Obrazy na stronie
PDF
ePub

PATROLOGIÆ

CURSUS COMPLETUS

SIVE

BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA , OECONOMICA,

OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE

ECCLESIASTICORUM

QUI AB AVO APOSTOLICO AD USQUE INNOCENTII III TEMPORA

FLORUERUNT,

RECUSIO CHRONOLOGICA OMNIUM QUE
EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER DUODECIM

PRIORA ECCLESIAE SÆCULA,

JUXTA EDITIONES ACCCRATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAM

DILIGENTER CASTIGATA;
DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS LECTIONIBUSQUE VARIANTIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA;
OMN'BUS OPER:BUS POST AJPLISSIMAS EDITIONES QUE TRIBUS NOVISSIMIS SÆCULIS DEBENTUR ABSOLUTAS

DETECTIS, AUCTA;
INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE TOMOS, SIVE AUCTORES ALICUJUS MOMENTI

SUBSEQUENTIBUS, DONATA;
CAP TULIS INTRA ITSUM TESTUM RITE DISPOSITIS, NECNON ET TITULIS SINGULARUM PAGINARUM MARGINEM SUPERIOREN

DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATERIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNATA;
OPERIBUS CUM DUBIIS TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERO AUCTORITATE IN ORDINE AD TRADITIONEN

ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA;
DUOBUS INDICIBUS GENERALIBUS LOCUPLETATA : ALTERO SCILICET RERUM. QUO consulto , QUIDQUID
UNUSQUISQUE PATRUM IN QUODLIBET THEMA SCR'PSERIT UNO INTUITU COX, PICIATUR ; ALTERO)
SCRIPTURÆ SACRÆ, EX QUO LECTORI COMPERIRE SIT OBVIUM QUISA NÍ PATRES ET IN
QUIBUS OPERUM SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM SCRIPTURE

TEXTUS COMMENTATI SINT.
EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR : CILARACTERUM NITIDITAS,
CHART Æ QUALITAS, JNTEGRUAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS
TCU NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQCE IN TOTO OPERIS DECURSU CONSTANTER
SIHILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNA, METHODICA ET CITRONOLOGICA,
SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS INC ILLIC SPARSORUM, PRIMUM
AUTEM IN NOSTRA B:BLIOTIIECA, EX OPERIBUS AD OMNES ÆTATES, LOCOS, LINGUAS

FORMASQUE PERTINENTIBUS, COADUNATORUM,

SERIES PRIMA,

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATIVE

A TERTULLIANO AD GREGORIUM MAGNUM.
ACCURANTE J.-P. MIGNE, Cșrguunn Completaruu IN SINGULOS SCIENTLE

ECCLESIASTICA RANOS SDITORE.

[merged small][ocr errors]

CONS NTINI MAGNI, NA RII, ANONYMI, S. SILVESTRI PAPÆ, S. MARCI PAPÆ, S. JULII

PAPÆ, OSII CORDUBENSIS, VICTORINI, CANDIDI ARLINI, LIBERII PAPE, ET POTAMII

TOMUS UNICUS.

PARISIIS, EXCUDEBAT VRAYET,
IN VIA DICTA D'AMBOISE, PRES LA BARRIERE D'ENFER.

OU PETIT-MONTROUGE.

1814.

BR 60 . M4 t. 8

Succursale, au Petit-Montrouge, de l'imprimerie de

Vrayel de Surcy, rue de Sèvres, 37, à Paris.

QUÆ EXSTANT UNIVERSA

CONSTANTINI

MAGNI,

VICTORINI

NECNON ET

NAZARII, ANONYMI, S. SILVESTRI Pape, S. MARCI PAPÆ, 5. JULII PAPE , OSII

CORDUBENSIS, CANDIDI ARIANI, LIBERII PAPÆ, ET POTAMII.

COLLECTIO NUNC PRIMUM REDACTA , JUSTA PENELII, LABBÆI, GALLANDII, Mall,
CONSTANTII, MABILLONII PRÆSTANTISSIMAS EDITIONES CONCINNATA ; PR.ED:CTORUM NECNON ET VALESII, BINII,

VARIORUMQUE ANNOTATIONIBUS ILLUSTRATA.

: TOMUS UNICUS: : :

PARISIIS, EXCUDEBAT VRAYET,
IN VIA DICTA D'AMBOISE, PRES LA BARRIERE D'ENFER.

