autem contemni et negligi. c. 1. 2. 3. Ipse autem liber in eo versatur, ut, aegritudinem non cadere in sapientem, demonstretur. Praemittit c. 1-5. argumenta leviora, et a verbis Latinorum ducta, qui omnem animi affectionem, rationis lumine carentem, insaniam, amentiam, dementiam appellent, adeoque a sapiente removeant. Sequuntur deinde argumenta Stoicorum contorta c. 6-10. Quibus expositis, suo more et diffusius aliquanto ista et latius dicit. Ostendit ergo c. 11. omnis aegritudinis non modo, verum ceterarum etiam perturbationum, caussam esse ab opinione repetendam, et aegritudinis quidem ab opinione magni mali, cujus hanc definitio nem facit: esse opinionem magni mali praesentis, et quidem recentem of ionem talis mali, ut in eo rectum videatur esse, angi. Ex hac definitione in tres partes abit disputatio, quarum prima docet aegritudinem esse ex opinione mali, c. 13. in qua Epicurum refellit, qui ipsam opinionem esse aegritudinem contendit, et Cyrenaicos, qui non nisi inopinatum malum ad aegritudinem valere putant, quod, quamquam insperata sint graviora, et ipsa praemeditatio aegritudinem minuat c. 13. med. 14. 15. ut merito reprehendantur Epicurei, qui istam reprehendant c. 16. et cogitationes potius ad

voluptates traducant corporis, aut quae propter corpus vel recordatione vel spe cogitentur c. 17-21. tamen in isto non sint omnia, eum et non opinatorum natura considerata intelligatur, propterea tantum magna videri, quod quanta sint, considerandi spatium non detur, et quasi culpa contractum omne non provisum malum videatur. c. 22. Altera pars dolorem voluntarium esse, non in natura rerum ipsa situm, ex eo demonstrat, quod cum accessit ad opinionem magni mali altera illa opinio, ad officium pertinere, aegre ferre, quod acciderit, vehementer augeatur aegritudinis perturbatio. c. 26. sq. Tertia denique hoc argumento a natura rerum aegritudinem removet, quod aegritudo fere non sit nisi e recenti mali opinione, quaeque habeat quandam viriditatem; unde fiat, ut ipse dies vel maximae aegritudini medeatur c. 31. Reliqua disputatio c. 32. 33. versatur in remediis aegritudinis tradendis.

1

1 QUIDNAM esse, Brute, causae putem, cur, cum constemus ex animo et corpore, corporis curandi tuendique causa quaesita sit ars ejus atque utilitas, deorum immortalium inventioni consecrata: animi autem medicina, nec tam desiderata sit, antequam inventa, nec tam culta, posteaquam cognita est, nec tam multis grata et probata, pluribus etiam suspecta et invisa? an quod corporis gravitatem et dolorem animo judicamus, animi morbum corpore non sentimus? ita fit, ut animus de se ipse tum judicet, cum id ipsum, quo judicatur, aegrotet. Quod si tales nos natura genuisset, ut eam ipsam intueri, et perspicere, eademque optima duce cursum vitae conficere possemus: haud erat sane, quod quisquam rationem, ac doctrinam requireret. 3 nunc parvulos nobis dedit igni

2

1 quaesita sit ars ejus, atque ut.] hoc non bene habet. Manutius correxit ars, atque ejus ut. Lambinus ars, ejusque utilitas. Davisius verba causa, atque ejus utilitas spuria et ejicienda putat. sane, si ea abessent, nihil esset offensionis in h. 1.

2 eademque optima duce] optima offendit. a glossatore videtur esse. 3 nunc parvulos - igniculos, quos] malim quos esse post nunc. post moribus Ms. Guelf, addit omnibus.

4

culos, quos celeriter malis moribus, opinionibusque depravati sic restinguimus, ut nusquam naturae lumen appareat. sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum; quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret. nunc autem, simul atque editi in lucem, et suscepti sumus, in omni continuo pravitate, et in summa opinionum perversitate versamur: ut paene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur. cum vero parentibus redditi, demum magistris traditi sumus, tum ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas, et opinioni confirmatae natura ipsa cedat. Accedunt etiam poëtae: qui cum mag-2 nam speciem doctrinae, sapientiaeque prae se tulerunt, audiuntur, leguntur, ediscuntur, et inhaerescunt penitus in mentibus. cum vero eodem quasi maximus quidam magister, populus, atque omnis undique ad vitia consentiens multitudo, tum plane inficimur opinionum pravitate, a naturaque desciscimus: ut nobis optimam naturam invidisse videantur, qui nihil melius homini, nihil magis expetendum, nihil praestantius honoribus, imperiis, populari gloria judicaverunt. ad quam fertur optimus quisque, veramque illana honestatem expetens, quam unam natura maxime inquirit, in summa inanitate versatur, consectaturque

6

8

4 demum mag. tr. e. Ms. Vatic. dein dedit Davisius, bene opinor. demum tamen explicari potest non incommode tandem et serius: Ms. Guelf. pro demum habet vel, quod est facillimum redditi parentibus dicuntur liberi, cum e manibus putricis et aliarum ancillarum ad parentes redeunt, cum iis versantur, etc.

