Obrazy na stronie
PDF
ePub

12. Consentientibus testibus, et dirigente prudentia Consilii, repetatur testimonium coram rectore missionario, qui et ipse testes si voluerit interroget per praesidem.

13. Eadem ratione qua testes pro causa, examinentur testes contra

causam.

14. Collatis tunc consiliis fiat ut supra n. 9.

15. Quod si testes nolint aut nequeant Consilio assistere, vel eorum testimonium nondum satis luculentum negotium reddat, duo saltem ex Consilio deputentur, qui testes adeuntes, loca invisentes, vel alio quocumque modo poterunt lumen ad dubia solvenda requirentes, relationem suae investigationis ad Consilium deferant, ut ita nulla via intentata relinquatur ad verum moraliter certo cognoscendum antequam ad sententiae prolationem deveniatur.

16. Omnia acta occasione iudicii in medium allata accurate in curia episcopali custodiantur, ut in casu appellationis commode exhiberi valeant.

17. Si vero contingat, ut a sententia in curia episcopali prolata ad Archiepiscopalem provocetur, Metropolitanus eadem methodo in causae cognitione et decisione procedat.

Ex aedibus praefatae S. Congregationis die 20 Iulii anni 1878.

IOANNES CARD. SIMEONI Praefectus.

IOANNES BAPTISTA AGNOZZI Secretarius.

RESPONSIO S. CONGREGATIONIS DE PROP. FIDE
CIRCA COMMISSIONEM INVESTIGATIONIS.*

[Ad p. 171, n. 298.]

1. Instructio diei 20 Iulii 1878 lata est de casibus, in quibus ecclesiastica poena seu censura sit infligenda, aut gravi disciplinari coercitioni sit locus. Hinc Concilii Plen. Balt. II. decreta n. 125 quoad naturam missionum, nn. 77, 108 quoad iuridicos effectus remotionis missionariorum ab officio nullatenus innovata seu infirmata fuerunt.

Episcopi vero curent, ne sacerdotes sine gravi et rationabili causa de una ad aliam missionem invitos transferant. Quod si de alicuius

* En titulus plenus: Ad dubia circa modum servandum ab Episcopis Foederatorum Septentrionalis Americae Statuum in cognoscendis et definiendis causis criminalibus et disciplinaribus Clericorum.

rectoris definitiva remotione a munere in poenam delicti infligenda agatur, id Episcopi executioni non mandent, nisi audito prius Consilio.

II. Electio consiliariorum facienda est in synodo ad instar deputationis, seu canonica electionis Iudicum Synodalium, qui non a clero, sed ab Episcopo eliguntur, audito quidem consilio clericorum in synodo, etsi ex causis sibi notis illud amplecti postea Episcopus noluerit, ut bene observat Benedictus XIV. De Syn. Dioec. l. IV. c. 5. n. 5. Hinc absonum est ut in casu, de quo agit Instructio, horum consiliariorum electio ad clerum pertineat.

Extra synodum electio absolute ad Episcopum pertinet, quem decet, ut votum audiat reliquorum consiliariorum in casu subrogationis alicuius qui defecerit, prout Episcopus in casu deficientis Iudicis Synodalis debet exquirere Capituli consilium, sed illud sequi non tenetur. III. Votum a Consilio datum est semper consultivum, et sententia definitiva Episcopo est reservata ; quando enim canones dicunt aliquid ab Episcopo de capituli vel cleri consilio agendum esse, non propterea necessitatem ipsi Episcopo inducunt illud sequi, nisi expresse id cautum sit. Hinc recte dicitur in Instructione, hos consiliarios Episcopo in causis definiendis auxilium praebere, minime vero ipsos decidere. Sed inquisitionis acta, et opinio pandita a consiliariis est semper inserenda processui.

Ex quibus patet officium consiliariorum iudiciale quidem esse, cum instructio sit iisdem commissa, ac tanquam Adsessores Episcopo adsistant: sed patet etiam iudicialis et definitivae sententiae prolationem Episcopo esse unice reservatam.

