Obrazy na stronie
PDF
ePub

pretium visum est, ex Commentariis Bartholomaei Gavanti et Caietani Mariae Merati hic ritum adiungere a sacerdote servandum, cum utramque missam in eadem ecclesia offerre debet.

Hoc itaque in casu sacerdos post haustum in prima missa diligenter Sanguinem Domini, omissa consueta purificatione, patena calicem et palla patenam tegens ac super corporale relinquens, dicet iunctis manibus: Quod ore sumpsimus, Domine, etc. Deinde digitos, quibus SS. Sacramentum tetigit, in aliquo vase mundo ad hoc in altari praeparato abluet, interim dicens: Corpus tuum, Domine, etc., abstersjsque purificatorio digitis, calicem velo cooperiet, velatumque ponet super corporale extensum. Absoluta Missa, si nulla in ecclesia sit sacristia, calicem eodem modo super altare relinquet; secus vero in sacristiam deferet, ibique super corporale vel pallam in aliquo loco decenti et clauso collocabit usque ad secundam missam; in qua, cum eodem calice uti debeat, illum rursus secum deferet ad altare, ac super corporale extensum reponet. Cum autem in secunda missa sacerdos ad offertorium devenerit, ablato velo de calice, hunc parumper versus cornu epistolae collocabit, sed non extra corporale, factaque hostiae oblatione, cavebit ne purificatorio extergat calicem, sed eum intra corporale relinquens leviter elevabit, vinumque et aquam eidem caute imponet, ne guttae aliquae ad labia ipsius calicis resileant, quem deinde nullatenus ab intus abstersum more solito offeret.

RESPONSIO S. O. DE BAPTISMO HAERETICORUM ET MATRIMONIO MASSONUM.

[Ad p. 63, n. 122.]

Rmus. Vicarius Apostolicus Bombajensis exposuit sequentia dubia : I. Dubium: Utrum, quando post diligentem indagationem de valore baptismi a ministro haeretico collati nihil constiterit nisi ministellum baptizantem pertinuisse ad sectam Anglicanam, cuius Rituale validam praescribit materiam et formam, hoc factum sufficiat ad praesumendam baptismi validitatem, ita ut ad licite conferendum baptisma conditionatum speciali argumento probari debeat eius invaliditas; an vero praesumi debeat invaliditas baptismi a tali ministello collati, ita ut sacerdos in tali casu conditionate rebaptizans irregularitatem non incurrat.

II. Dubium: Utrum iuramentum Massonicum non retractatum considerari et tractari possit vel debeat ad instar impedimenti matrimonium impedientis aut etiam dirimentis; et quae cautelae exigi debeant ut matrimonium puellae catholicae cum viro Francomuratore iurato, licite aut etiam valide a parocho benedici possit.

FERIA IV. DIE 21 FEBRUARII 1883.

In Congregatione generali S. R. et Universalis Inquisitionis habita coram Emis. ac Rmis. DD. S. R. E. Cardinalibus in rebus fidei generalibus inquisitoribus propositis dubiis iidem Emi. ac Rmi. DD. praehabito voto DD. Consultorum decreverunt respondendum prout sequitur, idest:

Ad I. Dubium: detur decretum fer. IV. 20 Novembris 1878; quoad irregularitatem vero iuxta exposita non fuisse incursam. Decretum autem feriae IV. 20 Novembris 1878, hoc est; scilicet

Proposito dubio utrum conferri debeat baptismus sub conditione haereticis qui ad catholicam fidem convertuntur e quocumque loco proveniant et ad quamcumque sectam pertineant Emi. Patres responderunt Negative: Sed in conversione haereticorum a quocumque loco vel a quacumque secta venerint inquirendum est de validitate baptismi in haeresi suscepti. Instituto igitur in singulis casibus examine, si compertum fuerit aut nullum, aut nulliter collatum fuisse, baptizandi erunt absolute: Si autem pro temporum et locorum ratione, investigatione peracta, nihil sive pro validitate, sive pro invaliditate detegatur, aut adhuc probabile dubium de baptismi validitate supersit, tunc sub conditione secreto baptizentur. Demum si constiterit validum fuisse, recipiendi erunt tantummodo ad abiurationem seu professionem fidei.

