Obrazy na stronie
PDF
ePub

per deum coepisse ac perfecisse: nam non est malorum cooperator deus. Curemus ergo ut cogitationes nostrae, consilia, verba, facta, denique omnia in deum tendant; et erit dominus semper nobiscum.

Iura ergo mihi per Deum, ne noceas mihi, filiis meis et nepotibus meis. Summa iuramenti et foederis, ad quod se mutuo adstringunt, hic expressa est. Qua in re nos quoque discimus, quatenus foedera et pacta pangere liceat: Si scilicet ad pacem, ad tranquillitatem publicam, ad patriae contra vim defensionem amicitiae petantur, et societates iungantur. Quo quum non spectamus sed ad Philipporum Pyrrhorumque aes et aurum, ideo nunc vulgo ex foederibus foeda facta prodeunt.

Iuxta beneficium quod feci tibi, facies mihi. Nam Abimelech Abrahamo regni sui prius copiam fecerat peregrino.

Et terrae in qua versatus es peregrinus. Duplicem emphasim habent haec verba. Quasi diceret: Ego qui rex sum, potuissem te opprimere, fallere, expeliere; at quandoquidem video tecum esse deum, facio tecum, licet peregrino, foedus. Secundo: Tu Abraham peregrinus es in terra mea; quare decet ut pacifice et humaniter vivas erga eos, quibus cum conversaris et habitas. Observa regis Ethnici integritatem et fidem! eum quem opprimere et circumvenire poterat, amicitiam et societatem recipit.

Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius. Verbum increpavit aut corripuit, quod Latinus ex П, iaka, traduxit, durius est, quam ut peregrino erga regem conveniat. Est ergo sensus, quod hoc de puteis in medium attulerit, violentiaeque servorum Abimelechi mentionem fecerit. Germanice: Er hat inn anzogen des frävels und mutwillens halb, so sine diener mit imm brucht hattend. Longanimis fuit et patiens Abraham: diu enim dissimulavit ac tulit, quod regis servi vi sibi puteos occuparent. At statim quumn captum esse Lotum audiit, accurrit, vindicat, defendit. Sic ad iniurias suas vindicandas pii debent esse tardi; ad proximorum celerrimi.

Percusseruntque ambo foedus. De foederibus paciscendis satis supra diximus. Iam de iuramento, sine quo nec foedera nec societates nec respublicae constant, visum est pauca inserere, quod iuramenta apud Christianos in tantum abusum venisse videmus, ut quum temere et in quavis vel levissima causa praestetur et exigatur, tum magis temere et leviter violetur. Dicamus ergo quid sit iuramentum, et in quem usum inventum sit! Neque enim res nova est aut a nobis conficta, sed apud omnes gentes sacrosancta et inviolata. Exorti sunt hisce temporibus periculosissimis contentiosi1`quidam, qui praeter ceteros,. quos serunt errores, Christianos iuramenta nec praestare nec exigere posse, fortiter asseverant, innixi nimirum verbis Christi Matthaei V. ubi dicit: At ego dico vobis, ne iuretis omnino! quum tamen Christus illic nihil de iureiurando, sed de frivolis et vanis blasphemiis, deprecationibus, devotionibus et iurationibus, quibus, proh dolor! ora Chri

1) Anabaptistae.

stianorum adsueta sunt, agit. Atque hic obiter videmus quanti referat Christum ex litera resipere, quanti ex spiritu. Sed Christi verba penitus ac exactius examinemus Quum explicaturus esset Christus legem in eo sermone, quem in monte ad discipulos fecit, exempla quaedam ex lege docendi gratia protulit. Inter cetera autem sic ait: Audistis dictum esse antiquis: non peierabis, sed domino persolves ea quae iuraveris? At ego dico vobis, ne iuretis omnino! Ac si diceret: Tam abest, ut iuramenta vetem praestare, ut doceam persolvenda esse iuramenta domino deo facta. At periurium summopere veto ac detestor; quapropter moneo, ut quae iurastis praestetis, ne periurium incidatis. Verum a quotidianis illis blasphemiis et frivolis iuramentis omnino abstinete! Non iurabitis itaque neque per coelum, neque per terram, neque per ullam rem. Nemo iurare debet nisi per nomen dei; hoc autem nullo pacto debet leviter et absque magna necessitate, ac nodo vindice digno. Non enim impunis erit, qui nomen dei temere et vane assumserit. Quod si omnino iurandum est, nimirum gloria dei aut caritate proximi postulante: iuretis per nomen dei; idque quod iurastis inconcussum et inviolatum servetis! Beati enim omnes qui iurant in eo. Extra hunc casum sermo vester quotidianus, quo alter alterum alloquitur, alter cum altero agit, simplex sit et verus; ut nae sit nae, et non sit non. Qui itaque iuramentum e medio tollere conantur, omnem nimirum obedientiam, qua vel magistratibus publicis vel privatim proximo devincti sumus, tollunt, ut deinde fronte posita licenter in omne facinus erumpant.

