Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT LIV.

Quomodo eos qui sacrificare renuissent, militia solvit : el carcere inclusos, ali vetuit.

rium ipsius commiserant, obscure et callide circum- A venit, varias adversus eos calumnias investigans. Cumque nullum ipsi crimen suppeteret, nec haberet quod viris illis posset objicere, lege lata præcepit ne episcopi uspiam inter se de ulla re conferrent, neve ulli eorum in alterius sibi vicini ecclesiam ventare liceret, et synodos ac concilia de communibus nego. tiis habere. Verum hæc illi ad nos vexandos occasio quærebatur. Nam si quidem nostri legem violassent, pœnam subire eos oportebat: sin præcepto paruissent, ecclesiasticas leges convelli. Neque enim majo. ris momenti controversiæ, aliter quam per synodos componi possunt. Et alioqui Deo infestus tyrannus, cum principi Deo amantissimo adversari in omnibus studeret, hæc nostris imperavit. Nam Constantinus quidem sacerdotes Dei, pacis et concordiae mutuæ B causa in unum convocabat: idque in honorem ejus cui sacra faciebant. Licinius vero dum optima quæque convellere molitur, concentum Ecclesiarum uur...existeret; neve qui ad proximorum miserationem bare tentavit.

CAPUT LII.

Christianorum exilia et proscríptiones.

Et quoniam Deo carus Constantinus famulos Dei in palatium libenter admittebat, hostis Dei Licinius contraria omnia sentiens, cunctos Dei cultores qui sub imperio suo degebant, palatio expulit; et quos in comitatu suo habebat fidissimos ac devotissimos, eos præcipue in exilium relegavit. Quique ob egregia facinora vel honore aliquo, vel dignitate ab ipso antehac fuerant ornati, hos aliis servire, et famulo- C rum ministeria obire mandavit. Cumque omnium bona tanquam lucrum aliquod sibi oblatum rapuisset, ad extremum mortem quoque minatus est iis, qui salutare sibi nomen christianæ religionis assumerent. Porro cum in omnem libidinem ac lasciviam effusus esset, multaque adulteria aliaque detestanda obscœnitatis flagitia committeret, pudicitiæ et continentiæ honestatem ab hominibus præstari neutiquam posse censuit; de communi hominum natura ex suomet ipsius morbo pessime judicans.

[blocks in formation]

Verum cum ne in hoc quidem obsequi sibi illos videret, tandem rejectis ambagibus, nudo quod aiunt capite, decrevit ut milites qui per singulas urbes apparebant judicibus, nisi dæmonibus sacrificare mallent, ab apparitione præsidialis officii removerentur. Proinde officia magistratuum per singulas provincias viris piis ac religiosis nudabantur. Sed et ipse qui hanc legem tulerat, nudabatur orationibus sanctorum virorum, quibus semet ipse privarat. Quid præterea commemorare attinet, quo pacto præceperit, ne miseris in carcere detentis alimenta quisquam humaniter subministraret; neve quis homines in vinculis fame contabescentes, miseratione prosequeretur hoc est, ne quis omnino vir bonus

....

matora ipsa ducuntur, boni quidquam præstarent. Fuit hæc profecto quidem lex palam impudens et immanissima:

imati mambue morum feritatem facile superavit. Quietiam leği adjecta erat hæc pœna, ut qui inclusis stipem dedissent, pari cum ipsis supplicio plecterentur; utque in carcerem et vincula conjecti eamdem cum noxiis poenam subirent, qui humanitatis officia eis præstitissent.

CAPUT LV.

De iniquitate el avaritia Licinii.

