Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Postea promulgata sunt Decreta de Praejudicio non Afferendo, de Methodo Vitae in Concilio Servanda, de non Discedendo, ut in Concilio Plenario II. exstant. Lectis etiam decretis Tridentinis de Residentia (Sess. VI., c. I. de Ref., Sess. XXIII., c. I. de Ref.) Secretarius promulgavit sequens

Decretum De Professione Fidei.

"Cum inter omnes pastoralis officii sollicitudines illa potissimum prima esse debeat, ut Fides Catholica quam Sacrosancta Romana Ecclesia tenet et quae solidissimo Petrae fundamento nititur, incorrupta in Nostris Provinciis vigeat et augescat, decernimus et statuimus, ut ab unanimi professione ejusdem fidei, quam salutis humanae initium et fundamentum praedicamus, praesentis quoque Synodi actiones sumant exordium et incrementum. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Idcirco patrum exempla et S. Concilii Tridentini ordinationem pie venerantes praecipimus, et Reverendissimos confratres Episcopos, necnon omnes in hac Synodo congregatos invitamus, ut professionem fidei secundum formam a Pio Papa IV. concinnatam emittant, una cum clausula de Romani Pontificis primatu deque ejus infallibili magisterio addenda juxta Pii fel. rec. Papae IX. praescriptum."

Decreto perlecto, Delegatus Apostolicus ad altare, reliqui synodales in locis suis genuflexi, sequentem Professionem Fidei clara voce proclamabant :

"Ego N. firma fide credo et profiteor omnia et singula, quae continentur in Symbolo Fidei, quo Sancta Romana Ecclesia utitur; videlicet: Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum. Et ex Patre

natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis. Et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum Scripturas. Et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos; cujus regni non erit finis. Et in Spiritum sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur; qui locutus est per prophetas. Et unam Sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum et vitam venturi saeculi. Amen.

"Apostolicas et Ecclesiasticas traditiones, reliquasque ejusdem Ecclesiae observationes et constitutiones firmissime admitto et amplector. Item Sacram Scripturam juxta eum sensum, quem tenuit et tenet sancta Mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione sacrarum Scripturarum, admitto; nec eam unquam nisi juxta unanimem consensum Patrum accipiam et interpretabor.

"Profiteor quoque septem esse vere et proprie Sacramenta novae legis a Jesu Christo Domino nostro instituta, atque ad salutem humani generis licet non omnia singulis necessaria, scilicet Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Poenitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem, et Matrimonium; illaque gratiam conferre, et ex his Baptismum, Confirmationem, et Ordinem sine sacrilegio reiterari non posse. Receptos quoque et approbatos Ecclesiae Catholicae ritus in supradictorum omnium sacramentorum solemni administratione recipio et admitto. Omnia et singula quae de peccato originali et de justificatione in sacrosancta Tridentina Synodo definita et declarata fuerunt, amplector et recipio. Profiteor pariter, in Missa offerri Deo verum, proprium et propitiatorium sacrificium pro vivis et defunctis; atque in sanctissimo Eucharistiae Sacramento esse vere, realiter et substantialiter Corpus et Sanguinem, una cum Anima et Divinitate Domini nostri Jesu Christi, fierique conversionem totius substantiae panis in Corpus, et totius substantiae vini in Sanguinem, quam conversionem Catholica Ecclesia Transsubstantiationem appellat. Fateor etiam sub altera tantum specie totum atque integrum Chris

tum verumque Sacramentum sumi. Constanter teneo Purgatorium esse, animasque ibi detentas Fidelium suffragiis juvari. Similiter et Sanctos una cum Christo regnantes venerandos atque invocandos esse, eosque orationes Deo pro nobis offerre, atque eorum reliquias esse venerandas. Firmissime assero, imagines Christi ac Deiparae semper Virginis, necnon aliorum Sanctorum habendas et retinendas esse, atque eis debitum honorem ac venerationem impertiendam. Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Ecclesia relictam fuisse, illarumque usum Christiano populo maxime salutarem esse affirmo. Sanctam, Catholicam et Apostolicam Romanam Ecclesiam omnium Ecclesiarum matrem et magistram agnosco; Romanoque Pontifici, beati Petri Apostolorum Principis successori ac Jesu Christi Vicario veram obedientiam spondeo ac juro.

"Caetera item omnia a sacris Canonibus et Oecumenicis Conciliis, ac praecipue a sacrosancta Tridentina Synodo et ab Oecumenico Concilio Vaticano tradita, definita ac declarata, praesertim de Romani Pontificis Primatu et Infallibili Magisterio, indubitanter recipio atque profiteor; simulque contraria omnia, atque haereses quascumque ab Ecclesia damnatas et rejectas et anathematizatas, ego pariter damno, rejicio et anathematizo. Hanc veram Catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor et veraciter teneo, eamdem integram et inviolatam usque ad extremum vitae spiritum constantissime (Deo adjuvante) retinere et confiteri, atque a meis subditis, vel illis quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, doceri et praedicari, quantum in me erit, curaturum, ego idem N. spondeo, voveo, ac juro. Sic me Deus adjuvet, et haec sancta Dei Evangelia."

Tempore pro proxima sessione solemni indicto, Delegatus Apostolicus omnibus praesentibus benedictionem papalem impertivit. Synodales deinde totusque clerus processionaliter ad aedes Archiepiscopi reversi sunt.

SESSIO SECUNDA.