[ocr errors]

Porro iusiurandum robur et firmitatem habet in duobus praecipuis mandatis, dilectione scilicet dei et proximi, hoc est, in fide et caritate. Nam (ut est carnis sive malitia sive infirmitas) omnes mortales fallunt, mentiuntur atque labuntur. Deinde nemo tam circumspectus est, nemo tam prudens, quin circumveniri et falli aliquando possit. Atque hoc tam certum, verum et indubitatum est, quam solus deus verax est. Quandoquidem ergo hominum tanta est malitia, tanta inconstantia, tanta vanitas, nobisque abstrusa cordis humani incognita sunt, ac minus perspecta fit plane, ut mortalium nulli fides sit habenda. Unde ergo nostram proximique, mentem dubiam ae vacillantem tranquillabimus ac fulciemus, quum in rebus humanis nihil certum, nihil firmum esse comperimus? Profecto solus deus erit, qui pacatam et securam mentem nostram reddat, si nos huic vera fide adstrinxerimus. Qui ergo in rebus seriis, arduis et sacrosanctis aut proximo praestat aut a proximo, exigit sacramentum, perinde facit ac si diceret: Vide frater, ambo mortales sumus, mendaces ambo et fallaces. Tu dicis te metuere et colere deum, et ego hunc eundem deum metuo et colo. Adstringemus ergo nos sacrosancto iuramento illi summo, aeterno, vero et incommutabili deo, qui nec fallit nec falli potest; ut qui fallat, fidem in deum fregerit gravissimaeque se poenae subiecerit. Vide quanta res sit iuramentuin! vide rursus quanta sit poena dignus, qui peierat, qui non solum in proximum, sed in deum quoque perfidus est! Est ergo iuramentum omnis controversiae inter homines finis (ut Paulus dicit ad Hebraeos. Zuinglii univ. opera. Vol. V.

7

sexto), nempe quod per eum iuratur, qui mentiri non potest; atque homo, qui homini non credit, deo qui a iurante in testem vocatur credere cogitur. Non ergo temere iuramenta sunt praestanda aut exigenda, sed solum in arduis et maximis causis; dum dei gloria vel proximi usus hoc postulat. Qui autem sic iurat, hoc est, qui se sic deo summa religione et fide adstringit, Deumque qui veritas est in testem devocat, potius vitam amittere, quam iuramentum non praestare debet. Qui autem iureiurando adactus iuramentum praestiterit atque deinde peierat, extremo supplicio dignus est. Extremum enim scelus est periurium. Nam peierare aliud nihil est, quam deo, qui est veritas et iustitia, ad mendacium, ad fraudem, ad iniustitiam abuti. Quo scelere quid gravius aut atrocius excogitari potest? Qui enim peierat, dominum prodit non quod domino mali quid isthinc accidat; sed in caput peierantis recidit proditio. Sic et istud intelligendum: Reus erit corporis et sanguinis domini: prodit enim se ipsum, qui non eà fide, qua debet, accedit. Reus ergo fit proditi corporis, dum non minus delinquit quam si ipsum corpus prodidisset: est enim ethologiae species. Hoc quoque bic non praetereundum est, ubi Latinus legit: Percusserunt ambo foedus, Hebraeum legere: Et exciderunt ambo foedus: apud veteres enim columnis erectis incidebant foedera. Hinc nimirum, carath, unde et Graeci suum zapάttei mutuarunt, id est excidit, pro pepigit aut percussit, Hebraei usi sunt: Sy hand einen pundt mit einander yngeschnitten; quemadmodum apud nos schedas excindimus. Debent ergo foedera et pacta publica esse et omnibus nota: neque enim ignorante populo pangenda sunt, utpote quorum maxime interest haec scire. Debent saepe legi, relegi ac inculcari; nocturna versari manu ac diurna. Nostra tempestate conduntur, ut nemo quid de eis noverit, quam hi qui ingentem hinc pecuniam venantur ac emungunt; qui foederibus pro verriculis utuntur quibus innoxios irretiant ac piscentur. 1

