Obrazy na stronie
PDF
ePub

anno 1828 ad quendam Praefectum Apostolicum in Antillis Americae. Cum enim ille haud fideret, posse se tranquille uti facultate, de qua agitur, ob graves conditiones, quibus constringitur, imploraverat "ampliorem facultatem a Sede Apostolica copiam faciendi presbyteris

ut diebus dominicis et festis de praecepto missam bis celebrare possint, cum id postulet necessitas aut spiritualis fidelium utilitas." Facta huius rei relatione S. Pontifici die 13 Aprilis, hoc modo responsum est: "Talis existimatio est virtutis et prudentiae tuae, ut SSmus. D. N. iusserit, omnem deponere te debere anxietatem animi, et si existimaveris necessarium esse, vel fidelibus vehementer utile, ut sacerdotes bis missam eodem festo die celebrent, verborum, quibus rescriptum contineri videtur, rigore commoveri te non debere. Prudentiae itaque et conscientiae D. T. committit de necessitate ista et causarum gravitate iudicare, atque in iis rerum adiunctis facultatem per memoratum Rescriptum copiam faciendi sacerdotibus, ut missam bis celebrent, te habere, Sanctitas Sua benigne declaravit."

17. Eadem regula committendi arbitrio aut charitati Superiorum missionum applicationem generalium principiorum practicis casibus, servata quoque est, quando in ipsis, prout exponebantur, non appareret ea causarum vis et gravitas (saltem si hae causae considerarentur in se et in abstracto), quam huius facultatis clausulae exigunt; quod quidem confirmat, in causis considerandis, quae usum facultatis suadeant, magnam rationem habendam esse omnium conditionum statusque fidelium. Huius rei argumento est responsio a S. C. data anno 1688 Vice-Praefecto Missionis Tripolitanae. Hic ob clausulas incertus quaesierat, "cuinam numero servorum aut liberorum posset praecise celebrare missam secundam, quum interdum daretur casus, ut in balneo extra Tripolim praesentes sacrificio non adessent plures quam decem aut quindecim servi . . . et an in presbyterorum carentia pro illis solis posset celebrari secunda missa diebus festis." Iam vero quin obstaret resolutio eodem anno data a S. Congregatione Inquisitionis pro simili casu, ut notatum est superius § 13, S. Congregatio Fidei Propagandae praeposita die 5. Octobris respondit: Relinquatur charitati et conscientiae P. V. Praefecti." Neque mirum esse debet, si haec S. Congregatio benigniori interpretationi indulsit; agebatur enim de servis, qui ob ipsorum conditionem peculiarem indulgentiam merebantur, quum unicum fortasse solatium eis esset ss. missae sacrificium. Aliud eiusmodi benignitatis argumentum, ratione circumstantiarum habita, an. 1860 suppeditavit S. Inquisitio;

66

namque licet die 20 Iulii responderet Vicario Apostolico cuiusdam Regni Sinis adiacentis, "desiderium neophytorum bis aut ter in anno SSmam. Eucharistiam sumere volentium per se non esse urgentissimam causam in casu de quo agitur," idest iterandi missam iuxta facultatem; attamen subiunxit: "sed, pensatis omnibus locorum et personarum circumstantiis, relinquendum arbitrio R. P. D. Vicarii Apos-" tolici." Ex quibus eruitur, eas causas, quae per se atque proinde multis in locis graves non sunt, graves evadere posse in aliis locis ob circumstantias, quae casum concomitentur.

18. Haec sunt principia, quae prae oculis sunt habita quoad facultatem missam iterandi, quaeque profecto in eiusdem facultatis exerQuamvis citio missionum Ordinarios tranquillos reddere poterunt. autem sapienti Ordinariorum missionum arbitrio hac in re deferri soleat, attamen ex hactenus dictis apparet, quanta cautela ipsi uti debeant, quum semper eorum conscientia onerata maneat in legitimo huiusmodi extraordinariae facultatis exercitio. Nihilominus repetere heic iuvabit, quod S. Congregatio anno 1832 ad Episcopum Nicopolitanum in Bulgaria rescripsit, clausulas in Formulis adhibitas "intelligendas haud esse in extremo rigore, habito prae oculis principio, Sedem Apostolicam dictam facultatem concedere in bonum spirituale fidelium, desiderio, ut omnes praeceptum ecclesiasticum adimplere facile possint."

