Obrazy na stronie
PDF
ePub

splendidissima lucis stola eamque non jam brevi A stantinus, evidenti suffragio comprobavit, dum illi temporis curriculo in bis caducis sedibus volutari, sed corona perpetuo virente, et immortali vita ac beato ævo donatam esse intelligo: mutus hærco, et linguæ rationisque usu penitus destitutus. Ac vocent quidem proferre nullam possum sed meam ipse tenuitatem ultro condemnans, mihique ipse silentium indicens, cedo potiori has partes, ut pro meritis congruas laudes expromat: illi scilicet qui cum immortalis Deus sit ac Dei sermo, solus sua ipsius dicta firmare et rata facere potest. CAPUT III.

non modo in exordio, sed etiam in progressu et in fine imperii semper propitius benignusque adfuit, quippe quem humano generi ad divini cultus informationem proposuerat. Hunc certe unum ex omnibus quos unquam auditione accepimus imperatoribus, velut clarissimum quoddam jubar, et velut quemdam veræ religionis præconem maxima voce inclamantem, innumeris in eum congestis bonis, desi. gnavit.

De Deo pios principes honorante et tyrannos puniente. Cum enim prædixerit, eos a quibus cultus et honoratus fuisset, maximis præmiis a se vicissim remunerandos esse; illos vero qui se hostes atque inimicos ipsius professi essent, sibimetipsis perniciem creaturos, promissorum ac verborum suorum veritatem jam inde ab hac vita comprobavit. Quippe impiorum quidem Deique adversariorum tyrannorum abominandos exitus nobis ob oculos proposnit : famulo autem suo non vitam solum, verumetiam mortem felicissimam et maximis laudibus dignam præstitit : adeo ut hæc etiam omnium posterorum sermonibus celebrari, nec tantum caducis, sed etiam immortalibus honoribus affici meruerit. Mortalium quidem genus solatio aliquo letiferi interitus excogitato, consecratis imaginibus, tanquam immortalibus honoribus superiorum hominum memorias colere solitum est. Et alii quidem adumbratis encaustice picturæ coloribus; alii inanimis materiæ sculptura similitudinem hominum exprimentes; quidam in ligneis aut lapideis tabulis litteras altius incidentes, eorum quos colebant virtutem ad æternam posteritatis memoriam consecrare instituerunt. Verum hæc omnia caduca, et temporis longinquitate pereuntia; utpote quæ mortalium corporum figuram, non immortalis animi formam exprimerent. Hæc tamen sufficere iis videbantur, qui post bujus mortalis vitæ exitum nullius spem boni ani mo conceperant. Deus vero, Deus inquam, communis omnium rerum Servator, qui pietatis amatoribus majora quam quæ cogitatione hominum comprehendi possint, apud se recondidit bona, primitias faturorum præmiorum in antecessum quasi pignus dat in hoc sæculo; immortalium rerum spem mortalibus oculis quodammodo exhibens ac repræsentans. Hoc vetusta Prophetarum oracula quæ scriptis mandata sunt, aperte prædicunt. Hoc vitæ Deo carorum virorum qui variis virtutibus refulserunt, posterorum memoria etiamnum celebratæ confirmant. Hoc ipsum ætatis nostræ testimonio verissimum esse convincitur, cum Constantinus solus omnium qui Romano unquam imperio præfuerunt, summo omnium Regi Deo acceptus, quasi illustre quoddam religiosæ vitæ exemplum cunctis hominibus est propositus.

CAPUT IV.

Quod Deus Constantinum honoraverit.
Hoc denique Deus ipse quem veneratus est Con-

CAPUT V.
Quod xxx quidem annis regnavit : vixit autem plus-

quam LX.

Ac tempus quidem imperii ipsius, tribus denum annorum circulis absolutis et aliquanto amplius hoB noravit; totius autem vitæ tempus quam inter homines duxit, duplo majore spatio circumscripsit. Porro cum eumdem velut imaginem monarchiæ suæ proponere vellet, victorem eum omnis tyrannici generis præstitit, et impiorum Gigantum exstinctorem, qui desperatæ mentis audacia impulsi, contra ipsum Deum summum omnium Regem impietatis vexillum sustulerant. Verum hi quidem cum momento temporis extitissent, momento quoque ac dicto citius exstincti sunt. Famulum autem suum Deus qui unus est ac solus, cum solum adversus multos divina armatura muniisset, ejusque opera orbem terrarum impiorum hominum multitudine liberatum repurgasset, cultus sui magistrum universis gentibus constituit; elara voce cunctis audientibus testantem, se veCrum quidem Deum agnoscere, falsorum autem Numinum errorem aversari.