IV. Per Instructionem sublata non est Episcopis extraordinaria facultas procedendi ad suspensionem ex informata conscientia, quatenus gravissimas et canonicas causas concurrere in Domino iudicaverint, aut gravi et urgente necessitate pro salute animarum, etiam non audito consilio, remedio aliquo providendum esse censuerint.

Liberum cuique rectori est alium sacerdotem ab Episcopo approbandum secum habere coram Consilio sive ad simplicem adsistentiam sive ad suas animadversiones aut defensionem exhibendam.

IOAN. CARD. SIMEONI, S. C. Praefectus.

I. B. AGNOZZI, Secret.

INSTRUCTIO S. CONGREGATIONIS DE PROP. FIDE SUPRA SUSPENSIONIBUS EX INFORMATA CONSCIENTIA.

[Ad p. 178, n. 310.]

Omni tempore sollicita fuit Ecclesia ut non solum ascensus ad sacros Ordines interdiceretur indignis, verum etiam ab eorumdem exercitio criminosi suspensi manerent.

Cum autem occultorum quoque criminum, quaeque prodere non expediret, facilis et prompta, nempe a iudiciariis formis libera, coercitio aliquando necessaria sit ad sacri ministerii dignitatem et fidelium utilitatem tuendam; hinc sapientissimo consilio Tridentini Patres Sess. XIV. cap. 1. de Reform. decreverunt: "Ei cui ascensus ad sacros ordines a suo Praelato ex quacumque causa, etiam ob occultum crimen, quomodolibet, etiam extraiudicialiter fuerit interdictus, aut qui a suis ordinibus seu gradibus vel dignitatibus ecclesiasticis fuerit suspensus, nulla contra ipsius Praelati voluntatem concessa licentia de se promoveri faciendo, aut ad priores ordines, gradus et dignitates sive honores restitutio suffragetur."

Ex hoc provido decreto, in eo quod refertur ad Clericorum crimina, quae extraiudicialem suspensionem ab ecclesiasticis officiis merentur, iamdudum in usu fuit suspensionis poena ex causis Praclato notis; quae nempe audit suspensio ex informata conscientia. Ad hoc itaque ut in eadem infligenda, cum maiori qua potest cautela et securitate Ordinarii catholicarum missionum procedant, S. Congregatio de Propaganda Fide praesentem instructionem edendam censuit, cui iidem Ordinarii in adhibendo hoc extraordinario remedio sese conformare curabunt.

1. Suspensio ex informata conscientia, non secus ac illa, quae per iudicialem sententiam infligitur, personam ecclesiasticam a suis ordinibus, seu gradibus, vel dignitatibus ecclesiasticis exercendis interdicit.

2. In hoc praecipue ipsa differt a iudiciali suspensione, quod adhibetur tamquam extraordinarium remedium in poenam admissi criminis; ideoque ad eiusdem impositionem non requiruntur nec formae iudiciales, nec canonicae admonitiones. Satis erit proinde, si Praelatus hanc poenam infligens, simplici utatur praecepto, quo declaret se suspensionem ab exercitio sacrorum officiorum vel ecclesiasticorum munium indicere.

3. Huiusmodi praeceptum semper in scriptis intimandum est, die et mense designato; ideoque autem fieri debet vel ab ipso Ordinario, vel ab alia persona de expresso ipsius mandato. In eadem tamen intimatione exprimendum est, quod eiusmodi punitio irrogatur in vim Tridentini decreti, Sess. XIV. c. 1. de reform., ex informata conscientia, vel ex causis ipsi Ordinario notis.

4. Debent insuper exprimi partes exercitii ordinis vel officii, ad quas extenditur suspensio; quod si suspensus interdictus sit ab officio, cui alter in locum ipsius substituendus est, ut puta Oeconomus in cura animarum, tunc substitutus mercedem percipiet ex fructibus beneficii in ea portione, quae iuxta prudens Ordinarii arbitrium taxabitur. At si suspensus in hac taxatione se gravatum senserit, moderationem provocare poterit apud curiam Archiepiscopalem, aut etiam apud Sedem Apostolicam.