Ad II. Dubium: Quod attinet ad matrimonium, in quo una contrahentium pars clandestinis aggregationibus notorie adhaeret, donec Apostolica Sedes generale decretum hac in re non ediderit, oportet ut pastores caute ac prudenter se gerant, et debent potius in casibus particularibus ea statuere, quae magis in Domino expedire iudicaverint, quam generali regula aliquid decernere. Omnino vero excludatur celebratio sacrificii missae nisi quando gravia adiuncta aliter exigant.

I. PELAMI S. R. et U. Inquisitionis Notarius.

RESPONSIO S. O. DE BAPTISMO HAERETICORUM

QUOAD MATRIMONIUM.

[Ad p. 63, n. 122.]

Episcopus Savannensis exponit quod inter ceteros difficilis solutionis casus, qui in his Foederatorum Americae Septentrionalis Statuum ecclesiasticis provinciis, ac in hac quoque mea dioecesi occurrunt, reperitur etiam sequens.

Frequenter contingit, ut duo acatholici inter se contraxerint matrimonium et ignoretur utrum sive uterque sive alteruter fuerit baptizatus. Eiusmodi matrimoniis inter duos acatholicos, aut sine dispensatione inter catholicum unum et acatholicum alterum, initis, in nulla ex dioecesibus nostris obstat impedimentum clandestinitatis. Contracto ita matrimonio, haud raro evenit, ut compars compartem deserat. Post aliquod tempus partes ita separatae non infrequenter ad alias nuptias convolant superstite altera parte.

Scio equidem casu quo, spectata qualitate probationum pro et contra, dubitetur num vel alteri vel utrique parti collatum fuerit baptisma, standum esse pro valore matrimonii cum tali dubio ac sine dispensatione contracti usque dum non constet illud fuisse invalidum; verum deficientibus ceteris pro utraque dubii parte probationibus:

Quaero num in ordine ad matrimonii contracti validitatem vel nullitatem collatio vel non collatio baptismi, dum ignoratur, ex principio praesumptionis definienda sit. In dubiis id affirmat doctissimus b. m. Archiep. Patr. Kenrick; in theologia enim sua morali (tract. XXI. n. 48.) haec habet "Si de consortis baptismo non constet, nec certum haberi queat testimonium, in eam propendere oportet sententiam de baptismo et matrimonii valore, cui favent indicia et adiuncta." Quod si recte ita sentit laudatus Kenrick:

Quaero ulterius utrum dum baptismi collatio ignoratur, principium praesumptionis in ordine ad valorem matrimonii contracti, rite applicetur in articulis sequentibus:

1. Si pars vel partes acatholicae parentes habuerint ad sectam pertinentes, quae baptismum respuit, hic non est praesumendus.

2. Idem resolvendum, si parentes habuerint pertinentes ad sectam quae infantium baptismum non admittit, seu in qua non confertur nisi adultis v. g. annum aetatis trigesimum iam adeptis quemadmodum res se habet in secta Baptistarum.

3. Idem pariter resolvendum, si parentes habuerint qui dum in vivis essent, professi sint se nolle ad ullam sectam pertinere, seque Ens supremum honestis potius, ut aiunt, moribus quam speciali aliquo cultu honorare.

4. Si parentes habuerint pertinentes ad sectam quae eumdem ut necessarium habet, vel in qua saltem ordinarie administratur, et iidem parentes in secta sua zelosi fuerint, praesumendus est baptismus. At quid si parentes in secta socordes fuerint, aut ad sectam pertinuerint, quae baptismum quidem non respuit sed eum non habet ut necessarium et in qua ordinarie non administratur? an in utroque aut alterutro casu praesumendus baptismus vel non?