ut

Hujusmodi fuere constitutiones Licinii. Quid vero opus est recensere quæ in nuptiis aut circa morientes innovavit; vetustas Romanorum leges recte et sapienter constitutas ausus abolere, et barbaras quasdam atque immanes planeque illegitimas et iniquas leges illarum loco substituere? Mille præterea exactionum genera adversus subditos excogitavit. Quocirca novas agrorum mensiones adinvenit, exigui agri majorem imputaret modum, ob inexplebilem cupiditatem nimiarum exactionum. Ideo rusticorum qui superstites amplius non erant, sed jampridem obierant, nomina in censualibus tabulis inscribebat, turpis lucri hinc compendium captans. Neque enim sordida hominis parcimonia ullum habebat modum, nec habendi cupiditatem satietas finiebat. Itaque cum auro et argento et immensa opum copia thesauros suos implesset, gemens de paupertate sua querebatur, Tantalico quodam morbo vexatus. Quid referam exilia quibus viros innocentes damnavit? Quid bonorum publicationes? Quid nobiles ac præcipuæ dignitatis homines in carcerem abductos, quorum uxores sceleratis quibusdam mancipiis constuprandas dabat? Quid mulieres nuptas, quid virgines recenseam, quibus ipse licet affecta jam ætate, vim inferre tentavit? Nihil opus est in his commemorandis diutius immorari, cum postremorum ejus facinorum gravitas, ut priora hæc levia ac prope nulla viderentur, effecerit.

CAPUT LVI.

quidem cum priorem illum tanquam in quodam sce-

lerum certamine superare ambitiose contenderet,

novorum adversus nostros suppliciorum inventione

gloriabatur. Neque enim ignis aut ferrum; non cla-

vorum suffixiones; non bestiarum laniatus, nec

maris altissimi gurgites ei suffecerunt. Sed præter

hæc omnia novum quoddam supplicii genus ipse

commentus, membra quibus lucis usuram percipi-

mus, mutilari lege lata præcepit. Statim igitur con-

ferta agmina non virorum modo, verum etiam pue-

rorum ac mulierum, dextris oculis et juncturis pe-

dum, partim ferro, partim cauterio debilitatis,

trusa sunt ad metalla, ut diuturno labore ibidem

vexarentur. Ob quam causam et hunc quoque non

multo post ulto est divina justitia tunc cum dæmo-

num (quos quidem ille deos putabat) fiducia, et in-

numerabili armatorum multitudine fretus, prælium

commisit. Quippe tunc omni spe divini nudatus auxi-

lii, imperialem cultum minime ipsi convenientem

abjecit deinde vulgarium turbæ immixtus, timide

prorsus atque ignave fuga salutem sibi quæsivit: et

per agros ac vicos sese occultans, sub habitu ser-

vili latere se posse existimavit. Verum magnum il-

lum et universa spectantem providentiæ oculum sub-

terfugere non valuit. Cum enim salutem suam in

tuto jam locatam esse censeret; ardente Dei percus-

sus telo, pronus in terram cecidit: totumque ejus

corpus inflicta cœlitus plaga adeo consumptum est,

ut pristine formæ species omnis aboleretur: solaque

ossa arefacta instar simulacri cujusdam superessent.

CAPUT LIX.

Quomodo vi morbi excæcatus Maximinus, legem pro

Christianis dedit.

Porro sæviente acrius Dei plaga, oculi tandem ei

exilierunt, et ex propria sede avulsi, cæcum eum

dimiserunt eadem justissime perpessum supplicia,

quæ adversus martyres Dei primus excogitarat. Post-

hæc nihilominus adhuc spirans, ipse quoque a chris-

tianorum Deo veniam poposcit, bellum se divinita-

ti intulisse palam confessus. Nec aliter ac prior ille

palinodiam cecinit: legibus et constitutionibus edi-

tis, quibus errorem suum in colendis illis quos exis-

timasset deos, ingenue professus est, unumque

christianorum Deum expertum se nosse testatus.

Hæc cum Licinius non aliorum sermone didicisset,

sed factis ipsis percepisset, tamen velut densa qua-

dam caligine animo ejus offusa, cadem quæ illi agere

instituit.

ARGUMENTUM.-I. Occulta persecutio Licinii, el credes episcoporum apud Amasiam urbem Ponti.-II. Ecclesiæ dirutæ,
et episcopi trucidati. - III. Quomodo Constantinus Christianorum causa quos Licinius persequi parabat, commotus sit.
IV. Quod Constantinus cum precibus, Licinius vero cum vaticiniis, se ad bellum parabat. V. Quid de simulacris et de
Christo Licinius dixerit, dum in luco sacrificarel. VI. Spectra in urbibus quæ Licinio parebant visa, Constantini mili-
tum Licinianos persequentium. - VII. Ubicumque in præliis signum crucis adfuit, partam esse victoriam. VIII. Quod
quinquaginta viri clecti sunt qui crucem portarent. IX. Quod ex cruciferis is quidem qui fugit interfectus est; qui vero
fideliter permanserat, incolumis evasit. X. Variæ pugnæ, et Constantini victoriæ. —XI. Fuga et magicæ artes Licinii.

