Obrazy na stronie
PDF
ePub

innupta maneret. Haec profecto una est ex urgentioribus causis, ob quam etiam plebeis dari solet dispensatio, dummodo copula patrata non fuerit sub spe facilioris dispensationis: quae circumstantia in supplicatione foret exprimenda.

9. Infamia mulieris, ex suspicione orta, quod illa suo consanguineo aut affini nimis familiaris, cognita sit ab eodem, licet suspicio sit falsa, cum nempe nisi matrimonium contrahatur, mulier graviter diffamata vel innupta remaneret, vel disparis conditionis viro nubere deberet, aut gravia damna orirentur.

10. Revalidatio matrimonii, quod bona fide et publice, servata Tridentini forma, contractum est: quia eius dissolutio vix fieri potest sine publico scandalo, et gravi damno, praesertim foeminae, c. 7. de consanguin. At si mala fide sponsi nuptias inierunt, gratiam dispensationis minime merentur, sic disponente Conc. Trid. Sess. XXIV., cap. 5 de reform. matrim.

11. Periculum matrimonii mixti, vel coram acatholico ministro celebrandi. Quando periculum adest, quod volentes matrimonium in aliquo etiam ex maioribus gradibus contrahere, ex denegatione dispensationis ad ministrum acatholicum accedant pro nuptiis celebrandis spreta Ecclesiae auctoritate, iusta invenitur dispensandi causa, quia adest non modo gravissimum fidelium scandalum, sed etiam timor perversionis, et defectionis a fide taliter agentium, et matrimonii impedimenta contemnentium, maxime in regionibus, ubi haereses impune grassantur. Id docuit haec S. Congregatio in instructione die 17 Apr. 1820 ad Archiepiscopum Quebecensem data. Pariter cum Vicarius Apostolicus Bosniae postulasset, utrum dispensationem elargiri posset iis Catholicis qui nullum aliud praetexunt motivum, quam vesanum amorem, et simul praevidetur, dispensatione denegata, eos coram iudice infideli coniugium fore inituros, S. Congregatio S. Officii in Fer. IV. 14 Aug. 1822 decrevit: "respondendum Oratori, quod in exposito casu utatur facultatibus sibi in Form. II. commissis, prout in Domino expedire iudicaverit." Tantumdem dicendum de periculo, quod pars catholica cum acatholico matrimonium celebrare audeat.

12. Periculum incestuosi concubinatus. Ex superius memorata instructione an. 1822 elucet, dispensationis remedium, ne quis in concubinatu insordescat cum publico scandalo, atque evidenti aeternae salutis discrimine, adhibendum esse.

13. Periculum matrimonii civilis. Ex dictis consequitur, probabile

[ocr errors]

periculum quod illi, qui dispensationem petunt, ea non obtenta, matrimonium dumtaxat civile, ut aiunt, celebraturi sint, esse legitimam dispensandi causam.

14. Remotio gravium scandalorum.

15. Cessatio publici concubinatus.

16. Excellentia meritorum, cum aliquis aut contra fidei catholicae hostes dimicatione aut liberalitate erga Ecclesiam, aut doctrina, virtute, aliove modo de Religione sit optime meritus.

Hae sunt communiores potioresque causae, quae ad matrimoniales dispensationes impetrandas adduci solent; de quibus copiose agunt theologi, ac sacrorum canonum interpretes.1

Sed iam se convertit Instructio ad ea, quae praeter causas in literis supplicibus pro dispensatione obtinenda, de iure vel consuetudine, aut stylo Curiae exprimenda sunt, ita ut si etiam ignoranter taceatur veritas, aut narretur falsitas, dispensatio nulla efficiatur.

autem sunt:

Haec

1. Nomen et cognomen Oratorum, utrumque distincte et nitide, ac sine ulla literarum abbreviatione scribendum.

2. Dioecesis originis vel actualis domicilii. Quando Oratores habent domicilium extra dioecesim originis, possunt, si velint, petere, ut dispensatio mittatur ad Ordinarium dioecesis, in qua nunc habitant.

3. Species etiam infima impedimenti, an sit consanguinitas, vel affinitas, orta ex copula licita vel illicita; publica honestas originem ducens ex sponsalibus, vel matrimonio rato; in impedimento criminis, utrum provenerit ex coniugicidio cum promissione matrimonii, aut ex coniugicidio cum adulterio, vel ex solo adulterio cum promissione matrimonii; in cognatione spirituali, utrum sit inter levantem et levatum, vel inter levantem et levati parentem.