CAPUT VI.

Quod Dei quidem fumulus, gentium autem victor fuerit.

Et hic quidem tanquam bonus ac fidelis servus, id egit ac prædicavit; servum se palam nominans, summique Regis famulum se fateri non erubescens. Deus vero protinus ipsum remuneratus, Dominum ac victorem, solumque ex omnibus qui unquam fuerunt imperatoribus, semper invictum atque insuperabilem præstitit et ob victorias ac tropea tantum imperatorem eum effecit, quantum nemo unquam superiori memoria ullum extitisse recordatur; adeo felicem et Deo carum, adeo pium ac fortunatum, ut plures quidem gentes ac nationes quampriores imperatores sub ditionem suam redegerit: imperium vero omni molestia vacuum ad extremum usque diem obtinuerit. CAPUT VII. Comparatio ejus cum Cyro Persarum et Alexandro Macedonum rege.

D

Cyrum Persarum regem præ cunctis qui unquam exstiterint enituisse vetus narrat historia. Verum ille nequaquam felicem exitum vitæ, immo turpem potius atque ignominiosum sortitos esse dicitur, utpote a muliere interfectus. Alexandrum Macedonum regem innumerabiles gentes domuisse prædicant Græci sed priusquam ad virilem ætatem pervenisset, commessationibus et temulentia confectum,

immatura morte periisse. Et hic quidem duorum ac A guitas a patre quidem transmi sa ad ipsum pervenit;

triginta annorum spatio totius vitæ cursum absolvit;
quorum non plus quam tertiam partem tempus re-
gui illius sibi vindicat. Grassatus autem est per tæ -
des instar fulminis, gentes atque urbes integras abs-
que ullo ætatis discrimine crudeliter servituti subji-
ciens. Sed cum vix dum in ipso ætatis flore ageret, et
amasium suum fugeret, mors repente superveniens,
ilum improlem; nulla stirpe, nulla fundatum domo;
in externo et hostico agro, ne humanum genus diu-
tius vastarel, extinxit. Mox regnum ejus varia in
membra divulsum est, singulis ejus ministris partem
sibi rapere atque auferre contendentibus. Verum hic
quidem ob hujusmodi mala laudibus effertur.
CAPUT VIII.

jure autem naturæ liberis ac nepotibus servata, et in
perpetuum deinceps tanquam paterna quædam hære-
ditas propagata est. Ac Deus quidem ipse qui beatis-
simum illum Principem adhuc nobiscum in terris
agentem divinis honoribus sublimavit, eumdemque
morientem eximia quadam prærogativa dignitatis or-
navit, solus vitæ illius scriptor fuerit idoneus; quippe
qui certamina illius resque præclare gestas in coeles-
tibus tabulis consecraverit.

CAPUT X.

Quod historia hæc necessaria, et ad formandos mores utilis sit.

B

Ego vero tametsi tanti quidem viri felicitate dignum quidpiam dicere difficile admodum esse intelligam, silere autem tutum ac periculo vacuum: necessarium nihilominus puto piissimi Principis imaginem, exemplo mortalis picturæ, verborum coloribus expressam ad sempiternam posterorum memoriam conseerare, ut desidiæ atque inertia crimen a nobis depellamus. Me enim profecto puderet mei ipsius, nisi omnem meam industriam ac facultatem, licet admodum levis sit atque exigua, in hunc qui divinum Numen summa observantia veneratus est, conferrem. Sed et ad communem hominum vitam utile, mihique imprimis necessarium hoc opus fore confido, quo generosissimi imperatoris res gestæ, summo omnium imperatori Deo acceptæ, comprehenduntur. Quomodo enim turpe non fuerit, Neronis quidem et aliorum impiorum tyrannorum qui longe illo deteriores fuerunt, memoria non defuisse diligentissimos scriptores, qui mala argumenta eleganti sermone exornantes, numerosis historiarum voluminibus condiderunt: nos vero silere, quibus Deus ejusmodi imperatorem qualem nulla unquam ætas vidit nancisci, et in ejus conspectum, notitiam ac colloquium pervenire concessit.

