Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

PRAEFATI O.

Longe tardius nostris votis promissisque suscepta peragitur editio Operum Zuinglii completorum, turbis rerum novarum interpellata, per quas admodum inviti quidem, verum tamen, ut quae tueri ac defendere nos religio, pietas, honestas postulabat, ut ne prodidisse, vel desperata videamur, pro virili et ultra molestissimos labores devorare coacti eramus, ac typographia quoque diversis negotiis iisque nullam dilationem patientibus occupata huic operi profligando parum vacabat. Nunc vero animis viribusque sensim recollectis huc deventum est, ut Latinorum Operum volumen quintum, hoc est Exegeticorum primum, postremumque Vernaculorum in lucem simul prodeant. Ultimum Didacticorum pene non prelum evasit, atque altero exegeticorum nunc quum maxime operas exercemus. Altero autem epistolarum, cuius impatientior est expectatio, agmen claudi placet, ut sicunde quas symbolas ad numerum earum adaugendum adhuc impetrare licuerit, intertexere possimus. Sic dubitatio nulla superest, quin res proposita non ita diu absolvatur; praesertim, quum si quid nobis humanitus propediem accidat admodum defessis aetate, certi simus juvenum egregiorum in residuum operis succedentium.

De laboribus Zuinglii exegeticis nonnihil praefari lubitum erat, quae quum per se spectata rudimenta potius videantur quam artificia, magna cum specie existimari queat, nos melius ista in

oblivionein perpetuam ire passuros fuisse fuisse quam situ vetustatis

obducta denuo protraxisse in medium. Sed vero etiam tirocinia magnorum virorum noscere pretium est, multumque nostra quidem sententia et iuvat et prodest inspicere, quantis e tenebris

quam multis opibus et auxiliis destituti quibusque, non suis, sed temporum opinionibus falsis praefascinati ad litterarum sacrarum notitiam et intelligentiam adspiraverint primi ecclesiae instauratores, qua ipsa quidem facultate veritas Christianae religionis apud Evangelicos omnis censetur; quantumque intervallum comperiatur atque discrimen inter infantiam illam cognitionis et scientiae eaque artis incrementa, quibus tempora nostra gaudent. Unde nihil mirum, quod seculo nostro non minus diversa dogmatica, quam vocant, doctrina viget ab ea quae tribus ante seculis fuit; si quidem lumine uti ius fas est, atque pari spatio heroas illius aevi in utraque ratione post nos relinquere convenit; si quidem Zuinglius ipse in praefatione sui Iesaiae divinitus locutus esse videtur perinde ac Seneca, qui de rebus astronomicis agens: « Veniet tempus, inquit, quo posteri nostri tam aperta nos nescisse mirentur.» Necessitatem non secus, sed aliter ac rectius, hodie sentiendi sole clarius theologis evicerit quisque commentariorum S. L. a Zuinglio eiusque aequalibus elucubratorum peritus ex hallucinationibus, erroribus rerumque multarum magnarumque ignoratione, cuius nunc illi manifesti tenentur.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Praefatio ad lectorem in apologiam complanationis Iesaiae
Apologia complanationis Iesaiae

Pag.

1.

202.

297.

483.

547.

560.

« PoprzedniaDalej »