Obrazy na stronie
PDF
ePub

dispensatio esset invalida: idque ea sanctissima de causa cautum fuit, ut ab hoc gravissimo crimine Christifideles arcerentur.

Hanc S. Sedis mentem testantur tum alia documenta, tum decretum quod novissime supremum sanctae romanae et universalis Inquisitionis consilium, ipso adprobante Romano Pontifice, feria IV. die 1 Augusti 1866 tulit, quod est hujusmodi: "subreptitias esse et nullibi ac nullo modo valere dispensationes quae sive directe ab Apostolica Sede sive ex pontificia delegatione super quibuscumque gradibus prohibitis consanguinitatis, affinitatis, cognationis spiritualis necnon et publicae honestatis conceduntur, si sponsi ante earundem dispensationum executionem, sive ante sive post earum impetrationem incestus reatum patraverint: et vel interrogati vel etiam non interrogati, malitiose vel etiam ignoranter reticuerint copulam incestuosam inter eos initam, sive publice ea nota sit sive etiam occulta, vel reticuerint concilium et intentionem qua eandem copulam inierunt, ut dispensa-, tionem facilius assequerentur." S. Poenitentiaria vestigiis insistens supremae Inquisitionis id ipsum die 20 Julii 1869 statuit.

Verum cum plurimi sacrorum Antistites, sive seorsum singuli sive conjunctim, S. Sedi retulerint, maxima ea de causa oriri incommoda cum ad matrimonialium dispensationum executionem proceditur, et hisce praesertim miseris temporibus in fidelium perniciem non raro vergere quod in eorum salutem sapienter inductum fuerat, Sanctissimus D. N. Leo, divina providentia Papa XIII., eorum postulationibus permotus, re diu et mature perpensa, et suffragio adhaerens Eminentissimorum S. R. E. Cardinalium in universa Christiana republica una mecum inquisitorum generalium, hasce literas omnibus locorum Ordinariis dandas jussit, quibus eis notum fieret, decretum superius relatum s. romanae et universalis Inquisitionis et S. Poenitentiariae, et quidquid in eundem sensum alias declaratum, statutum aut stylo Curiae inductum fuerit, a se revocari, abrogari, nulliusque roboris imposterum fore decerni; simulque statui et declarari, dispensationes matrimoniales posthac concedendas, etiamsi copula incestuosa vel consilium et intentio per eam facilius dispensationem impetrandi reticita fuerint, validas futuras: contrariis quibuscumque etiam speciali mentione dignis minime obstantibus.

Dum tamen ob gravissima rationum monumenta a pristino rigore hac super re Sanctissimus Pater benigne recedendum ducit, mens ipsius est, ut nihil de horrore quem incestus crimen ingerere debet, ex fidelium mentibus detrahatur; imo vero summo studio excitandos

vult animarum curatores aliosque quibus fovendae inter Christifideles morum honestatis cura demandata est, ut prudenter quidem, prout rei natura postulat, efficaciter tamen elaborent huic facinori insectando et fidelibus ab eodem, propositis poenis quibus obnoxii fiunt, deterrendis.

Datum Romae ex cancellaria S. O. die 25 Junii 1885.

D. CARD. MONACO.

EPISTOLA EMI. CARD. PATRIZI DE MATRIMONIIS CLANDESTINIS ET QUASI-DOMICILIO.

[Ad p. 63, c. II.]

Illme. ac Rme. Domine uti frater.

Saepe ad hanc Sedem Apostolicam delatae sunt controversiae de illorum matrimoniis, qui cum pertineant ad loca in quibus publicatum est decretum Concilii Tridentini de clandestinitate, ad locum se conferunt in quo illud publicatum non est, ut liberius ibi possint maritali foedere coniungi citra illas difficultates quibus in patria praepediuntur. Inde et gravissimae de validitate quaestiones, et gravissima simul incommoda oriri solent, quae non modo incertum tenent sacrorum Antistitum animum in iudicando, verum etiam pastoralem eorumdem zelum vehementer commovent. Ad haec incommoda removenda SSmus. Dominus Noster Pius Papa IX. pro ea, qua maxime urgetur totius dominici gregis sollicitudine, animum adiiciens, hanc rem examinandam discutiendamque commisit Supremae Congregationi S. Officii, et interim hanc ad te dare epistolam mandavit ut significare velis quod de eadem re sentis et experientia cognitum habes.