-

tos.

-

[ocr errors]

XII. Quomodo Constantinus orans in tabernaculo, victoriam adeptus est. XIII. Constantini hnmanitas in milites cap- XIV. Iterum de oratione in tabernaculo. XV. Licinii simulata amicitia, et idolorum cultus. -XVI. Quomodo Licinius militibus præceperit, ne adversus crucis signum impetum fucerent.—XVII. Constantini victoria. —XVIII. Licinii cades, et triumphi de eo acti. XIX. Publica lætitia ac festivitas. XX. Quomodo pro confessoribus Constantinus leges sanxerit. - XXI. Quomodo etiam pro martyribus, et pro ecclesiarum prædiis leges tulit. — XXII. Quomodo etiam popuXXIV. Lex Constantini de los recreaverit. XXIII. Quod Deum bonorum auctorem prædicavit, et de legibus ejusdem. · pietate in Deum, et de christiana religione. XXVI. De iis qui persecutionem XXV. Exemplum a vetustis temporibus. passi sunt, et de persecutoribus. — XXVII. Quod persecutio bellum gerentibus malorum causa extiterit. — XXVIII. Quod Deus Constantinum bonorum ministrum elegit.—XXIX. Piæ in Deum voces Constantini, et laus confessorum.-XXX. Lex solvens exilio et curia, et bonorum proscriptione.-XXXI. Item eos qui in insulas erant relegati.-XXXII. Item eos qui ad metalla et ad publica opera ignominiose damnati fuerant.-XXXIII. De confessoribus qui militaverant.--XXXIV. De iis qui ad gynæcea, vet in servitutem dati erant liberandis.--XXXV. De successione bonorum martyrum et confessorum, et eorum qui elegati fuerant, el quorum bona in fiscum relata.-XXXVI. Ut deficientibus cognatis Ecclesia hæreditatem capiat, utque legata firma maneant.XXXVI. Ut qui hujusmodi loca, ædes, hortos occupaverint, restituant: exceptis fructibus.— XXXVIII. Quomodo super his libellos dari oporteat. XXXIX. Ut fiscus fundos, ædes et hortos restitual Ecclesiis. XL. Ut martyria et cœmeteria Ecclesiis reddantur. XLI. Ut qui res Ecclesiæ emerunt, aut dono acceperunt, eas restituant. — XLII. Sedula exhortatio ad colendum Deum. XLII. Quomodo Constantinus ea quæ legibus sanxeral, factis ipsis confirmavit. — XLIV. Quomodo Christianos ad regendas provincias promoverit, et paganos sacrificare prohibuerit. XLV. De legibus quibus sacrificia quidem prohibebantur; Ecclesiæ vero construi jubebantur. XLVI. Epistola Constantini ad Eusebium et reliquos episcopos de Ecclesiis præsidum opera ædificandis, utque vetustæ reficiantur et ampliores exstruantur.- XLVII. Quod contra idolorum cultum scripserit. XLVIII. Constantini edictum ad provinciales de falso cultu multorum deorum. Exordium de virtute et vitio. XLIX. De pio ac Dei amantissimo Constantini patre, et de Diocletiano ac Maximiano persecutoribus. -L. Quod ex Apollinis oraculo qui ob justos homines responsa amplius edere non poterat, mola sit perseculio. - LI. Quomodo Constantinus adhuc adolescens, justos esse Christianos audivit. LII. Quot tormentorum el suppliciorum genera adversus Christianos excogitata. — LIII. Quomodo Barbari Christianos exceperunt. LIV. Quomodo divina ultione puniti sint, qui ex oraculo persecutionem commoverant, -LV. Constantinus Deo gloriam tribuit, signum crucis confitetur et precatur pro Ecclesia. LVI. Quomodo omnes quidem Christianos esse optavit; neminem autem coegit. rim tribuit Deo, qui per filium suum errantes 'illuminavit. — LVIII. Iterum Deo gloriam tribuit ex ministerio totius mundi.LIX. Deum laudat qui semper bona atque honesta docet. LX. Adhortatio"sub finem edicti, ut nemo alteri molestiam fucessat. · LXI. Quomodo ab urbe Alexandria quæstiones commotæ sint propter Arium. - LXII. De Ario cl de Meletiamis. LXIII. Quomodo legatum cum litteris misit, ad pacem componendam. LXIV. Constantini epistola ad Alexandrum episcopum, et Arium presbyterum. LXV. Quod pro pace continue satigebat. LXVI. Quomodo questiones in Africa excitatas compressit. — LXVII. Quod religio ab Orientis partibus cœperit. - LXVIII. Quomodo seditionem moleste ferens, pacem suasit. LXIX. Unde nata sit controversia inter Arium et Alexandrum, et quod talia non erant disquirenda. LXX. Exhortatio ad concordiam. - LXXI. Quod ob leves quasdam voculas pertinaciter certandum non fuit. LXXII. Quomodo dolore affectus, præ pietate lacrymas effudit; et iter quod facturus erat in orientem, ob hanc causam repressit. — LXXIII. Quod post has etiam imperatoris litteras perseveravit contentio.