19. Superest nunc de ritu dicere seu de modo, quo iterari missa possit. Semper a S. Congregatione missionariis fuit praescriptum atque ab ipso Benedicto XIV., eum, qui missam iterat, consuetas calicis ablutiones sumere non debere ob ieiunium, ita ut, “si in prima missa post receptionem Corporis et Sanguinis profusionem acceperit, non debeat secundam missam in praedictis casibus celebrare"1 id est, etiam in iis casibus, in quibus populus sacrificio diebus festis secus privaretur. Quamvis autem in decreto Sacrae Congregationis SS. Rituum in Elusitana die 16 Septembris 1815, praescriptum esset, ut unus tantum esset calix, quo uti debeat, qui duas celebret missas; quum tamen eiusmodi decreti executio haud levibus difficultatibus esset obnoxia, quando celebrari deberet in duabus ecclesiis ab invicem remotis, idem Sacer Ordo in generalibus comitiis habitis die 12 Septembris 1857 pro moderamine dicti decreti rescripsit: usum duorum calicum in casu posse permitti. Instructio, quae heic adiicitur, iussu eiusdem S. Congregationis SS.

1Conc. Nemaus. 1284. apud Bened. XIV. De SS. Missae Sacrif. lib. III. cap.

V. n. 4.

Rituum concinnata, modum respicit purificandi calicem, qui pro prima missa inservierit.

Ex aedibus dictae S. Congregationis die 24. Maii 1870.

INSTRUCTIO A S. R. C. 12 SEPTEMBRIS 1857 EDITA DE MODO
BIS MISSAM EADEM DIE CELEBRANDI.

Quando sacerdos eadem die duas missas dissitis in locis celebrare debet, in prima, dum divinum Sanguinem sumit, eum diligentissime sorbeat. Exinde super corporale ponat calicem et palla tegat, ac iunctis manibus in medio altari dicat: Quod ore sumpsimus, etc., subinde, admoto aquae vasculo, digitos lavet dicens: Corpus tuum, et abstergat. Hisce peractis, calicem super corporale manentem adhuc deducta palla cooperiat, ceu mos est, scilicet primum purificatorio linteo, deinde patena ac palla, et demum velo. Post haec missam prosequatur, et, completo ultimo evangelio, rursus stet in medio altaris, et, detecto calice, inspiciat, an aliquid divini Sanguinis necne ad imum se receperit, quod plerumque continget. Quamvis enim sacrae species primum sedulo sorptae sint, tamen dum sumuntur, cum particulae, quae circum sunt, undequaque sursum deserantur, nonnisi deposito calice ad imum redeunt. Si itaque divini Sanguinis gutta quaedam supersit adhuc, ea rursus ac diligenter sorbeatur, et quidem ex eadem parte, qua ille primum sumptus est. Quod nullimode omittendum est, quia sacrificium moraliter durat, et superexstantibus adhuc vini speciebus ex divino praecepto compleri debet.

Postmodum sacerdos in ipsum calicem tantum saltem aquae fundat, quantum prius vini posuerat, eamque circumactam ex eadem parte, qua S. Sanguinem biberat, in paratum vas demittat. Calicem subinde ipsum purificatorio linteo abstergat, ac demum cooperiat, uti alias fit, atque ab altari discedat. Depositis vestibus sacris, et gratiarum actione completa, aqua e calice demissa pro rerum adiunctis vel ad diem crastinum servetur (si nempe eo rursus sacerdos redeat missam habiturus), et in secunda purificatione in calicem demittatur, vel gossipio aut stupa absorpta comburatur, vel in sacrario, si sit, exsiccanda relinquatur, vel demittatur in piscinam.

Cum autem calix, quo sacerdos primum est usus, purificatus iam sit, si illo ipso pro missa altera indigeat, eum secum deferat: secus vero in altera missa diverso calice uti poterit.

Cum superior S. R. C. Instructio nonnisi casum respiciat, quo sacerdos duas missas dissitis in locis eadem die sit celebraturus; operae

pretium visum est, ex Commentariis Bartholomaei Garanti et Caietani Mariae Merati hic ritum adiungere a sacerdote servandum, cum utramque missam in eadem ecclesia offerre debet.