Quod orbem propemodum universum subegerit. Noster vero imperator ex eo ætatis anno regnare orsus est, quo Macedo ille decessit. Ae vitæ quidem spatium duplo majus habuit quam ille; regni vero triplo longius. Ceterum cum exercitum suum mansuetis ac modestis religionis præceptis munivisset, in Britanniam quidem et in eos qui in ipso habitabant Oceano ad Solis occasum longe lateque diffuso, signá intulit. Scythiam vero universam quæ sub ipso Septentrione posita, in plurimas gentes et nomine et moribus discrepantes dividitur, suo adjunxit imperio. Jam vero cum ad extremos meridiei fines imperium propagasset, ad ipsos nimirum Blemmyas et Æthiopas: eos quoque qui ad Solis Ortum incolunt, in suam ditionem redigendos putavit. Denique, ad ultimos usque continentis terminos, hoc est, ad extremos Indos et circumsitos undique populos, cuncLos mortales qui universum terrarum orbem incolunt, splendidissimis pietatis radiis illustrans, Regulos, Præfectos et Satrapas gentium Barbararum, sibi obnoxios ac subditos habuit: qui sua sponte et cum gandio ipsum salutabant, et Legatos cum muneribus ad eum mittebant, ejusque notitiam atque amicitiam plurimi æstimabant. Adeo ut eum in sua quisque provincia partim imaginibus, partim statuis publice dedicatis honoraret: solusque ex imperatoribus Constantinus, ubique terrarum notissimus esset ac celeberrimus. Igitur ad has usque gentes regiis allocutionibus Deum suum cum omni libertate prædicavit. CAPUT IX.

C

Quod pii imperatoris filius imperium filiis reliquit. Cæterum non id verbis quidem præstitit, re autem ipsa frustratus est. Sed in omni genere virtutis semet exercens, variis pietatis fructibus abundavit; amicos quidem ingentibus beneficiis sibi devinciens; subditos vero elementiæ legibus moderans, et imperium suum placidtim cutictis atque optabile exhibens. Donec post longa annorum curricula, Deus quem coluerat, variis illum certalinibus defessum immortalitatis præmiis remuneratus, ex mortali regno ad immortalem vitam sanctis animis apud se præparatam transtulit;" trium liberorum sobole, qui in imperio ei succederent, excitata. In hunc igitur modum imperialis di

CAPUT XI. Quod sola Constantini gesta quæ ad pietatem pertinent narratarus sit.

Quamobrem si cuiquam alteri, nobis certe præcipue convenit, ut tot ac tanta quæ audivimus bona, iis nuntiemus, quorum mentes bonorum operum exemplo ad amorem Dei excitantur. Quippe alii quiD dem vitam hominum minime gravium, et res gestas ad morum emendationem prorsus inutiles, aut gratia, aut odio quorumdam, aut ad doctrinæ suæ ostentationem scribere aggressi, turpissimorum flagitiorum narrationem magnifico verborum apparatu aliter quam decuit amplificarunt: iis qui singulari Dei beneficio malorum expertes fuerant, pessimorum operum et quæ oblivione ac tenebris involvi debuerant, magistros se præbentes. At nobis oratio quidem ipsa quamvis suscepti operis magnitudini prorsus impar sit, sola tamen pulcherrimorum facinorum narratione illustrari posse videtur. Ipsa vero operum Deo acceptorum commemoratio, iis utique qui animum recte comparatum habuerint, non inu

cum impiis mores, tametsi admodum adolescens,
sectatus est. Quippe jam inde ab illa ætate, egregia
indoles divino Spiritu impulsa, ipsum ad piam Deo-
que acceptam vitam,incitabat. Sed et patris æmulatio
stimulos admovebat, qua ad virtutis et bonorum ac-
tuum imitationem juvenis provocabatur. Pater siqui-
dem ei fuit (nam et hujus memoriam opportune re-
novare congruum est) Constantius: imperatorum
nostri temporis nobilissimus. De quo nonnulla quæ
ad filii commendationem pertinent, breviter a nobis
exponenda sunt.