CAPUT PRIMUM.

Occulta persecutio Licinii, et cædes episcoporum apud

Amasiam urbem Ponti.

Ad hunc modum supradictus Licinius in impiorum barathrum præceps ruit : et quorum ob res impie gestas exitium suis ipse oculis aspexerat, eorum exemplum in suam ipsius perniciem æmulatus, persecutionem Christianorum, quasi flammam quamdam jam sopitam denuo excitavit, et multo gravius quam priores impietatis conflavit incendium. Ac primum quidem tanquam mala bestia, et tortuosus quidam serpens in seipsum convolutus, et furorem atque hostiles adversus Deum minas spirans, Ecclesiis Dei sub imperio são constitutis bellum palam inferre, ob Constantini metum minime ausus est: sed improbitatis virus abscondens, occultas insidias certis duntaxat in locis adversus episcopos comparavit; et ex his probatissimum quemque, compositis per provinciarum rectores calumniis interfecit. Porro cædis illorum modus, novus nec unquam antea cognitus fuit. Certe quæ apud Amasiam gesta sunt, omnem crudelitatis modum transcendunt.

CAPUT II.

Ecclesiæ dirutæ, et episcopi trucidati.

Qua in urbe Ecclesiæ Dei, alia iterum post priorem illam expugnationem æquatæ sunt solo: aliæ clause a presidibas provinciarany; ne quisquam eorum qui eas adire consueverant, eo conveniret, neve clemnem cultum Deo exhiberet. Neque enim qui ee jubebat, precationes illic pro se fieri opinabatur; celerum scilicet conscientia in eam opinionem ad

LVII. Glo

A ductus. Sed nos pro Constantino cuncta agere, ac divino numini supplicare sibi persuaserat. At præsides utpote assentatores atque adulatores, cum rem gratam imperatori facere se pro certo haberent, optimos quosque Ecclesiarum antistites capitali supplicio addixerunt. Itaque viri qui nihil mali commiserant, absque ulla causa abducebantur, et puniebantur perinde ac sicarii. Nonnulli novum quoddam mortis genus pertulerunt, corpore in multas partes frustatim conciso; et post atrox illud omnique tragico figmento horribilius spectaculum, ut piscibus cibum præberent, in altissimum mare projecti. Posthac Dei cultores fugam denuo inire cœperunt. Iterum agri, iterum solitudines famulos Dei suscepere. Quæ dum ad hunc modum tyranno succederent, deinceps persecutionem adversus ommes Christianos excitare in animum induxit. Ac procul dubio voti sai compos exstitisset, nec ei quicquam obstitisset quominus rem ad exitum perduceret, nisi famulorum suorum propugnator Deus, id quod futurum erat celerrime præveniens, Constantinum famulum suum tanquam splendidum lucis jubar, in profunda caligine et in obscurissima nocte subito ostendisset, eumque quasi manu apprehensum has in partes perduxisset.