Certum quidem est, perrara ea fore matrimonia, de quibus hic agitur, si canonicae praescriptiones de quasi-domicilio ab iis, qui e loco profecti ubi lex Tridentina de clandestinitate viget ad eum pergunt ubi non viget, diligenter accurateque servari contingeret. Perspectum enim tibi exploratumque est quod a S. Congregatione Concilii iampridem definitum et summi Pontificis Urbani VIII. auctoritate confirmatum est in brevi quod incipit Exponi nobis et rogatu Archiepiscopi Coloniensis editum fuit die 14 Augusti an. 1627. Iuxta ea quae in hoc decreto sanciuntur, qui domicilium habent et retinent in loco ubi Tridentina lex viget nequeunt valide matrimonium inire in loco ubi non viget, nisi ibi nedum habita

tionem sed etiam vere domicilium fixerint, quo fraudem, si quae intercesserit, purgare omnino debeant. Ad constituendum vero quasi-domicilium, quod in hisce casibus necessario adipiscendum est, duo haec simul requiruntur, habitatio nempe in eo loco ubi matrimonium contrahitur, atque animus ibidem permanendi per maiorem anni partem. Quapropter si legitime constet, vel ambos vel alterutrum ex sponsis animum habere permanendi per maiorem anni partem, ex eo primum die quo duo haec simul concurrunt, nimirum et huiusmodi animus et actualis habitatio, iudicandum est quasidomicilium acquisitum fuisse et matrimonium quod proinde contrahatur esse validum. Verumtamen, si de praedicto animo non constet, ad indicia recurrendum est quae praesto sint, quaeque moralem certitudinem pariant. In re autem occulta et interna difficile est huiusmodi indicia habere quae iudicem securum faciant: inde est quod adhiberi maxime debet regula a summo Pontifice Benedicto XIV.1 confirmata, ut inspiciatur utrum ante matrimonium spatio saltem unius mensis vel ambo vel alteruter in matrimonii loco habitaverint. Quod si factum fuisse deprehendatur, censendum est ex praesumptione iuris intentionem permanendi per maiorem anni partem extitisse, et quasi-domicilium fuisse acquisitum, proindeque matrimonium esse validum. At si praesumptio haec iuris, quae ex menstrua habitatione oritur, contrariis elidatur probationibus, quibus certo ac liquido constet praedictum animum nullo pacto extitisse, tunc profecto contrarium proferri debere iudicium manifestum est, quia praesumptio cedere debet veritati. Praeterea manifestum quoque est, actualem habitationem ineptam esse ad quasi-domicilium pariendum, si quis in ea regione more vagi ac itinerantis commoretur, non autem vere proprieque habitantis, quemadmodum scilicet ceteri solent qui in eodem loco verum proprieque dictum domicilium habent.

Huiusmodi canonicae praescriptiones, praesertim in quantum exigunt ut habeatur animus permanendi maiore anni parte, eludi solent in matrimoniis, quorum incommodis occurrendum nunc est, minimeque servantur. Opportune igitur hisce malis remedium afferretur, si eaedem canonicae praescriptiones, salva matrimoniorum libertate, efficaciori et quantum humana patiuntur haud facile eludenda sanctione communirentur. Ad hunc effectum Sanctitas Sua suffragio adhaerens Emorum. Patrum Cardinalium una mecum In

'Literis die 19 martii 1758 ad Archiep. Goanum datis, quae incipiunt Paucis abhinc hebdomadis.

quisitorum Generalium a te peculiari modo exquirendum mandavit, utrum expediat declarare, Ecclesiam praesumere, neutrum ex illis, qui e loco discedunt ubi Tridentina lex viget, habuisse voluntatem permanendi ad maiorem anni partem, ideoque nec quasi-domicilium acquisiisse in loco ubi ea lex non viget: et quam voluntatem forte iactant esse simulatam, et matrimonium quod contraxerint esse invalidum: nisi ipsi vel alteruter eorum Ordinario loci ubi matrimonium contrahitur vel eius delegato se stiterint, et comprobata sicuti par est sui status libertate, animum ibidem commorandi ad maiorem anni partem concludenter demonstraverint; ut si quis ex. gr. concludenter probet se ad sex menses vel domum conduxisse vel operam suam apud aliquem locasse, in eaque re nullam esse fraudem duo probi homines sive viri illi sint sive foeminae testentur; vel si sola etiam huiusmodi testium fides adducatur, qui scilicet Curiae episcopali vel eius delegato probe cogniti sint, quique profiteantur scientiae causam offerentes sibi notum esse, eum de quo agitur vere sincereque fixum habere, sex saltem mensibus in eodem loco commorari, vel denique alia hisce similia afferantur, quae pro concludenti probatione in iudiciis admitti solent.