tilem sed in primis fructuosam lectionem præbitura A tyrannorum ædibus subsedit. Neque tamen eosdem
est. Itaque quamplurima alia quæ de hoc principe
narrari possunt: conflictus et prælia, fortia facinora
atque victorias, tropea ac triumphos de hostibus
partos, et quæ præterea ad singulorum utilitatem ab
co constituta sunt: leges ad subditorum et Reipu-
blica commodum latas; alios denique plurimos
Principatus labores ab eo exantlatos, qui in omnium
ore ac memoria versantur, prætereundos mihi nunc
esse arbitror: quippe cum instituti operis argumen-
tum admoneat me, ut ea sola quæ ad Dei cultum per-
tinent, dicendo ac scribendo persequar. Cæterum
cum hæc ipsa numero pene infinita sint; ex iis quæ
ad notitiam nostram pervenerunt opportunissima
quæque dumtaxat; et posterorum memoria dignissima
seligens, quam potero brevissime exponam. Si qui- B
dem tempus ipsum hanc deinceps licentiam nobis
concedit, ut beatissimi Principis laudes quovis ora-
tionis genere libere prædicemus (Eccl. 11). Nam antea
quidem id facere nequaquam licebat, propterea quod
vetitum est ne quemquam ante obitum ob incertas vi-
tæ mutationes beatum pronuntiemus. Proinde Deum
adjutorem invoco, ac cœleste ejus verbum precor,
ut in hoc opere aspirare mihi velit. Ordiar autem a
prima illius ætate in hunc modum.

CAPUT XII.

Quod Constantinus in tyrannorum ædibus, sicut
Moses, educatus sit.

[ocr errors]

CAPUT XIII.

De patre ejus Constantio, qui Christianos ut Diocletia-
nus et Maximianus persequi noluit.

Vetus narrat historia, gentem Hebræorum a sævissimis olim tyrannis oppressam fuisse Deumque cum oppressos benigno ac propitio vultu respexisset, providisse ut propheta Moses, qui tum adhuc infans erat, in mediis tyrannorum ædibus et in ipso eorum gremio educaretur, omnemque quæ apud illos erat sapientiam perdisceret. Postea vero cum ille progressu temporis ad virilem pervenisset ætatem, et divina justitia quæ oppressis opitulari solet, pœnas ab iniquis tyrannis exposceret; tunc Dei Propheta ex ipsis tyrannicis profectus ædibus, divinæ voluntati ministerium suum exhibuit. Et ipsos quidem tyrannos quibus fuerat educatus, re ac verbis aversatus est: eos vero qui revera fratres et cognati erant, amicos ac familiares elegit. Posthæc Deus cum illum totius gentis ducem constituisset, Hebræos quidem acerbissima apud hostes servitute liberavit : tyrannorum D autem genus cœlitus inflictis suppliciis ejus opera ultus est. Vetus, inquam, hæc historia, instar fabulæ a multis accepta, omnium aures mortalium implevit. Nunc vero idem nobis Deus majora omnibus fabulis miracula ipsis oculis spectare concessit, quod genus spectaculi apud eos qui recens viderunt, omni auditione fide dignius habetur. Nostra enim ætate tyranni quidem qui adversus Deum summum omnium Regem bellum movere instituerant, ejus Ecclesiam graviter oppresserunt. Constantinus vero qui postea tyrannorum interfector fuit; dum adhuc adolescens esset et juvenili lanugine decorus, in medio illorum, ut quondam ille Dei famulus Moses, in ipsis

Cum imperium Romanum a quatuor Augustis regeretur, hic diversum a collegis suis vitæ institutum æmulatus, solus cum Deo rerum omnium moderatore pacem firmavit. Illi enim ecclesias Dei expugnare adorti, solo æquarunt, et oratoria una cum ipsis fundamentis aboleverunt. Hic vero a nefaria illorum impietate puras manus atque integras servavit, nec se ullatenus eorum similem præstitit. Et illi quidem Dei cultorum tam virorum quam mulierum cædibus, tanquam civili quodam bello provincias sibi subjectas polluerunt. Hic vero animum ab hujusmodi scelere purum atque inviolatum semper servavit. Illi coacervatis impiissimæ superstitionis malis, seipsos primum, ac deinde subditos omnes nequissimorum dæmonum fraudibus manciparunt. Hic profundissimæ pacis intra imperii sui fines auctor ac signifer, subditis suis permisit ut absque ulla molestia divino cultui inservirent. Denique illi cunc. tos mortales gravissimis exactionibus opprimendo, vitam illis minime vitalem et quavis morte acerbiorem præstiterunt. Solus Constantius placidum ac tranquillum principatum suum subditis exhibens, paterna quadam cura ac sollicitudine eos fovit. Porro cum aliæ quoque innumerabiles hujus viri virtutes ab omnibus prædicentur, uno et altero ejus facinore commemorato, ex quibus conjectura fieri possit de iis quæ silentio prætereuntur, ad propositum nobis scribendi argumentum transgrediemur.

