Obrazy na stronie
PDF
ePub

sunt, sed non debet hinc contentio, non murmuratio aut insolentia nasci aut invidia.

CAPUT XLVI.

Deo patris sui. Cur non dicit Deo suo? nam et suus erat. Vere cunda est locutio et honestatis plena; quasi diceret: Illi Deo, qui cum Abrahamo et Isaaco testamentum fecerat.

Et dixit Deus Israeli in visione noctu: Iacob Iacob, et dixit: Ecce me, et dixit: Ego Deus fortissimus patris tui, ne metuas descendere in Aegyptum, quoniam in gentem magnam faciam te illic: ego descendam tecum in Aegyptum, et certissime etiam te reducum. Quod nocte adparet Deus lacobo, refrica:io est testamenti: suggerit enim Israëli, quae patri Abrahamo supra cap. 15. promiserat. Dixerat enim Semen tuum peregrinum erit in terra aliena. Hoc iam parat Deus. Ecce ab Abrahamo usque ad Isaacum, et ab Isaaco usque ad Iacobum tot anni fluxerunt, et inter tot casus et discrimina versati sunt fideles, aliquando forsitan obliti, omnia disponente et providente deo fieri, Iam ergo adparet Deus, et eorum mentes excitat, promissionemque renovat. Deinde Iacob, qui tot pericula, tot casus evaserat, iam senio confectus, cogitur, sic disponente Deo, in terram sibi incognitam et alienam, ad infidelem gentem proficisci, ubi primum incipiunt angores et tribulationes filiorum Israëlis; sed in Domino fisi omnia patienter ferunt. Iacob figura est Christi, qui in mortem usque humiliatus patri fuit obediens; exaltavit ergo eum pater super omnia. Sic et quilibet Christianus fidere debet deo, qui nobiscum descendit in foveam rursumque educit nos, liberat ac coronat.

[ocr errors]

Quod autem dicit Iacobo Faciam te rursus ascendere, aut reducam te, non in Iacobo impletum est, sed in semine suo, post quadringentos tandem annos. Est igitur synecdocha. Haec ex ipsa historia nobis haurienda sunt: nam si non ex historiis divinis haec didicerimus, satius esset Livianas legere. In historiis ergo sacris semper ad fontem, ad initium promissionis divinae nobis recurrendum est, et exempla vitae spectanda.

Haec sunt nomina filiorum Israël. Sic iam coeperunt vocari Iudaei. Hoc quoque notandum, quod ludaei in generationum catalogo feminas non recensent: quod enim Dina numerata est ob singulare facinus factum est.

Omnes animae, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere sexagintasex. Id est, omnes homines. Sed Iacob, Ioseph, et duo filii eius non veniunt in hunc numerum. Et ergo statim subdit, fuisse septuaginta.

eorum

Moriar nunc. Sic Simeon Lucae secundo: Nunc dimittis Domine servum tuum in pace.

Viri pastores sumus. Hebraeus legit: Viri pecoris servi tui,

Vechlüt.

Quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium. Hoc est: negligunt eos, nec multum eis tribuunt, non curant eos; non magni

Ponitur autem

aestimantur pastores apud eos, praesertim in aula. vehementius verbum detestandi pro negligendi aut posthabendi verbo,

CAPUT XLVII.

Extremos quoque fratres. Hebraice sic: Et de summa fratrum suorum, de fine, de consummatione, Metalepsis est, finis pro summa; rationis enim finis est summa. De tota summa quinque adduxit Ioseph

ad Pharaonem.

Ad incolendum in terra tua venimus. Hoc verbum est modestiae et verecundiae. Nonne cristas debebant erigere, quod Ioseph tantus esset in aula regis? Haec autem omnia ex praescripto Iosephi loquuntur.

Terra coram te est. Magna gratia hic ostenditur regis erga Josephum. Coram te, id est, in potestate tua; quasi diceret: Ad nutum tuum sit tibi copia regionis totius.

Quod si nosti in eis viros industrios. Recte Latinus: nam

N hic non robustos, sed aptos et viros industrios puto significare, quos praeficere debet Ioseph pecori regio.