Quod si gravibus forte rationibus id futurum observatu difficile vel utcumque minus opportunum tibi persuades, tunc considerandum quoque proponitur, utrum expediat, ut in locis ubi contrahi solent matrimonia, quae tot tantaque pariunt incommoda, et nominatim in Anglia rite publicetur decretum Concilii Tridentini Tametsi sess. XXIV., c. 1 de refor. matr., ita tamen ut obliget catholicos dumtaxat inter se contrahentes, quemadmodum servatur in iis locis ad quae ab Apostolica Sede extensa fuit declaratio edita anno 1741 a summo Pontifice Benedicto XIV. pro Hollandia.

Fac igitur, ut adhibita quoque si lubet praestantium virorum opera, hac in re sane gravissima studiose indaganda sedulo verseris, et sententiam deinde tuam scripto tradas mihique communices. Nec te pigeat simul enucleate rationum momenta exponere quibus ad ea quae hic tibi proponuntur sive admittenda sive excludenda fueris adductus. Non dubitatur, quin nihil sis praetermissurus, quo hoc munus tibi a Sanctitate Sua demandatum sedulo celeriterque exequaris. Interim fausta cuncta ac felicia tibi precor a Deo.

Romae die 7 Iunii 1867.

Amplitudinis Tuae

Addictissimus uti frater

C. CARD. PATRIZI.

INSTRUCTIO SUPREMAE SACRAE CONGREGATIONIS AD PROBANDUM OBITUM CONIUGIS.

[Ad p. 63, c. 11.]

Matrimonii vinculo duos tantummodo "Christo ita docente, copulari et coniungi posse, alterutro vero coniuge vita functo, secundas, imo et ulteriores nuptias licitas esse, dogmatica Ecclesiae Catholicae doctrina est."

Verum ad secundas, et ulteriores nuptias quod attinet, cum de re agatur, quae difficultatibus ac fraudibus haud raro est obnoxia, hine Sancta Sedes sedulo curavit modo constitutionibus generalibus, saepius autem responsis in casibus particularibus datis, ut libertas novas nuptias ineundi ita cuique salva esset, ut praedicta matrimonii unitas in discrimen non adduceretur.

Inde constituta Sacrorum Canonum, quibus, ut quis possit licite ad alia vota transire, exigitur quod de morte coniugis certo constet, uti C. Dominus, de secundis nuptiis, vel quod de ipsa morte recipiatur certum nuncium, uti C. In praesentia, de sponsalibus et matrimoniis. Inde etiam ea quae explanatius traduntur in Instructione Cum alias, 21 Augusti 1670 a Clemente X. sancita, et in Bullario romano inserta, super examine testium pro matrimoniis contrahendis in curia Emi. Vicarii Urbis, et ceterorum Ordinariorum, maxime vero quae propius ad rem facientia ibi habentur nn. 12 et 13.

Et haec quidem abunde sufficerent si in eiusmodi causis peragendis, omnimoda et absoluta certitudo de alterius coniugis obitu haberi semper posset. Sed cum id non sinant casuum propemodum infinitae vices (quod sapienter animadversum est in laudata Instructione his verbis: "Si tamen huiusmodi testimonia haberi non possunt, Sacra Congregatio non intendit excludere alias probationes, quae de iure communi possunt admitti, dummodo legitimae sint et sufficientes”) sequitur, quod stantibus licet principiis generalibus praestitutis, haud raro casus eveniunt, in quibus ecclesiasticorum praesidum iudicia haerere solent in vera iustaque probatione dignoscenda ac statuenda. Imo cum pro summa illa facilitate quae aetate nostra facta est remotissimas quasque regiones adeundi, in omnes fere orbis partes homines divagentur, eiusmodi casuum multitudo adeo succrevit, ut frequentissimi hac de re ad Supremam hanc Congregationem habeantur recursus, non sine porro partium incommodo, quibus inter informationes atque instruc

« PoprzedniaDalej »