5. Exprimi item debet tempus durationis eiusdem poenae. Abstineant tamen Ordinarii ab ipsa infligenda in perpetuum. Quod si ob graviores causas Ordinarius censuerit eam imponere non ad tempus determinatum, sed ad suum beneplacitum, tunc ipsa habetur pro temporanea, ideoque cessabit cum iurisdictione Ordinarii suspensionem infligentis.

6. Suspensioni ex informata conscientia iustam ac legitimam causam praebet crimen, seu culpa a suspenso commissa. Haec autem debet esse occulta, et ita gravis, ut talem promereatur punitionem.

7. Ad hoc autem ut sit occulta requiritur, ut neque in iudicium, neque in rumores vulgi deducta sit, neque insuper eiusmodi numero et qualitati personarum cognita sit, unde delictum censeri debeat notorium.

8. Verum tenet etiam suspensio si ex pluribus delictis aliquod fuerit notum in vulgus; aut si crimen, quod ante suspensionem fuerat occultum, deinceps post ipsam fuerit ab aliis evulgatum.

9. Prudenti arbitrio Praelatorum relinquitur suspensionis causam, seu ipsam culpam delinquenti aut patefacere, aut reticere. Partes alioquin pastoralis sollicitudinis et charitatis eorumdem erunt, ut si istiusmodi poenam suspenso manifestare censuerint, ipsa ex paternis, quas interponent, monitionibus, nedum ad expiationem culpae, verum etiam ad emendationem delinquentis, et ad occasionem peccandi eliminandam inserviat.

10. Meminerint vero Praesules, quod si contra decretum, quo irrogata fuit suspensio, promoveatur recursus ad Apostolicam Sedem,

tunc apud ipsam comprobari debet culpa, quae eidem praebuit occasionem. Consultum idcirco erit, ut antequam haec poena infligatur, probationes illius, quantumvis extraiudicialiter et secreto colligantur; ita ut eo ipso, quod cum omni certitudine culpabilitatis in punitione inferenda proceditur, si deinceps causa examinanda est apud Apostolicam Sedem, probationes criminis in eas difficultates haud impingant, quae ut plurimum occurrunt in istiusmodi iudiciis.

11. A decreto suspensionis ex informata conscientia non datur appellatio ad tribunal superioris ordinis. Postquam idcirco clericus intimationem suspensionis habuerit, si nihilominus appellationem interponere, eiusque obtentu in altari ministrare, seu quovis modo suum ordinem solemniter exercere praesumat, statim incidit in irregularitatem.

12. Semper tamen patet aditus ad Apostolicam Sedem ; et in casu quo clericus absque sufficienti ac rationabili causa se hac poena multatum reputet, recurrere poterit ad Summum Pontificem. Interim tamen in vigore permanet decretum suspensionis usque dum ab ipso Pontifice, vel a S. Congregatione, quae de recursu iudicare debet, non fuerit rescissum aut etiam moderatum.

13. Ceterum ex quo istiusmodi poena est remedium omnino extraordinarium, quod praesertim ad expiationem criminum absque formis iudiciariis adhibetur, prae oculis habeant Praelati id quod sapientissime admonet Summus Pontifex s. m. Benedictus XIV. in suo tractatu de Synodo Dioeces., l. XII. c. 8. n. 6., quod nimirum reprehensibilis foret Episcopus, si in sua synodo declararet, se deinceps ex privata tantum scientia cum poena suspensionis a divinis animadversurum in clericos, quos graviter deliquisse compererit, quamvis eorum delictum non possit in foro externo concludenter probari, aut illud non expediat in aliorum notitiam deducere.

Romae ex Aedibus S. C. de Prop. Fide die 20 Octobris 1884.

+

« PoprzedniaDalej »