4. Gradus consanguinitatis, vel affinitatis, aut honestatis ex matrimonio rato, et an sit simplex vel mixtus, non tantum remotior, sed etiam propinquior, uti et linea, an sit recta vel transversa; item an Oratores sint coniuncti ex duplici vinculo consanguinitatis, tam ex parte patris, quam ex parte matris.

5. Numerus impedimentorum, ex. gr. si adsit duplex aut multiplex consanguinitas vel affinitas, vel si practer cognationem adsit etiam affinitas, aut aliud quodcumque impedimentum sive dirimens, sive impediens.

1 Inter ceteros consulendi Pyrrhus Corradus Praxis dispensationum Apostolicarum Lib. VII. et VIII. Vincentius De Iustis De dispensal. matrimonialibus Lib. III.

6. Variae circumstantiae, scilicet an matrimonium sit contrahendum, vel contractum; si iam contractum, aperiri debet, an bona fide, saltem ex parte unius, vel cum scientia impedimenti; item an praemissis denuntiationibus, et iuxta formam Tridentini; vel an spe facilius dispensationem obtinendi; demum an sit consummatum, si mala fide, saltem unius partis, seu cum scientia impedimenti.

7. Copula incestuosa habita inter sponsos ante dispensationis executionem, sive ante, sive post eius impetrationem, sive intentione facilius dispensationem obtinendi, sive etiam seclusa tali intentione, et sive copula publice nota sit, sive etiam occulta. Si haec reticeantur, subreptitias esse et nullibi ac nullo modo valere dispensationes super quibuscumque gradibus prohibitis consanguinitatis, affinitatis, cognationis spiritualis, et legalis, nec non et publicae honestatis declaravit S. Congregatio S. Officii, Fer. IV. 1 Augusti 1866.* In petenda vero dispensatione super impedimento affinitatis primi vel secundi gradus lineae collateralis, si impedimentum nedum ex matrimonio consummato cum defuncto coniuge Oratoris vel Oratricis, sed etiam ex copula antematrimoniali seu fornicaria cum eodem defuncto ante initum cum ipso matrimonium patrata oriatur, necesse non est, ut mentio fiat huiusmodi illicitae copulae, quemadmodum patet ex responso S. Poenitentiariae diei 20 Martii 1842, probante s. m. Greg. XVI. ad Episcopum Namurcensem, quod generale esse, idem tribunal literis diei 10 Decembris 1874 edixit.

[ocr errors]

Haec prae oculis habere debent non modo qui ad S. Sedem pro obtinenda aliqua matrimoniali dispensatione recurrunt, sed etiam qui ex pontificia delegatione dispensare per se ipsi valent, ut facultatibus, quibus pollent, rite, ut par est, utantur.

Datum ex Aedibus S. C. de Prop. Fide die 9 Maii 1877.

RESPONSUM SANCTI OFFICII DE COPULA INCESTUOSA. Infandum incestus flagitium peculiari semper odio sancta Dei Ecclesia prosecuta est, et Summi Romani Pontifices statuerunt ut qui eo se maculare non erubuissent, si ad Apostolicam Sedem confugerent petendae causa dispensationis super impedimentis matrimonium dirimentibus, eorum preces, nisi in eis de admisso scelere mentio facta esset, obreptionis et subreptionis vitio infectae haberentur, atque ideo

*Quae hoc loco de copula incest. dicuntur, recentissime a S. Pontifice abrogata sunt, ut patet ex sequenti Responso S. O.

dispensatio esset invalida: idque ea sanctissima de causa cautum fuit, ut ab hoc gravissimo crimine Christifideles arcerentur.

Hane S. Sedis mentem testantur tum alia documenta, tum decretum quod novissime supremum sanctae romanae et universalis Inquisitionis consilium, ipso adprobante Romano Pontifice, feria IV. die 1 Augusti 1866 tulit, quod est hujusmodi: "subreptitias esse et nullibi ac nullo modo valere dispensationes quae sive directe ab Apostolica Sede sive ex pontificia delegatione super quibuscumque gradibus prohibitis consanguinitatis, affinitatis, cognationis spiritualis necnon et publicae honestatis conceduntur, si sponsi ante earundem dispensationum executionem, sive ante sive post earum impetrationem incestus reatum patraverint: et vel interrogati vel etiam non interrogati, malitiose vel etiam ignoranter reticuerint copulam incestuosam inter eos initam, sive publice ea nota sit sive etiam occulta, vel reticuerint concilium et intentionem qua eandem copulam inierunt, ut dispensa-, tionem facilius assequerentur." S. Poenitentiaria vestigiis insistens supremae Inquisitionis id ipsum die 20 Julii 1869 statuit.