OU PETIT-MONTROUGE.

1844.

ELENCHUS

OPERUM QUÆ IN HOC TOMO CONTINENTUR.

Eusebii Pamphili libri quatuor de vita Constantini.
Constantini decreta et constitutiones.

Constantini magni conciones.

Constantini Magni epistolæ.

Panegyricus Constantini auctore Nazario.

Panegyrici veteres ab aliis Constantino dicti.

Monumenta vetera ad historiam donalistarum pertinentia.

Anonymi Itinerarium Burdegalense.

S. Silvester papa.

S. Marcus papa.

S. Julius papa I.

Victorini liber ad Justinum manichæum.

Ejusdem tractatus de verbis: Factum est vespere el mane dies unus.

Candidi Ariani liber de generatione divina.
Victorini liber de generatione divini Verbi.
Candidi Ariani epistola ad Victorinum.
Victorini adversus Arium libri quatuor.
Ejusdem tractatus de ΟΜΟΟΥΣΙΩ.
Ejusdem de Trinitate hymni tres.
Ejusdem libri duo in epistolam ad Galatas.
Ejusdem liber in epistolam ad Philippenses.
Ejusdem libri duo in Epistolam ad Ephesios.

Ejusdem liber de Physicis.

Osius cordubensis.

[blocks in formation]

col.

9

93

399

477

581

609

673

783

795

849

857

999

1009

1013

1019

1035

1039

1137

1139

1145

1197

1235

1295

1309

1351

1411

1415

1416

DE VITA BEATISSIMI

324

IMPERATORIS CONSTANTINI

LIBER PRIMUS.

ARGUMENTUM. CAPUT PRIMUM. Prooemium, de morte imperatoris Constantini. — II. De filiis ejus imperatoribus. – III. De Deo pios principes honorante, et tyrannos puniente.— IV. Quod Deus Constantinum honoraverit. —V. Quod xxx quidem annis regnavit: vixit autem plusquam LX. - VI. Quod Dei quidem famulus, gentium autem victor fuerit. VII. Comparatio ejus cum Cyro Persarum et Alexandro Macedonum rege. VIII. Quod orbem propemodum iniversum subegerit. IX. Quod pii imperatoris filius imperium filiis reliquit. — X. Quod historia hæc necessaria et ad formandos mores utilis sit. XI.Quod sola Constan'ini gesta quæ ad pietatem pertinent narraturus sit. - XII. Quod Constantinus in tyrannorum ædibus, sicut Moses, educatus sit. XIII. De patre ejus Constantio, qui Christianos ut Diocletianus et Muximianus persequi noluit.-XIV. Quomodo Constantius exprobrata ipsi a Diocletiano paupertate, ærarium impleverit, et postea collatoribus pecuniam reddiderit.-XV. De persecutione ab aliis concitata. - XVI. Quomodo Constantius simulans se simulacra colere, eos quidem qui sacrificare parati essent expulerit : illos vero qui se christianos profiteri maluissent, in palatio retinuerit. XVII. De affectu et amore Constantii erga Christum.· XVIII. Quod post abdicationem Diocletiani et Maximiani, Constantius primus Augustus fuit, numerosa prole insignis.· XIX. De filio ejus Constantino, qui adhuc adolescens, una cum Diocletiano in Palæstinam venit. XX. Constantinus propter Diocletiani et Galerni insidias ad patrem revertitur. - XXI. Mors Constantii Constantinum filium imperatorem relinquentis. XXII. Quomodo elato Constantio Constantinus a militibus Augustus appellatus sit. · XXIII. Interitus tyrannorum brevis commemoratio. XXIV. Quod Constantinus imperium Dei arbitrio sit consecutus.-XXV. Constantini de Britannis et Barbaris victoria.-XXVI. Quomodo Romam Maxentii tyrannide liberare decreverit.-XXVII. Quod Constantinus Gentilium interitum considerans, Christianismum potius elegit. XXVIII. Quomodo Deus oranti visionem ostenderit in cœlo sub meridiem, crucem v.delicet lucidam cum inscriptione, monente ut in hac vinceret. XXIX. Quomodo Christus Constantino in somnis visus, præceperit ut signo ad crucis formam facto uteretur in bellis. · - XXX. Fabricatio ejus signi ad crucis similitudinem. - XXXI. Descriptio signi instar crucis formati, quod Romuni labarum vocant. XXXII. Quomodo Constantinus Catechumenus fuctus, sacras Scripturas legerit. XXXIII. De adulteriis a Maxentio Romæ perpetratis. — XXXIV. Quomodo uxor præfecti pudicitiæ servanda causa mortem sibi conscivit. XXXV. Codes populi Romani jussu Mxentii. — XXXVI. Magicæ artes Maxentii, et alimentorum penuria Romæ. - XXXVII. Maxentii exercitus in Italia superati. — XXXVIII. Maxentii interitus in ponte Tiberis. - XXXIX. Ingressus Constantini in urbem Romam. - XL. De Constantini statua crucem tenente, et de ejus inscriptione XLI. Exultatio provinciarum, et largitiones Constantini. XLII Honores episcopis delati, et ecclesiarum extructiones. XLIII. De Constantini in pauperes beneficentia. - XLIV. Quomodo synodis episcoporum inte fuit. XLV. Quomodo insipientes toleraverit. XLVI. Victoria de Barbaris relatie. · XLVII. Mors Maximiani et aliorum quorum insidias Deo revelante Constantinus deprehenderat-XLVIII. Constantini decennalia. - XLIX. Quomodo Licinius Orientem afflixerit.-L. Quomodo Licinius Constantino insidiatus sit.-LI. Licinii insidiæ adversus episcopos, et prohibitio synodorum.-LII. Christianorum exilia et proscriptiones. — LIII. Edictum Licinii ne mulieres una cum viris in ecclesiam convenirent.- LIV. Quomodo eos qui sacrificare renuissent, militia solvit, et carcere inclusos ali vetuit.— LV. De iniquitate et avaritia Licinii. LVI. Quomodo perseculionem adversus Christianos tandem excitaverit. LVII. Qualiter Maximianus fistuloso ac verminante ulcere perdomitus pro Christianis legem scripserit. — LVIII. Qualiter Maximinus Christianorum persecutor, fugiens servili habitu sese occuliaverit. — LIX. Quomodo vi morbi excæcatus Maximinus legem pro Christianis dedit.