B

CAPUT III.

Quomodo Constantinus Christianorum causa quos
Licinius persequi parabat, commotus sit.

Qui cum hujusmodi rerum nuntium ad aures suas perlatum, non amplius dissimulandum esse intellige ret, sobriæ mentis vigorem collegit : et severitatem morum cum innata miscens clementia, iis qui oppri

mehantur auxilium ferre properavit; pium sanctum- A nobis partium copias ducit, moribus institutisque que facinus babendum esse judicans, cum uno e medio sublato totum fere hominum genus incolume servatur. Sic enim apud se reputabat; si ipse summa clementia uteretur, et hominis nulla miseratione digni misereretur, illi quidem nihil id profuturum, quippe qui a pravis moribus et institutis nullatenus discederet, quin potius rabiem adversus subditos intenderet: oppressis vero nullam amplius spem salutis relinqui. Hæc imperator cum apud se reputasset, iis qui in extremas calamitates incidissent, absque ulla dilatione salutarem dextram porrigere decrevit. Et militarium quidem copiarum atque armorom ingentem apparatum coegit. Jamque aderant universa tam equitum quam peditum agmina in unum congregata. Canctis vero præibant insignia fiduciæ in Deom; B signum videlicet illud quod supra memoravimus. CAPUT IV.

Quod Constantinus cum precibus, Licinius vero cum vaticiniis, se ad bellum parabat.

Cumque precationibus, si unquam antea, sese tunc maxime indigere intelligeret, sacerdotes Dei secum duxit eos velut optimos animæ custodes adesse coram et secum versari debere existimans. Unde cum tyrannus audiisset, Constantinum non aliter quam divino auxiliante numine victoriam de hostibus parare; et eos quos dixi ei perpetuo adesse unaque versari; salutaris quoque passionis signum, et ipsum et universum ejus exercitum antecedere; hæc utpote impins risu digna esse censebat, Constantinum sub- C sannans et contumeliosis appetens verbis. Ipse vero divinos et vates Egyptiorum, veneficos et impostores; sacrificulos denique ac prophetas falsorum quos colebat deorum sibi adjunxit. Deinde sacrificiis placans illos quos existimabat deos, sciscitabatur ex illis quemnam belli exitum esset habiturus. At illi sine controversia victorem hostium, et superiorem in bello fore responderunt; cunctis ubique oraculis uno consensu hæc illi per prolixa et elegantia carmina promittentibus. Sed et somniorum interpretes per somnia; et aruspices per viscerum motum similia portendi affirmabant. Horum itaque fallacibus pollicitationibus inflatus, cum ingenti fiducia progressus est ad castra, seque ad pugnam ineundam instruxit.

CAPUT V.

Quid de simulacris et de Christo Licinius dixerit, dum in luco sacrificaret.

Cum vero bellum jam orsurus esset, ex protectoribus et honoratioribus amicis lectissimos quosque in quemdam locum qui ab ipsis sacer habebatur, coegit. Lucus hic erat irriguus et opacus, in quo plurimæ statuæ eorum quos ille deos putabat, sculpte ex lapide visebantur. His eum cereos accendisset et solemni ritu sacrificasset, hujusmodi verba habuisse dicitur : Viri amici et commilitones, bi quidem quos colimus et quos ab ultimis usque majoribus colendos accepimus, dii sunt patrii, Iste vero qui adversarum