5. Si iuxta unius tantum parentis sectam et animi ut supra zelosam dispositionem praesumptio faveat baptismo, et in educatione prolis de facto et indubie primas habuerit partes, praesumendus est baptismus. Idem resolve, si facta inquisitione, ignoretur aut non satis constet utrum primas habuerit partes; baptismus enim in ordine ad matrimonium praesumendus est cum coniugium semel initum censendum sit validum quamdiu obex se prodat. Sed quid si certo constet, illius qui de facto et indubie primas in educatione habuit partes sectam et animi dispositionem non favere baptismo, dum alterius secta et animi dispositio eidem favet?

6. Casu quo nulla pro baptismo militat praesumptio, applicanda est regula: factum non praesumitur, sed probándum est. Huius regulae applicatio in his Foederatis Statibus ubi inter acatholicos plurimi sunt, qui de baptismo infantibus suis conferendo nihil aut parum curant, potiori forte iure locum habere debet, quam in multis aliis regionibus.

Quaestiones praefatae ideo praecipue proponuntur, ut ex earum solutione norma habeatur, iuxta quam tuto procedi possit in his praesertim casibus. 1°. Dum ex duobus partibus acatholicis ab invicem ut supra separatis, altera in gremium Ecclesiae recipi postulat, et ad alias nuptias convolavit aut convolare cupit. 2°. Dum pars catholica ab acatholica ut supra separata, cum alia coniungi postulat, aut cum alia iam iuncta, ad sacramenta admitti exoptat.

FERIA IV. DIE 1 AUGUSTI 1883.

In Congregatione generali S. R. et Universalis Inquisitionis habita coram Emis. ac Rmis. DD. S. R. E. Cardinalibus in rebus

fidei inquisitoribus generalibus, propositis suprascriptis dubiis et praehabito voto DD. Consultorum, Emi. decreverunt:

Ad I. Affirmative, peracta tamen investigatione in singulis casibus.

Ad II. Nempe :-Utrum dum baptismi collatio ignoratur principium praesumptionis in ordine ad valorem matrimonii contracti rite applicetur in articulis sequentibus ?—

Responderunt-Affirmative quoad primum, secundum et tertium articulum, et quoad primam partem quarti et primam partem quinti numeri; at in hoc postremo articulo, post verba habuerit partesaddatur: neque alter coniux cognoscatur positive contrarius collationi baptismi, praesumendus est baptismus. In reliquis casibus qui adnotantur in secunda parte numeri quinti recurrendum est ad S. Sedem, expositis omnibus rerum locorum et personarum adiunctis, aliisque ad rem facientibus. Ad sextum, provisum in praecedentibus.

I. PELAMI S. R. et U. Inquisitionis Notarius.

DECRETUM GENERALE S. R. U. INQUISITIONIS
DE BENEDICTIONE NUPTIALI.

[Ad p. 64, n. 125.]

FERIA IV. DIE 31 AUGUSTI 1881.

In Congregatione generali S. R. et Universalis Inquisitionis habita coram Emis. ac Rmis. DD. S. R. E. Cardinalibus in rebus fidei inquisitoribus generalibus, praehabito voto DD. Consultorum iidem Emi, ac Rmi. DD. decreverunt.

Benedictionem nuptialem quam exhibet missale romanum in Missa pro sponso et sponsa semper impertiendam esse in matrimoniis catholicorum, infra tamen missae celebrationem juxta rubricas, et extra tempus feriatum, omnibus illis conjugibus, qui eam in contrahendo matrimonio quacumque ex causa non obtinuerint; etiamsi petant post quam diu jam in matrimonio vixerint, dummodo mulier, si vidua, benedictionem ipsam in aliis nuptiis non acceperit.

Insuper hortandos esse eosdem conjuges catholicos, qui benedictionem sui matrimonii non obtinuerunt, ut eam primo quoque tempore petant. Significandum vero illis, maxime si neophyti sint,

« PoprzedniaDalej »