Hoc itaque in casu sacerdos post haustum in prima missa diligenter Sanguinem Domini, omissa consueta purificatione, patena calicem et palla patenam tegens ac super corporale relinquens, dicet iunctis manibus: Quod ore sumpsimus, Domine, etc. Deinde digitos, quibus SS. Sacramentum tetigit, in aliquo vase mundo ad hoc in altari praeparato abluet, interim dicens: Corpus tuum, Domine, etc., abstersjsque purificatorio digitis, calicem velo cooperiet, velatumque ponet super corporale extensum. Absoluta Missa, si nulla in ecclesia sit sacristia, calicem eodem modo super altare relinquet; secus vero in sacristiam deferet, ibique super corporale vel pallam in aliquo loco decenti et clauso collocabit usque ad secundam missam; in qua, cum eodem calice uti debeat, illum rursus secum deferet ad altare, ac super corporale extensum reponet. Cum autem in secunda missa sacerdos ad offertorium devenerit, ablato velo de calice, hunc parumper versus cornu epistolae collocabit, sed non extra corporale, factaque hostiae oblatione, cavebit ne purificatorio extergat calicem, sed eum intra corporale relinquens leviter elevabit, vinumque et aquam eidem caute imponet, ne guttae aliquae ad labia ipsius calicis resileant, quem deinde nullatenus ab intus abstersum more solito offeret.

RESPONSIO S. O. DE BAPTISMO HAERETICORUM ET
MATRIMONIO MASSONUM.

[Ad p. 63, n. 122.]

Rmus. Vicarius Apostolicus Bombajensis exposuit sequentia dubia: I. Dubium: Utrum, quando post diligentem indagationem de valore baptismi a ministro haeretico collati nihil constiterit nisi ministellum baptizantem pertinuisse ad sectam Anglicanam, cuius Rituale validam praescribit materiam et formam, hoc factum sufficiat ad praesumendam baptismi validitatem, ita ut ad licite conferendum baptisma conditionatum speciali argumento probari debeat eius invaliditas; an vero praesumi debeat invaliditas baptismi a tali ministello collati, ita ut sacerdos in tali casu conditionate rebaptizans irregularitatem non incurrat.

II. Dubium: Utrum iuramentum Massonicum non retractatum considerari et tractari possit vel debeat ad instar impedimenti matrimonium impedientis aut etiam dirimentis; et quae cautelae exigi debeant ut matrimonium puellae catholicae cum viro Francomuratore iurato, licite aut etiam valide a parocho benedici possit.

FERIA IV. DIE 21 FEBRUARII 1883.

In Congregatione generali S. R. et Universalis Inquisitionis habita coram Emis. ac Rmis. DD. S. R. E. Cardinalibus in rebus fidei generalibus inquisitoribus propositis dubiis iidem Emi. ac Rmi. DD. praehabito voto DD. Consultorum decreverunt respondendum prout sequitur, idest:

Ad I. Dubium: detur decretum fer. IV. 20 Novembris 1878; quoad irregularitatem vero iuxta exposita non fuisse incursam. Decretum autem feriae IV. 20 Novembris 1878, hoc est; scilicet

[ocr errors]

Proposito dubio utrum conferri debeat baptismus sub conditione haereticis qui ad catholicam fidem convertuntur e quocumque loco proveniant et ad quamcumque sectam pertineant — Emi. Patres responderunt Negative: Sed in conversione haereticorum a quocumque loco vel a quacumque secta venerint inquirendum est de validitate baptismi in haeresi suscepti. Instituto igitur in singulis casibus examine, si compertum fuerit aut nullum, aut nulliter collatum fuisse, baptizandi erunt absolute: Si autem pro temporum et locorum ratione, investigatione peracta, nihil sive pro validitate, sive pro invaliditate detegatur, aut adhuc probabile dubium de baptismi validitate supersit, tunc sub conditione secreto baptizentur. Demum si constiterit validum fuisse, recipiendi erunt tantummodo ad abiurationem seu professionem fidei.

Ad II. Dubium: Quod attinet ad matrimonium, in quo una contrahentium pars clandestinis aggregationibus notorie adhaeret, donec Apostolica Sedes generale decretum hac in re non ediderit, oportet ut pastores caute ac prudenter se gerant, et debent potius in casibus particularibus ea statuere, quae magis in Domino expedire iudicaverint, quam generali regula aliquid decernere. Omnino vero excludatur celebratio sacrificii missae nisi quando gravia adiuncta aliter exigant.

I. PELAMI S. R. et U. Inquisitionis Notarius.

« PoprzedniaDalej »