C

CAPUT XIV.

Quomodo Constantius exprobrata ipsi a Diocletiano
paupertale, ærarium impleverit, et postea collatori-
bus pecuniam reddiderit.

Cum hic princeps crebris hominum sermonibus celebraretur, quod mitis esset ac placidus; quod optimus Deique amantissimus; quodque ob incredibilem erga subditos indulgentiam, nullam pecuniam in thesauris reconditam haberet : imperator is qui tunc temporis supremum imperii gradum obtinebat, missis ad eum quibusdam hominibus, objurgavit ejus in republica gerenda negligentiam et paupertatem ipsi probro vertit; hoc maxime argumento fidem dictis faciens, quod nihil in thesauris reconditum haberet. At ille cos qui ab imperatore venerant rogavit, ut

:

[ocr errors]

apud se aliquantisper morari vellent. Deinde ex om- A rempti essent; aliusque in hanc, alius in illam par

nibus provinciis quæ ipsius imperio parebant convocato opulentissimo quoque, se pecunia opus habere iis significavit; hancque occasionem oblatam esse, qua suam quisque erga principem benevolentiam sponte declarare deberet. Illi vero, utpote qui jampridem in votis habuissent, ut suum erga illum studium testificandi aliquando offerretur occasio: hoc audito, confestim auro, argento ac reliquis opibus thesauros ejus compleverunt ambitiose certantes inter se, ut se invicem in largiendo superarent: idque lato atque hilari vultu omnes præstitere. Posthæc Constantius homines a seniore Augusto ad se missos, thesaurorum suorum spectatores esse jussit, et ea quæ vidissent renuntiare. Se quidem impræsentiarum hæc apud se congregasse : cæterum ea B que imperii ipsius custodes constituit; ejusmodi

tem discessisset; et uniuscujusque proposium ac sententia explorata fuisset: tunc eximius princeps consilium suum quod hactenus latuerat, detegens, illorum quidem timiditatem ac nimium sui ipsorum amorem condemnavit: hos vero ob devotam divino numini conscientiam magnopere probavit. Ac deinde illos quidem tanquam Dei proditores, ne principis quidem obsequio dignos judicavit. Nam quomodo, inquit, fidem erga principem suum servaturi sunt, qui erga Deum perfidi esse deprehenduntur? Itaque ejusmodi viros a regiis ædibus procul ablegandos esse censuit. Illos vero quos Deo dignos esse veritatis ipsius testimonio constaret, eodem erga principem animo futuros esse affirmans, protectores at

homines inter præcipuos amicorum et maxime necessarios habendos esse dicens, multoque pluris æstimandos quam maximarum opum thesauros.

jampridem apud ipsos dominos tanquam apud fidos depositarum opum custodes sibi servari. Et hi quidem admiratione hujus rei perculsi sunt: humanissimus autem princeps post eorum discessum opum dominos accivisse dicitur : et obsequio illorum ac studio erga se magnopere laudato, jussisse ut cunctis opibus suis receptis domum reverterentur. Hoc igitur unum illius principis facinus est, quo singularis ejus humanitas perspicue declaratur. Alterum facinus, illustre ejus erga Deum pietatis indicium præbet.

CAPUT XVII.

De affectu et amore ejusdem Constantii erga Christum.

CAPUT XV.

De persecutione ab aliis concitata.

C

Præsides provinciarum per universum orbem viros divino cultui deditos imperatorum jussu persequebantur. Primique omnium ex ipsis imperialibus palatiis progressi Dei amantissimi martyres, pro religione certamina obierunt; ignem et gladios marisque altissimos gurgites, et cuncta mortis genera alacri animo perpessi. Adeo ut brevi temporis spatio cuncta imperatorum palatia cultoribus Dei viduata sint. Quo maxime factum est, ut hujus sceleris auctores, Dei præsentia atque auxilio orbati remanerent. Dum enim cultores divini numinis persequuntur, cadem opera precationes pro semetipsis fieri solitas abegerunt.