Die Dominica, quae fuit XXIV. post Pentecosten, decima sexta Novembris, habita est sessio secunda solemnis. Missam solemnem celebravit Illmus. et Rmus. Archiepiscopus Bostoniensis, cui assistebant presbyter Adm. Rev. J. B. Hogan, S. S., diaconus Rev. D. Thomas Griffin, subdiaconus H. F. Kinnerny. Delegato Apostolico assistebant iidem qui in sessione prima. Sermonem De Sacerdotio ad

clerum populumque fecit Illmus. et Rmus. Archiepiscopus Cincinnatensis.

Postea incepta est Sessio synodalis, populo praesenti. Omnia juxta rubricas peracta sunt, et lecta decreta sub Titulo praevio, Titulo I., De Fide Catholica; Tituli II. c. I., De Episcopis, c. II., De Consultoribus Dioecesanis; Tituli III. c. I., De Facultate bis eodem die Missam celebrandi. Instante primo promotore et assentientibus Concilii patribus lecta sunt praedicta decreta per summa tantum capita, quod idem et in sequentibus sessionibus factum est quoties decreta publicanda erant, ne sessiones nimium in longum traherentur.

SESSIO TERTIA.

Die vigesima tertia Novembris, Dominica ultima post Pentecosten modo consueto sessio habita est. Missam solemnem celebravit Illmus. et Rmus. Archiepiscopus Chicaginensis, cui inservierunt presbyter assistens Adm. Rev. P. J. Conway, V. G., diaconus Adm. Rev. Augustinus Morini, Ordinis Servorum B. M. V., subdiaconus Adm. Rev. Cyrillus Fournier, Congregationis S. Viatoris. Delegato Apostolico assistebant iidem qui Dominica praecedenti. Sermonem ad clerum populumque habuit Illmus. et Rmus. Episcopus Petriculanus, doctrinam Catholicam de Sacrificio Missae exponens.

In sessione tunc incepta Secretarius mandante Concilii praeside, per summa capita promulgavit decreta sub Titulo II. De Personis Ecclesiasticis, cc. III.-VII.; Titulo III. De Cultu Divino, cc. II.—IV.; et Titulo IV. De Sacramentis, c. I. Haec omnia decreta a Patribus approbata sunt. Benedictione a Delegato Apostolico impertita, sessio finita est.

SESSIO QUARTA.

Die Novembris ultima, Dominica prima Adventus, hora consueta Synodales ad Missam solemnem convenerunt, et quidem sine pluvialibus. Missam diei celebravit Illmus. et Rmus. Episcopus Brooklyniensis. Presbyter Assistens fuit Rev. Joannes Foley, diaconus Rev. Joseph P. O'Connell, subdiaconus Rev. Jacobus F. Mackin; assistentes vero Delegati Apostolici iidem qui in praecedenti sessione. Illmus. ét Rmus. Episcopus Dubuquensis sermonem De Sanctitate Ecclesiae ad clerum populumque fecit. Lecta sunt in hac sessione decreta sub Titulo IV., c. II. De Matrimonio; Titulo v., De Clericorum Educatione et Instructione, et Titulo VI., De Catholica Juventutis Institutione. Tota sessio peracta est modo consueto.

SESSIO QUINTA ET ULTIMA.

Die septima Decembris, Dominica II. Adventus, et pridie festi Immaculatae Conceptionis B. M. V., habita est ultima sessio solemnis Concilii Tertii Plenarii Baltimorensis. Hospites adfuerunt Illmi. et Rmi. Archiepiscopi Torontoniensis et Halifaxiensis, Episcopi Kingstoniensis, Hamiltonensis, et Eudociensis, Auxiliaris Archiepiscopi Torontoniensis.

Missam solemnem de Sanctissima Trinitate celebravit Illmus. et Rmus. Archiepiscopus Petrensis, Coadjutor Archiepiscopi NeoEboracensis. Missae inservierunt presbyter assistens Rmus. Thomas Preston, V. G., diaconus Rev. H. L. Robinson, subdiaconus Rev. H. A. Brann. Delegato Apostolico assistebant iidem qui in prima sessione solemni.

Cum Illmus. et Rmus. Archiepiscopus Cabasensis, Coadjutor Archiepiscopi S. Francisci, aegritudine detineretur quominus sermonem ad populum haberet, Illmus. et Rmus. Episcopus Peoriensis in ejus locum suffectus est qui De hujus Concilii Opere disseruit.

Deinde inchoata est sessio synodalis. Lecta sunt decreta Tituli VII., De Doctrina Christiana, Tituli VIII., De Zelo Animarum, Tituli IX., De Bonis Ecclesiae Temporalibus, Tituli x., De Judiciis Ecclesiasticis, Tituli XI., De Sepultura Ecclesiastica, et Titulus ultimus.

Decretis super altare positis Patres Concilii bini et bini hinc illine. accedentes lubentur subscripserunt. In veritatis attestationem documentum demum subsignarunt Concilii Protonotarius, Secretarii et Cancellarii.

Lecto deinde Decreto de Synodo concludenda, Diaconus respondentibus Synodalibus cantavit sequentes :

Acclamationes.

Cantor. Sanctissimae et Individuae Trinitati, aeterna gloria et gratiarum actio.

Chorus. Charitas Pater, Gratia Filius, Communicatio Spiritus Sanctus, O Beata Trinitas.

Cant. Beatissimae Mariae, ob praevisa Filii sui merita ab originali labe praeservatae, harum Foederatarum Provinciarum almae Patronae, laus et veneratio.

« PoprzedniaDalej »