Verum cum plurimi sacrorum Antistites, sive seorsum singuli sive conjunctim, S. Sedi retulerint, maxima ea de causa oriri incommoda cum ad matrimonialium dispensationum executionem proceditur, et hisce praesertim miseris temporibus in fidelium perniciem non raro vergere quod in eorum salutem sapienter inductum fuerat, Sanctissimus D. N. Leo, divina providentia Papa XIII., eorum postulationibus permotus, re diu et mature perpensa, et suffragio adhaerens Eminentissimorum S. R. E. Cardinalium in universa Christiana republica una mecum inquisitorum generalium, hasce literas omnibus locorum Ordinariis dandas jussit, quibus eis notum fieret, decretum superius relatum s. romanae et universalis Inquisitionis et S. Poenitentiariae, et quidquid in eundem sensum alias declaratum, statutum aut stylo Curiae inductum fuerit, a se revocari, abrogari, nulliusque roboris imposterum fore decerni; simulque statui et declarari, dispensationes matrimoniales posthac concedendas, etiamsi copula incestuosa vel consilium et intentio per eam facilius dispensationem impetrandi reticita fuerint, validas futuras: contrariis quibuscumque etiam speciali mentione dignis minime obstantibus.

Dum tamen ob gravissima rationum monumenta a pristino rigore hac super re Sanctissimus Pater benigne recedendum ducit, mens ipsius est, ut nihil de horrore quem incestus crimen ingerere debet, ex fidelium mentibus detrahatur; imo vero summo studio excitandos

vult animarum curatores aliosque quibus fovendae inter Christifideles morum honestatis cura demandata est, ut prudenter quidem, prout rei natura postulat, efficaciter tamen elaborent huic facinori insectando et fidelibus ab eodem, propositis poenis quibus obnoxii fiunt, deterrendis.

Datum Romae ex cancellaria S. O. die 25 Junii 1885.

D. CARD. MONACO.

EPISTOLA EMI. CARD. PATRIZI DE MATRIMONIIS CLANDESTINIS ET QUASI-DOMICILIO.

[Ad p. 63, c. II.]

Illme. ac Rme. Domine uti frater.

Saepe ad hanc Sedem Apostolicam delatae sunt controversiae de illorum matrimoniis, qui cum pertineant ad loca in quibus publicatum est decretum Concilii Tridentini de clandestinitate, ad locum se conferunt in quo illud publicatum non est, ut liberius ibi possint maritali foedere coniungi citra illas difficultates quibus in patria praepediuntur. Inde et gravissimae de validitate quaestiones, et gravissima simul incommoda oriri solent, quae non modo incertum tenent sacrorum Antistitum animum in iudicando, verum etiam pastoralem eorumdem zelum vehementer commovent. Ad haec incommoda removenda SSmus. Dominus Noster Pius Papa IX. pro ea, qua maxime urgetur totius dominici gregis sollicitudine, animum adiiciens, hanc rem examinandam discutiendamque commisit Supremae Congregationi S. Officii, et interim hanc ad te dare epistolam mandavit ut significare velis quod de eadem re sentis et experientia cognitum habes.

Certum quidem est, perrara ea fore matrimonia, de quibus hic agitur, si canonicae praescriptiones de quasi-domicilio ab iis, qui e loco profecti ubi lex Tridentina de clandestinitate viget ad eum pergunt ubi non viget, diligenter accurateque servari contingeret. Perspectum enim tibi exploratumque est quod a S. Congregatione Concilii iampridem definitum et summi Pontificis Urbani VIII. auctoritate confirmatum est in brevi quod incipit Exponi nobis et rogatu Archiepiscopi Coloniensis editum fuit die 14 Augusti an. 1627. Iuxta ea quae in hoc decreto sanciuntur, qui domicilium habent et retinent in loco ubi Tridentina lex viget nequeunt valide matrimonium inire in loco ubi non viget, nisi ibi nedum habita

« PoprzedniaDalej »