Et benedixit Iacob Pharaonem. 7, barach, hic significat gratias agere, collaudare. Sic calix benedictionis, id est, gratiarum actionis. Gratias egit Iacob Pharaoni, quod se, quod filios tantopere diligeret ac extulisset. Neque enim tam incivilis fuit Iacob, ut tanto supercilio ordiretur benedictionem aliquam, ut quidam putant. Quid enim impio regi cum benedictionibus patrum?

Dies annorum vitae meae, seu peregrinationis meae, triginta et centum anni, pauci et mali fuerunt dies annorum vitae meae. Pulcherrimum est schema apud Hebraeos, Dies annorum. Hi qui tot malis adfliguntur, quemadmodum Iacob, numerant diem ex die: saepe una dies annus esse videtur. Mali, id est, adflictionis pleni. Vide! tantus vir, tam sanctus patriarcha, quem Deus tantopere dilexit, dicit vitam suam nihil aliud fuisse quam adflictionem. Quid nos dicemus? Peregrinatio est vita nostra, plena molestiis et laboribus: regis et pastoris idem exitus. Quid igitur tam anxii, tam avidi sumus, tam avari? cur tantas moles struimus? quasi hic perpetuo manere vellemus. Vigilandum nobis est et curandum, ut ea quaeramus quae sursum sunt, non quae super terram, ut cum Dominus venerit et evocaverit (quae nobis hora incerta est) parati simus ad occurrendum ei.

In terra Raëmses. Modo dicit eos habitasse in Raëmses, modo in Goschen; sed alterum generale est, alterum speciale.

Et cibavit Ioseph patrem suum et fratres suos, et omnem domum patris sui iuxta parvulos. Ego puto taph vocem Hebraicam significare hic familiam, ut dicat: Iuxta numerum familiarum praebuit eis cibum. Sic animarum cibator Deus dat spiritum suum cuicunque ut vult.

Et non fuit cibus in universa terra. Annis scilicet postremis non erat cibus, id est parum cibi erat; caritas annonae magna erat.

Haec exempla non tantum audiamus, sed discamus et nos futuris periculis occurrere. Hoc maxime fit resipiscentia et vitae immutatione.

Fames enim a deo ob peccatum nobis infligitur. Cessemus ergo et desistamus a peccatis; et propitium habebimus Deum, Deinde divites liberales sint et rerum fideles dispensatores, pauperum levent egestatem! omnes servent modum et temperantiam! Magnum vectigal est parsimonia. Frugalitatem discamus!

Cur moriemur coram te? Id est: te vidente, quum tu possis pos a morte liberare ac servare. Cur sinis nos interire fame, quum possis succurrere?

Eme nos et humum nostram pro pane, et erimus nos et terra nostra Pharaoni in servos. Cur, inquis, tam mansuetus et qui typus est Christi, Ioseph, tam duriter et crudeliter cum populo` agit, ut eorum pecora, humum, agros, corpora, domum eorum impignoret, et in servitutem redigat? quare non dedit gratis? cur non mitigavit tam duram et inbumanam sententiam? Nemo ex hoc facto sibi blandiatur! nemo cupiditati suae excusationem quaerat! Neque enim Christianus quid factum sit, sed quid factum oportuit, considerare et sequi debet. Lex naturae, quae dei lex est, insita a deo pectoribus nostris, docet, ut faciamus proximo, quae nobis fieri volumus. Deinde docet lex dei, ut diligamus proximum ut nos ipsos. Secundum hanc legem ac regulam cunctis vivendum et agendum est. Ad hanc regulam quisque fidelis quam proxime accedere studeat! Deinde, si fieri non potest ut hunc scopum tangat: iura gentium et publicam pacem ac concordiam tueatur! sit iustus iustitia humana, si non potest divina! Hoc videmus in divino illo viro Iosepho, qui et res et capita Aegyptiorum Pharaoni in servitutem redegit, nec frumentum dat aut semen, nisi quintam dent regi. Ita nimirum cogebat tempus et res; ita faciendum erat, ut dignitas regis, communis salus et vita hominum defenderetur. Neque aliter potuit Ioseph. Sic cuilibet fideli in censibus, divitiis et negotiis secularibus faciendum est, ut quam proxime ad divinum praeceptum omnia agat. Quod si omnino fieri non potest, idque propter tempora aut locos aut publicam pacem, et iura gentium: videat ut oculus suus sit simplex, ut semper prae oculis deum habeat, huius gloriam quaerat et proximi salutem, caritate et fide omnia transigat. Si census recipit: non putet se benefacere, sed deinde census et temporalia omnia fideliter dispenset! Si oculus fuerit simplex, totum corpus lucidum erit.