5 cum m. speciem prae se tuleruni] malim tulerint.

• cum vero eodem] e superiori verbo accedunt, int. accedi. Davisius etiam in textu.

7 optimam naturam invidisse.] Davisius correxit optimam magistram.

8

[ocr errors]

quam unam inquirit] unam pro vulgato una bene Davisius.

VOL. XV.

10*

' nullam eminentem effigiem [virtutis,] sed adumbratam imaginem gloriae. est enim gloria, solida quaedam res et expressa, non adumbrata. ea est consentiens laus bonorum, incorrupta vox bene judicantium de excellente virtute. ea virtuti 10 resonat, tamquam imago. quae quia recte factorum plerumque comes est, non est bonis viris repudianda. Illa autem, quae se ejus imitatricem esse vult, temeraria atque inconsiderata, et plerumque peccatorum vitiorumque laudatrix, fama popularis, simulatione honestatis formam ejus, pulcritudinemque corrumpit. qua caecitate homines, cum quaedam etiam praeclara cuperent, eaque nescirent nec ubi, nec qualia essent, funditus alii everterunt suas civitates, alii ipsi occiderunt. atque hi quidem optima petentes, non tam voluntate, quam cursus errore falluntur. Quid, qui pecuniae cupiditate, qui voluptatum libidine feruntur: quorumque ita perturbantur animi, ut non multum absint ab insania, quod insipientibus contingit omnibus, his mullane est adhibenda curatio? utrum quod minus noceant animi aegrotationes, quam corporis? an, quod corpora curari possint, animorum medicina nulla 3 sit? At et morbi perniciosiores pluresque sunt animi, quam corporis. hi enim ipsi odiosi sunt, quod ad animum pertinent, eumque sollicitant: animusque aeger, ut ait Ennius, semper errat, neque pati, neque perpeti potest: cupere numquam desinit. quibus duobus morbis (ut omittam alios) aegritudine et cuiditate, quî tandem possunt in corpore esse graviores? quî vero probari potest, ut sibi mederi animus non possit, cum

9 nullam emin. effigiem vertutis.] Virtutis est profecto a glossatore ex aliis locis adscriptum, deiendumque.

10 resonat tamquam imago] sc. vocis, s. virtutis loquentis.

ipsam medicinam corporis animus invenerit, cumque ad corporum sanationem multum ipsa corpora, et natura valeant, nec omnes, qui curari se passi sunt, continuo etiam convalescant: animi autem, qui sanari voluerint, praeceptisque sapientium paruerint, sine ulla dubitatione sanentur ? Est profecto animi medicina, philosophia: cujus auxilium non, ut in corporis morbis, petendum est foris: omnibusque opibus, viribus, ut nosmetipsi nobis mederi possimus, elaborandum est. quamquam de universa philosophia, quantopere expetenda esset, et colenda, satis, ut arbitror, dictum est in Hortensio. de maximis autem rebus nihil fere intermisimus postea nec disputare, nec scribere. his autem libris exposita sunt ea, quae a nobis cum familiaribus nostris in Tusculano erant disputata. Sed quoniam duobus superioribus, de morte, et de dolore dictum est, tertius dies disputationis hoc tertium volumen efficiet. Ut enim in Academiam nostram descendimus, inclinatio jam in postmeridianum tempus die, "poposci eorum aliquem, qui aderant, causam disserendi. Tum res acta sic est.

A. Videtur mihi cadere in sapientem aegritudo. 4 M. Num reliquae quoque perturbationes animi, formidines, libidines iracundiae? haec enim fere sunt ejusmodi, quae Graeci an appellant: ego poteram morbos, et id verbum esset e verbo: sed in consuetudinem nostram non caderet. nam misereri, invidere, gestire, laetari, haec omnia morbos Graeci appellant, motus animi rationi non obtemperantes: nos autem

11 proposci -- causam disserendi] i. e. Jer, questionom, quae materiam disserendi daret.

« PoprzedniaDalej »