Hujusmodi fuit Constantini pater sicut a nobis breviter indicatum est. Qualis autem exitus vitæ illi contigerit, cum se talem erga Deum præstitisset, quantumque discrimen inter illum et reliquos imperii consortes is quem coluerat Deus esse voluerit, quisquis rem ipsam attentius expenderit, facile cognoscet. Postquam enim multa regiæ virtutis indicia diutissime præbuisset, unum quidem summum omnium Deum agnoscens, eorum vero qui plures Deos, colerent impietatem condemnans, et sanctorum hominum precationibus domum suam undique munivisset, reliquum deinceps vitae tempus expedite ac tranquille summa cum gloria exegisse dicitur: compos ejus felicitatis quam vulgo perhibent in eo positam esse, at neque ab aliis afficiamur neque alios ipsi afficiamus molestia. Ad hunc igitur modum toto imperii sui tempore, quod æquabile perpetuo ac placidum fuit, universam familiam, conjugem scilicet ac liberos cum omnibus ministris, uni omnium Regi Deo consecravit. Adeo ut multitudo eorum qui in ipsius palatio simul versabantur, nulla re ab Ecclesia Dei differret. Inter quos erant etiam ministri Dei, qui continuis precationibus pro salute principis Deum venerabantur: cum tamen vulgo apud alios ne ipsum quidem Dei cultorem nomen proferre fas

CAPUT XVI. Quomodo Constantinus simulans se simulacra colere, eos quidem qui sacrificare parati essent expulerit : illos vero qui se Christianos profiteri maluissent, in palatio retinuerit.

D

esset.

Soli Constantio sapiens quoddam consilium venit in mentem. Acres quidem ipsa quam gessit mirabilis est auditu; factu tamen longe admirabilior. Palatinis omnibus qui in ipsius aula militabant, ad ipsos usque judices in summis potestatibus constitutos, data eligendi utrum mallent facultate, hanc conditionem detulit, ut siquidem dæmonibus sacrificassent, manere ipsis in palatio et consuetis honoribus frui liceret si vero id facere renuissent, ab ipsius aditu excluderentur, et ab ipsius notitia ac familiaritate remoti discederent. Cum ergo universi bifariam di

CAPUT XVIII.

Quod post abdicationem Diocletiani et Maximiani, Constantius primus Augustus fuit, numerosa prole insignis.

Porro eas ob res non diu posthac mercedem a Deo est consecutus: in tantum ut primum imperii locum obtineret. Nam cum seniores Augusti nescio quo pacto imperio se abdicassent, quæ repentina mutatio proximo post ecclesiarum eversionem anno illis contigit; solus exinde Constantius primus Augustus renuntiatus est. Qui initio quidem Cæsarum

[ocr errors]

diademate cum Galerio decoratus priorem gradum ▲ Constantio sub idem tempus ultimus vitæ dies im-
obtinuerat: postea vero cum in illa Cæsaris digui-
Mate egregium sui specimen edidisset, summum

apud Romanos honoris fastigium adeptus est; inter
quatuor qui postmodum designati sunt, primus Au-
gustus appellatus. Sed et numerosæ sobolis præ-
stantia reliquos imperatores superavit, maximo li-
berorum utriusque sexus choro circumdatus. Denique
cum in extrema senectute positus, debitum communi
naturæ persoluturus atque ex hac luce migraturus
esset, ibi Deus admirabilem potentiam suam ei de-
nuo exhibens, providit ut filiorum ipsius natu maxi-
mus Constantinus jamjam morituro ad capessendum
imperium præsto esset.

minebat. Qui cum filium insperato sibi adesse cer-
neret, lecto exiliens, ambabus ulnis eum amplexus
est: huncque unum quo angebatur dolorem, ex ab-
sentia scilicet filii conceptum, jam ex animo penitus
excussum esse affirmans, gratias Deo maximas egit,
posthac mortem omni immortalitate potiorem sibi
esse testatus. Dispositis deinde ex arbitrio rebus
suis, et vale dicto liberis suis utriusque sexus qui
instar cujusdam chori ipsum undique cingebant; in
palatio et in regio cabili jacens, imperii administra-
tione, ut naturalis ratio postulat, filio natu maxi-
mo in manus tradita, ex hac luce migravit.
CAPUT XXII.