Et da semen ut vivamus, et non moriamur neque terra fiat inculta. Dum seritur, semen est; dum servatur, frumentum. Ab effectu ergo semen vocant; quasi dicerent: Da nobis frumentum, ut et agros seminemus et reliquum edamus, ut et vita nostra servetur et terra non desoletur. Est synecdocha. Istud autem, ut vivamus et non moriamur, macrologia: alterutro enim clara fuisset sententia; sed peculiaris est haec figura Hebraeis.

Et populum ipsum transire fecit ad civitates de termino ad terminum. Transire hic verbum est forense, id est in potestatem venire seu redigere; quasi diceret: Non solum tellus ipsa facta est Pharaonis, sed et populum ipsum oppidatim proprium fecit Pharaoni; de suo iure in ius Pharaonis fecit transire. Facere transire pro capite

diminui., heebir, habent nostri codices; vetusti forte habuerunt 7 in servitutem redegit: facile enim in 7 mutari potuit.

Veruntamen tellurem sacerdotum non emit, quoniam privilegium erat sacerdotibus a rege. Terra sacerdotum non vendebatur: nam illi iuxta privilegia regis de regio penu sustentabantur.

Sed ederunt legem eorum quam dedit eis Pharao. Ederunt legem seu statutum, id est, hoc edebant quod eis erat per legem et statutum regis demensum. Species est synecdochae seu metonymiae.

Et posuit hoc Ioseph in statutum usque in hodiernum diem super tellurem Aegypti, ut det quintam partem proventuum Pharaoni. Hic intelligimus Pharaonis nomen generale esse omnium reguin Aegypti: quod et ex libro Exodi clarius fiet. Intelligit enim Moses per Pharaonem quemlibet regem Aegypti, quum dicit: in hodiernum usque diem. Pharao autem a vindicando nomen habet: rex enint iudex esse debet, et vindex malorum.

Nemo hinc abusui decimarum scutum aut proiectionem petat! Si enim ecclesiasticae sunt decimae (nam de tributariis, aut eis, quas laicales vocamus, ad praesens nihil attinet), debemus quidem dare decimas nemo enim alio iure, etiamsi haereditario, agros, praedia, vineas accepit, quam ut decimae ratio decederet; sed simul debent, qui eas accipiunt, imo exigunt, nonnunquam etiam truculentius, sic dispensare, ut ecclesiis possint rationem reddere: sunt enim ecclesiarum, unde et ecclesiasticae sunt appellatae. Quum autem neglectis tam divinis quam humanis litteris, neglectaque vera religione, passi sumus decimas non aliter, quam alias quoque merces venire, aut ceremoniis addici plane inutilibus: quod debemus, demus, ne adversario tumultuandi occasionem praebeamus. Dabit dominus tandem tam iustos et aequos magistratus, ut quae publica sunt, publico usui restituant; sed citra eorum iniuriam qui imprudentes emerunt: quod Pontifex quoque negat vendi debere. Sacerdotes plures fuerunt apud Aegyptios, et plura habuerunt mysteria. Antequam autem scriptura esset, notas quasdam habuerunt, et dederunt responsa populo et oracula in rebus dubiis. Erant docti et experti multarum rerum; et tamen quasi ex diis darent responsa fingebant, ut maiores et celebriores essent apud populum. Sic apud Romanos collegium fuit Pontificum, qui habuerunt libros Sibyllinos, ephemerides, annales Dialesque. Deinde responsis adhibuerunt sacrificia, ut metus esset religionis apud populum, et auctoritas maior, quasi ex diis essent responsa. Porro et Acgyptii et Romani sacerdotes cupiditate excaecati omnia adfectibus vitiarunt. Sic postea Iudaeorum sacerdotes avaritia, invidia, vana gloria vitiati sunt; sic demum Christianorum pontifices et sacerdotes, quum verbi coelestis promi deberent esse, Condi rerum omnium facti sunt. Quae omnia debet humana miseria philautiae.