majorum violatis, ad impiam nullos credentium deos opinionem descivit; peregrinum quemdam nescio unde quæsitum temere amplectens Deum. Quin etiam turpissimo ejus signo exercitum suum dehonestat : Eoque confisus, non tam adversus nos quam adversus ipsos quos violavit deos, armatus procedit. Præsens igitur dies manifeste arguet, uter nostrum cæco errore ducatur: et de diis qui apud nos aut qui ab adversarum partium hominibus coluntur, judicium feret. Aut enim concessa nobis victoria, deos nostros vere servatores atque auxiliatores esse jure merito declarabit. Aut si diis nostris qui quamplurimi sunt, et multitudine nunc utique antecellunt, anus ille neseio unde profecins Constantini Deus superior exstiterit, nemo posthæc in dubium revocet quisnam colendus sit Deus: sed ad potiorem accedat, eique victoriæ præmium deferat. Ac si quidem peregrininus ille quem nunc ludibrio habemus, victor esse videbitur, nos quoque illum agnoscere et colere oportebit procul abire ac valere posthac jussis iis quibus cercos frustra accendimus. Sin vero nostri superiores exstiterint, quod quidem nemini dubium esse potest post partam hoc loco victoriam impiis deorum contemptoribus bellum inferre aggrediemur. Et Licinius quidem ante exordium pugnæ, ad circumstantes hujusmodi verba fecit: Nobis vero qui hæc scribimus, ipsi illi qui orationi ejus interfuerant, non multo post eam retulerunt. Hujusmodi igitur oratione facta, jussit militibus ut prælium inirent.

CAPUT VI.

Spectra in urbibus quæ Licinio parebant visa. Constantini militum Licinianos persequentium.

Que dum geruntur, spectrum quoddam prorsus mirabile in urbibus tyranni illius dominationi subjectis apparuisse ferant. Varia enim Constantini militan agmina per meridiem visa, quæ tanquam parta victoria per urbes transirent. Atque hæc cernebantur, reipsa quidem nemine usquam comparente : sed divina potentia per visionem illam quæ oculis subjiciebatur, id quod futurum erat præmonstrante. Porro cum exercitus congredi jam pararent, is qui concordiæ fœdera ruperat, primus pugnam exorsus est. Tunc vero Constantinus servatore ac supremo omD nium Deo in auxilium vocato, atque hoc signo mili. tibus suis dato; hostes primo prælio fudit. Nec multo post altera commissa pugna, iterum superior discessit, et longe majorem victoriam retulit; cum salutare crucis tropa um exercitum ipsius antecederet.

CAPUT VII.

Ubicumque in præliis crucis signum adfuil partam esse victoriam.

Certe ubicumque hoc signum conspeetum fuerat, continuo fuga hostium, victoribus terga illorum prementibus, sequebatur. Quo imperator comperto, sicubi agmen aliquod exercitus sui premi animadverteret, illico salutare tropæum tanquam efficacissimum quoddam ad parandam victoriam amuletum

inferri jubebat. Quo facto, statim victoria sequebatur, A rum auxilio destitutum esse, et quas collegerat copias divina utique virtute animos viresque pugnantium

confirmante.

CAPUT VIII.

Quod quinquaginta viri electi sunt qui crucem portarent. Itaque lectis ex protectorum numero quotquot corporis viribus et animi fortitudine ac veræ religionis institutis præstare videbantur, unum hoc munus imposuit, ut signi hujus assidue curam gererent. Erant omnes quinquaginta viri; quorum nullum aliud erat officium quam circumstare et satellitio suo custodire signum; quod singuli humeris suis alternatim gestabant. Hæc imperator ipse nobis qui hanc historiam scribimus, dum in otio ageret, narravit, longo post tempore quam hæc contigerant : simulque rem quamdam adjecit memoratu dignissimam.

CAPUT IX.

Quod ex cruciferis is quidem qui fugit interfectus est: qui vero fideliter permanserat, incolumis evasit.

Nam cum forte, inquit, inter pugnandum ingens strepitus exercitum conturbasset, is qui hoc signum humeris ferebat metu perculsus, alteri gestandum tradidit, ut ipse discrimen evaderet. Vix alter ille signum gestandum susceperat, cum ecce is qui se subripiens custodiam signi deseruerat, telo in ventre percussus occubuit. Et hic quidem ignaviæ atque infidelitatis suæ pœnas persolvens, ibidem jacuit exanimis. At salutare crucis tropæum, ei qui ipsum sublime gestabat incolumitatem præstitit. In quem cum tela undique jacerentur, signifer quidem ipse salvus evasit : hasta vero salutaris tropæi, missilia C excepit. Erat id spectaculum omni miraculo majus, cum cuncta hostium tela in brevissimum illum hastæ ambitum caderent. Quæ cum in hastam impacta defigerentur, signifer servabatur incolumis adeo ut nullo unquam jaculo ferirentur, quicumque hoc ministerium obibant. Neque porro hæc nostra est oratio, sed ipsius imperatoris, qui inter reliqua id etiam nobis commemoravit. Qui cum priores victorias Dei omnipotentis auxilio retulisset, posthæc acie instructa exercitum movens, ulterius processit. CAPUT X.