CAPUT PRIMUM.

Procemium de morte imperatoris Constantini.

Nuper quidem universum hominum genus secunda
ac tertia magni Imperatoris nostri decennalia certis
temporum spatiis redeuntia festivitatibus et conviviis
celebravit. Nos quoque ipsi nuper eumdem victorem
ac triumphatorem cœtu famulorum Dei circumseptum,
laudatione in ejus vicennalibus dicta venerati sumus.
Sed et tricennalium orationum coronas ei texentes,
nuper in ipso palatio sacrum ejus caput redimivimus.
Verum nunc anceps animi hæreo; cupiens quidem
aliquid more solito proferre, sed quo me vertam,
prorsus ignarus, inusitatæ rei spectaculo perculsus.
Nam quocumque mentis oculos intendo, sive ad Or-
tum Solis, sive ad Occasum, seu universum terrarum B
orbem, seu cœlum ipsum circumspicio, beatissimum
Principem ubique præsentem intueor. Ac liberos
quidem ejus quasi nova quædam lumina, terrarum
ambitus omnes paternis radiis implere animadverto,
PATROL. VIII.

A illumque ipsum auctoritate ac potentia etiamnum viventem, resque humanas multo præstantius ac potentius moderantem; quippe qui filiorum successione diffusus sit atque amplificatus. Qui prius quidem honore Cæsarum affecti fuerant: nunc vero totum patrem induti, ob eximiam religionis virtutem imperatores et Augusti renuntiati sunt, cuncta patris ornamenta præ se ferentes.

CAPUT II.

Proœmium de filius Constantini imperatoribus Cumque eum qui paulo ante in mortali corpore cernebatur, et nobiscum una versabatur, admirabil quadam ratione etiam post obitum, quo tempore natura quidquid superfluum est, tanquam alienum refutat, iisdem regiis ædibus et honoribus ac laudationibus frui video, incredibili admiratione percellor. Jam vero cum ad ipsos usque cœli fornices mentis meæ aciem extendi, atque illic beatissimam ejus animam cum ipso Deo versari cogito; terrestri quidem ac mortali integumento liberatam, circumdatatu vero 1

« PoprzedniaDalej »