[ocr errors]

Septem agnas. Hoc plane ceremoniale est; sed notandum eadem dictio, schaba, quae septem apud Hebraeos, etiam iuramentum significat, Iuramentum ergo a septem nomen habet, quod is numerus sacer, absolutus et celeberrimus Hebraeis habetur; deinde in sacris literis maxima continet mysteria. Ideo Abraham septem agnas statuit. Abraham fidelium, Philistaei aut Chananaei impiorum personam gerunt; pii ac fideles ab improbis et impiis semper persecutionem patientur. Id nequaquam est omittendum, quod et apud Romanos caede porci (ut est apud Livium post initium primae decadis) foedera consecrabantur. Lege!

CAPUT XXII.

Grande et excellens factum hoc capite describitur, in quo nobis figuratur et vere exprimitur ardentissima dei erga nos caritas, qui

1) Pacta de locandis copiis armatorum, quae cum principibus exteris facere solebant Helvetiorum curiae singulae et comitia Confoederatorum

universa.

proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis tradidit illum. Nobis ergo haec facta sunt in exemplum, ut incredibile nobis haudquaquain esset, quod deus daret filium suum pro nobis, quum videremus hoc deum ab Abrahamo exegisse. Isaac enim typus Christi est.

Tentavit Deus Abraham. Avdowлoлadus omnia intelligenda sunt: nihil enim deum latet, nihil eum fugit qui novit omnia. Non ergo sic tentat, ut exploret ea quae prius nescierit; sed fidem nostram tentat deus, ut nos erudiat, ut Abrahami fidem illustrem ac manifestam faciat nobisque huiusmodi exempla ad imitandum proponat. Sic factum est in Chananaea Matth. XV. et in muliere profluvio sanguinis laborante. Quibus exemplis docemur et confirmamur, ut nullis tentationibus, nullis aerumnis, nullis castigationibus, quamlibet magnis, a deo divellamur: nam amantibus dei omnia ad bonum conferunt. Deinde nihil est quod nos a caritate dei, qui filium suum pro nobis tradidit, separare possit. Sed quanto plus tentat, castigat, repellit deus: tanto nos magis ad eum clamemus, donec exaudiat, scientes eum esse fidelemn, veracem et misericordem. Tales discipulos quaerit deus, qui nullae rei adhaereant aut fidant quam ipsi, qui carissima quaeque parati sint sui gratia relinquere, imo se ipsos. Hoc est quod Christus dicit: Qui vult me sequi, abneget semetipsum. et cetera.

Deus ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis Isaac, et vade in terram visionis: atque ibi offeres eum in holocaustum. Sensus a Latino interprete probe est redditus. At emphasis verborum Hebraicorum nescio an in aliena lingua reddi possit: tam miris coloribus, tam vehementibus verbis adfectus exprimit Moses sua lingua; sed tentabimus, quantum fieri potest, Hebraica explanare. „Tolle quaeso filium illum tuum, unicum illum, quem vehementer amas, illum scilicet Isaac, et vade!" Hebraei singulis ferme dictionibus articulos praeponunt quam vehementiam nos per pronomen illud expressi

Nam haec vox Latinis quoque emphasim quandam et altiorem significationem habet, si quando per eminentiam et dignitatem ponitur. Dicit ergo: Tolle quaeso! Et haec particula Hebraeis magnam vim aut adhortandi aut obsecrandi habet, quam Latini per obsecro vel quaeso saepe reddunt, nonnunquam per age, agedum, eia. Unigenitum dicit Latinus, Hebraeus unicum; quae dictio Latinis non modo solum unum, sed et pretiosum significat, dilectum, super omnia carum. Sic etiam vox Hebraea ambo habet significata: 7, iehid, enir et unigenitum et summe dilectum significat. Necesse autem est, ut hic posteriorem significationem intelligamus: nam alioqui Isaac unigenitus non fuit, cum et Ismael filius esset Abrahami. Idcirco LXX transtulerunt ayanηtov: quasi dicas unice adamatum. Erat autem Isaac unicus filius, scilicet promissionis, atque ob id patri multo carissimus ; quod vel in senecta sibi ex coniuge natus, vel in eo spes posteritatis et benedictionis promissa esset. Illum ipsum Isaacum accipe, qui a laetitia nomen habet, erga quem magno amore et gaudio adficeris. Adpellatio eorum, quos magnopere diligimus, vehementer grata et dulcis est magisque nos adficit. Vide quam singula verba adfectus movent patri doloremque summum incutiunt. Docet autem nos his exemplis

deus, omnia contemnenda esse propter deum; nullum esse tam vehementem adfectum, cui non sit renuntiandum si deus iubeat, si dei gloria hoc requirat. Nam adfectus parentum in liberos maximus est et veheinentissimus. Mons Moria hic vocatur per anticipationem: nam hoc nominis ei postea ab Abrahamo datum est a visione.

Et surgens mane Abraham, stravit asinum suum, ducens secum duos pueros, et Isaac filium suum. Summo diluculo, sub lucem, ad matutam surgit Abraham, alacriter et promte divinae vocationi parens. Dicis: Quomodo tam inhumanae et crudelissimae iussioni credere aut obtemperare pius vir potuit? nonne mentem eius subire debuit haec cogitatio: Ecce vox haec dei esse non potest, 'quae te filium proprium occidere iubet, in quo tibi tanta posteritas a deo promissa est? Ad hunc modum etiam hodie quidam inter Christianos dicunt: Quis me certum reddet an haec vox, hoc verbum, dei sit an impostoris ? His ergo, ut simul utrisque satisfaciamus, sic respondemus: fidem et dei verbum tam certa, tam firma atque indubitata esse in corde piorum, ut esse alterius ne cogitare quidem possint. Sed huius rei quum inexpertes sunt infideles: haud quaquam capere possunt, quae dicimus. Res enim est ac experimentum fides, non sermo aut ars. Ut enim Abrahamo vox ista dei, quae proprium filium occidere iubebat, illum inquam per quem sancta illa posteritas erat promissa, nota erat, quod esset vox eiusdem qui promiserat etiamsi humana ratio aliud non immerito dictare potuisset, nempe: Haec vox seductoris diaboli est. Qui enim fieri posset, ut te illum iubeat mactare, quem paulo ante dedit ad propagandam posteritatem? Sed nihil est infirmatus fide, accingitur, ignem lignaque componit, amata teneraque membra inexpertus, sive lictor sive sacerdos, colligat, gladium educit, paulo minore haud dubie dolore quam si per suum ipsius cor traheret; imminet (papae quanta cum perturbatione animi) innocenti cerviculae ac toties deosculatae. Quae omnia solius dei, quo mirabilis esset in oculis nostris, fuerunt opera. Nisi enim se intellectui ipsius Abrahami sic ingessisset, ut is non ambigeret hanc vocem dei esse, frustra fuisset imperatum. Ut, inquam, vox ista dei soli Abrahamno notissima erat, ceteris vero omnibus impostoris esse visa fuisset: sic quae de fide in Christum, de verbo dei deque innocentia Christiana a piis dicuntur, non capient, qui fidem potius docti sunt quam experti. Ingerit ergo sese summus ille pastor sic suarum ovium mentibus, ut de voce eius intus loquentis nihil dubitent, imo alienorum voces ne admittunt quidem. Iam vide quam stupidi quam, amentes, nedum stulti, sunt principes tyranni, qui contra deum coniurarunt ac pugnant; qui simplicem plebeculam a voce dei prohibent, atque ut papisticis commentis credant cogunt. Stultius enim faciunt, quam qui adfectus naturae conarentur evellere aut qui hominem vi cogere tentarent, ne se, vitam liberosque tueretur. Plus enim valet gratia, vox et tractus dei patris in corde fidelium quam natura.

Hebraeus dicit: Vincivit asinum, quod ephippia loris ac ligaminibus quibusdam vinciuntur. Graeci inéσa§e dixerunt, adduxit asinum, quod nimirum ea tempestate adducere idem erat, quod Latinis praeparare

« PoprzedniaDalej »