Variæ pugnæ et Constantini victoriæ.

Porro adversarum partium antesignani cum primum ejus impetum sustinere non potuissent, abjectis armis sese ad imperatoris pedes prostraverunt. At ille cunctos incolumes servavit, magnam ex salute hominum percipiens voluptatem. Alii vero qui sub armis remanserant, sese ad pugnam parabant. Quos imperator ad deditionem invitans, cum amicis compellationibus nullatenus inflecti videret, exercitum in eos immisit. Illi continuo terga dantes, in fugam verluntur. Quorum alii comprehensi inter fugiendum, jure belli cæsi. Alii in se mutuo impingentes, suismet gladiis obtruncati sunt.

CAPUT XI.

Fuga et magica artes Licinii.

Illorum vero princeps, cum se ministrorum suo

tam militum quam auxiliarium, omnes evanuisse cerneret; spemque in diis quos colebat prorsus inanem esse res ipsa convinceret, fugam turpissimam iniit. Atque hoc modo elapsus, semet discrimine exemit cum imperator Dei amantissimus, suos confestim sequi et fugientis terga premere noluisset, quo scilicet fugiens posset evadere. Sperabat enim fore ut Licinius cognito tandem rerum suarum infelicissimo statu, a pristina audacia atque insania discederet, et ad saniorem mentem rediret. Verum Constantinus quidem pro eximia qua præditus erat humanitate, hæc ita existimabat: et injurias patienter ferre, ac licet non merenti veniam dare, in animum induxerat. At Licinius tantum abest ut a pristina B improbitate destiterit, quin potius mala malis exaggerans, pejora in dies aggrediebatur. Quin etiam ad magorum detestandas artes denuo confugiens, efferri insolentius cœpit. Ac de illo idem merito dici poterat quod de vetere illo tyranno; cor scilicet ipsius a Deo induratum fuisse.

CAPUT XII.

Quomodo Constantinus orans in tabernaculo, victoriam

adeptus est.

Licinius igitur hujusmodi scelerum vinculis sese ipse constringens, in exitii barathrum præcipitem dedit. Constantinus vero cum altero prælio sibi opus esse cerneret, Servatoris sui cultui diligenter vacavit. Et crucis quidem tabernaculum fixit extra castra ubi pure et caste degens, preces ad Deum fundebat; exemplo veteris illius prophetæ, quem extra castra

tabernaculum constituisse divina testantur oracula. Aderant autem assidui una cum ipso pauci quidam, fidei, pietatis ac benevolentix probe compertæ. Atque id semper facere consueverat, quotiescumque certamen esset initurus. Neque enim præceps erat, quippe qui tutiora semper eligeret. Ad hæc Dei consilio cuncta gerere solitus erat. Porro cum sedulo atque impense Deo suo supplicaret, semper Deus ei præsentiam suam exhibere dignatus est. Exinde velut diviniore actus impulsu, prosilire ex tabernaculo solebat et signo ad proficiscendum dato, statim militibus imperabat ut absque mora gladios stringerent. Qui confestim impetu in hostem facto, obvios omnes sine ullo ætatis discrimine obtruncabant; D donec exiguo temporis momento parta victoria, tropæa de victis hostibus erexissent.

CAPUT XIII.

Constantini humanitas in milites caplos.

Hoc modo imperator ante pugnæ conflictum, et seipsum gerere, et exercitum suum instituere, etiam antea solitus erat: quippe qui Deum vitæ suæ semper anteponeret, cunctaque ejus nutu et consilio agere studeret, et multorum hominum cædem facere religioni duceret. Quocirca non minus hostium quam militum suorum consulebat saluti. Itaque suis victoriam adeptis præcipiebat, ut victis parcerent, utque homines nati communis hominum naturæ meminis

« PoprzedniaDalej »