Pone manum tuam sub femur meum. In testamento manum ad femur ponunt dum iurant, in ceteris rebus elevant manus; quod hac ratione fieri puto, quod femur principium est proseminandi et gignendi. Quandoquidem igitur Salvator omnium hominum Christus, semen illud benedictum, ex illis nasciturus erat corporaliter, et omnes

homines in fide Abrahami collecturus: ponunt manum ad femur, quoties huius rei admonere volebant. Ideo tam anxie adiurat lacob Iosephum filium carissimum, et cui maxime fidebat, a iuramento et exteriori signo liberum esse non sinit. Ardua enim res erat et maximum mysterium. Fac mecum beneficentiam et fidem. Iuramentum debet esse beneficum et fidele ac verax, aut ad gloriam dei, aut ad proximi utilitatem fieri.

Posteaquam dormiero cum patribus meis. Dormire pro mori accipi Hebraeis frequens est, idque propter corpus quod olim excitandum est. Sic Paulus mortuos dormientes vocat. Quare frivolum est, quod quidam dicunt animas dormire post mortem usque ad diem iudicii.

Sepeli me in sepulchris eorum. Fuerunt Hebraei sepulturae luctusque observantissimi, sed non in supercilio quo nos observamus, quasi fructi ex hoc aliquid ad mortuum redeat. Putas tam divino patri, tam pio homini tantam fuisse curam, ut ossa et cadaver eius mortuum transferretur? tantam fuisse sollicitudinem sepeliendi funeris? quasi ea animae sollicitudo levaretur? Huius enim sententiae nulla vestigia invenimus apud Hebraeos. Sed facta sunt haec in mysterio: volebat pientissimus pater iuxta patres suos sepeliri, qui eiusdem fidei fuerunt. In quo nimirum ecclesia fidelium coemeterium et requies praefigurata est. Quod si etiam Iacob adfectu quodam carnis hoc fecit: factum nihilominus in figura est, quod corporaliter geritur. Praesignata ergo est unitas ecclesiae et fidelium omnium congregatio, eorum scilicet, qui ante Christum et eorum qui post mortui sunt. Hi inquam, omnes per Christum congregabuntur: venient enim ab Oriente et Occidente, et a finibus terrae, et recumbent cum Abrahamo, Isaaco, et Iacobo, quicunque eorum fidem sunt secuti. Harum rerum typum voluit nobis Deus adumbrare corporum patrum in unum locum sepultura. Una ergo est ecclesia omnium fidelium hic per Christum, quae et in fine mundi per Christum ad deum colligetur.

Adoravit Israel dominum, conversus ad lectuli caput. Hebraei sic habent: Adoravit Israel ad caput lecti. Si omnino adorandi verbum placet, intelligimus completo sermone Iacobum deum adorasse ad lectuli caput, collaudasse, gratias egisse. Videtur tamen, schahah, non adorationem hic, sed incurvationem et inchoationem significare. Postquam complesset sermonem cum Iosepho, fessus inclinavit rursus ad caput lecti. Senex et decrepitus pater, longa iam oratione fessus, et morbo degravatus, inclinavit emortuum corpus ad caput lectuli, requiem capturus.

CAPUT XLVIII.

Et dixit Iaacob ad Ioseph, Deus Schadai apparuit mihi in Lus. Lus vocabatur, quae postea Bethel. Oratio ipsius Iacobi est in genere deliberativo. Primum ergo narrat quomodo apparuerit ei Deus, promissa Dei recenset, et fere totam summam testamenti refricat, idque in eum usum facit, ut Ioseph intelligat non esse vanum, quod pater consultat, scilicet quod utraque tribus Manasse et Ephraim sit

« PoprzedniaDalej »