CAPUT XIX.

B

De filio ejus Constantino, qui adhuc adolescens una cum Diocletiano in Palæstinom venit.

Quippe hic una cum imperatoribus patris sui collegis versabatur, et quemadmodum vetus ille Dei propheta Moses in medio illorum, sicut jam diximus, degebat. Cumque transacta pueritia jam adolescentiæ annos ingressus esset, summo in honore apud supra dictos imperatores erat. Cojusmodi nos quoque eum vidimus, cum per Palæstinam provinciam transiret una cum seniore Augusto. Ad cujus dextram assistens, cunctis qui videndi desiderio tenebautur præstantissimus apparebat, et qui regize cujusdam celsitudinis animi jamtum indicia præberel. Nam quod ad pulchritudinem et proceritatem corporis attinet, nemo erat qui cum illo conferri posset. Sed et virium robore adeo inter æquales eminebat, ut ab illis etiam formidaretur. Animi vero virtutibus longe illustrior quam dotibus corporis fuit. Ac primum quidem modestia animum exornavit : deinde humanioribus disciplinis; el tum innata prudentia, tum sapientia divinitus infusa non mediocriter eum excoluit.

Quomodo elato Constantio, Constantinus a militibus
Augustus appellatus sit.

Neque tamen idcirco absque imperatore remausit respublica, quippe Constantinus paterna ornatus purpura, et ex paternis ædibus progressus, Constantium patrem tanquam redivivum et in filio adhuc regnantem cunctis exhibuit. Posthæc funus paternum antecedens cum ingenti paternorum amicorum multitudine, quorum alii anteibant, alii subsequebantur, pulcherrimo apparatu exequias Deq devoti principis celebravit. Cuncti beatissimum imperatorem acclamationibus et laudibus prosequebantur; unoque animorum consensu mortuum principatu filii restitui atque in lucem revocari censebant; et faustis acclamationibus novum principem, imperatorem, Augustum, primo statim impetu appellabant. Et hæ quidem filium laudantium voces patri mortuo ornamentum afferebant: filium vero beatum prædicabant, qui tanti patris successor esset renu 1tiatus. Sed et omnes provinciæ ejus imperio subjectæ, maximo gaudio et inexplicabili lætitia perfusæ sunt; utpote quæ ne minimo quidem temporis momento imperiali providentia destitutas se fuisse sensissent. Hujusmodi piorum ac Dei amantium hominum exitum esse Deus in imperatore Constantio universis nostræ ætatis hominibus declaravit.

CAPUT XX. Constantinus propter Diocletiani et Galerii insidias ad patrem revertitur.

At imperatores illius temporis, cum adolescentem viderent generosum ac fortem, magnumque et excelso animo præditum, invidia simul ac metu ob id torqueri cœpere. Itaque tempus opportunum captabant, ut malo atque ignominia juvenem afficerent. D Id juvenis cum intellexisset (quippe insidia semel atque iterum ei comparatæ, Dei nutu detectæ fuerant) fuga salutem sibi quæsivit, magnum illum prophetam Mosem in hoc etiam imitatus. Porro Deus in omnibus illum adjuvit, providentía sua sie euncta disponens, ut patri ad successionem imperii præsto

essel.

CAPUT XXI. Mors Constantii Constantinum filium imperatorem relinquentis.

Cum ergo evitatis insidiarum dolis, celeri cursu ad patrem profectus esset, ipse quidem post longum temporis spatium in patris conspectum venit. At

CAPUT XXIII.

Interitus tyrannorum brevis commemoratio.

Qualis vero exitus fuerit aliorum qui Ecclesias Dei tanquam indicto bello oppugnarunt, nequaquam hic commemorandum esse duxi, nec bonorum memoriam, malorum attexta commemoratione esse violandam. Sufficiunt certe res ipsæ, ad reprimendos et in officio continendos eos qui scenam omnem calamitatum quæ singulis illorum acciderunt, ipsis oculis atque auribus accepere.

CAPUT XXIV.
Quod Constantinus imperium Dei arbitrio sit conse-

cutus.

In bunc modum universorum auctor et totius mundi moderator Deus Constantinum tali parente genitum, principem atque imperatorem per se ipse provexit: adeo ut, cum cæteri omnes aliorum suf

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »