Obrazy na stronie
PDF
ePub

momenti quam veritas." Inde est, quod S. Congregatio, quum cognoverit aliquo in loco inolevisse consuetudinem iterandi missam sine necessitate, non omisit eiusmodi reprobare consuetudinem tamquam abusum, zelum Episcoporum excitans ad eam eliminandam.

8. Quarto. Nec etiam presbyterorum paupertas missae iterationem, ut ex Verricelli1 indicatum est, valet probare. Quidam Hiberniae Archiepiscopus anno 1688 petiit: "Num ex sola paupertatis causa possint regulares duas missas diebus festis celebrare in privatis domibus, quamquam omnes paroeciae et conventus proprias ecclesias et capellas habeant." S. Congregationis responsum negativum fuit: quumque relatum esset in particularibus Congregationibus de Propaganda Fide habitis tum die 7 Martii 1743, tum die 28 Iulii 1750, eiusmodi abusum in Hibernia adhuc vigere, quia multi sacerdotes utebantur facultate iterandi missam non alia de causa, nisi ut pinguiores eleemosynas perciperent, atque inde commodius se sustentarent, Emi. Patres decreverunt: "Graviter moneantur sacerdotes, ne facultate celebrandi bis in die abutantur, ut stipendium largius et pinguius habeant." Et a Benedicto XIV. appellatur abusus intolerabilis facultas alicui sacerdoti facta iterandi missam eum in finem, ut duplici eleemosyna decentius se sustentaret. Solum ut aliquo modo consuleret pauperibus religiosis eius regni, qui conquesti fuerant de simili prohibitione facta a Synodo provinciali Tuamensi anno 1817 ob damnum inde proveniens, sublata ipsis eleemosyna, quam missae occasione percipere solebant ad ecclesiae ianuas, cum ipsi viverent ex fidelium oblationibus, S. Congregatio voluit, ut monerentur Episcopi, ut “in impertienda de auctoritate Apostolica sacerdotibus licentia celebrandi diebus festis de praecepto duas missas ob causas necessitatis ab Apostolicis constitutionibus approbatas rationem habeant sacerdotum regularium, ac praesertim illorum, qui in pauperibus coenobiis moram trahunt.” Ceterum cum declaraverit S. Congregatio Concilii, "ex praxi generali presbyteris non concedi eleemosynam recipere pro secunda missa, etiamsi de illis agatur, qui parochiali munere instructi ideo stipendium pro prima Missa nequeunt obtinere, quod eam pro populo applicare tencantur," uti notificatum est per litteras circulares S. Congregationis de Propaganda Fide die 15 Octobris 1863 Ordinariis missionum, quilibet iam praetextus abusui iterandi missam intuitu stipendii sublatus est. Habita tamen peculiarium quarumdam missionum circumstantiarum ratione, SSmus. Pater dignatus est auctoritatem

'Loc. cit.

*Const. Apostolicum ministerium, 30 Maii 1753, § 11.

facere, ut constat ex dictis Litteris circularibus, earum Ordinariis permittendi, "ut, iusta et gravi causa intercedente, sacerdotes sibi subditi etiam pro secunda missa in eadem die celebranda stipendium percipere possint ac valeant."

9. Quinto. Necesse tandem non est adnotare, interdictam esse sacerdoti missae iterationem, quoties alius haberi possit sacerdos, qui populi necessitati valeat satisfacere, ceu expresse docet Benedictus XIV. in citata constit. Declarasti Nobis. Atque hinc est, ut, priusquam admittatur missae iteratio, videndum sit, num aliquod e remediis a iure constitutis suppetat ad prospiciendum spirituali populi necessitati; atque imprimis tenetur ipse parochus stipendium alteri sacerdoti suppeditare; posita autem eius impotentia, tenetur populus; et denique, si neque populus ob paupertatem ad id compelli posset, Ordinarius supplere teneretur.1

10. Hactenus de casibus, in quibus prohibita est missae iteratio. Ad casus quod attinet, in quibus ad hoc requisita necessitas concurrit, expositi isti in constit. Declarasti Nobis inveniuntur. Hac in constitutione consideratur in primis, iuxta unanimem theologorum consensum permitti iterationem missae sacerdoti, "qui duas parochias obtineat, vel duos populos adeo seiunctos, ut alter ipsorum parocho celebranti per dies festos adesse nullo modo possit ob locorum maximam distantiam." Atque hic est primus et communior casus: alter, qui ibidem recensetur, est, "quando una tantum sit ecclesia, in qua missa celebratur, et ad quam insimul universus populus convenire non potest."

11. In his casibus iterari missa potest etiam ab iis, qui facultate non sunt donati per Formulas, quae concedi solent per S. Congregationem Fidei propagandae praepositam, cum id concedat ipsum commune ius, semper tamen dependenter ab Ordinario, ad quem pertinet tum de vera necessitate, tum de possibilitate canonica remedia applicandi ferre sententiam (§. 9). Revera, eiusmodi mediis indicatis, Benedictus XIV. subiungit: "Quae huc usque dicta sunt, canonicis etiam generalibus sanctionibus innituntur." Quin imo concors est theologorum opinio, quemadmodum et ipse Benedictus XIV. animadvertit, in casu unius parochi cum duabus paroeciis, "parochum nedum posse, sed plane teneri bis eodem die missam celebrare." Ex quibus facile consequitur, articulum Formularum, cum sit facultati

2

'Ben. XIV. loc. cit. Votum Card. Zelada Thesaur. resolutionum Tom. 37 in causa Derthusen. 26 Augusti 1768.

2 De Syn. Dioec. L. VI. cap. VIII. n. 2.

vus, protendi ad alios quoque casus necessitatis in communi iure non consideratos; secus enim inutilis ille articulus evaderet, saltem pro iis locis, in quibus paroeciae sunt canonice erectae, ipso iure communi pro his paroeciis disponente. Quod consonat cum eo quod docet. Benedictus XIV. in opere De Sacros. Missae Sacrificio, in quo postquam asseruisset, "casum, qui revera contingit, eum esse, cum parochus duas habet parochias, etc." his verbis prosequitur: "Neque tamen quidquam praeiudicatum volumus de aliis casibus, qui accidunt in missionibus, quibus consultum est concedendo missionariis facultatem plures celebrandi missas eodem die; itemque de aliis casibus, in quibus vel ob locorum distantiam, vel ob paucitatem sacerdotum, aut haereticorum aut infidelium persecutionem, ne fideles missa careant, opus est sacerdotibus duas missas celebrari." Et de huiusmodi quidem causis, quae locum in missionibus habent, pro quibus missionum superioribus datur facultas, loquebatur anno 1832 S. Congregatio de Propaganda Fide, cum ad quendam missionarium Philippopolitanum, qui non iterabat missas, quamvis variis Christianitatibus praesideret, opportunum praebuit monitum. Iniuncta scilicet illi missae iteratione, etiam ex mandato generalis Congregationis, adiungebatur: “Si autem quaeras, cur facultati iterandi missam in formula Indulti adiiciantur illae rigoris clausulae, invenies in ipsa formula responsum; observabis enim, Indultum non coerceri ad populi indigentias diebus festivis; sed quum generalibus terminis contineatur, comprehendere quoque alios casus, de quibus agitur, quemadmodum esset necessitas administrandi infirmis Viaticum in utraque paroecia, et in huiusmodi aliis casibus locum habere debere praescriptas cautelas."

12. Atque in huiusmodi scilicet casibus minus frequentibus in usu eius facultatis identidem haerere visi sunt Episcopi et missionarii, de causarum praesertim sufficientia dubitantes, quae requirerentur iuxta clausulas facultati adiectas. At vero tot tamque varii sunt casus, qui de hac materia in missionibus possunt contingere, ut praevideri facile haud possint, multoque minus reduci ad determinatas regulas; de iisdem enim iudicium variari potest iuxta dispares locorum, temporum personarumque concurrentes circumstantias. Haec est ratio, cur dubiorum particularium resolutio, quae hac de re sunt proposita, plerumque remissa est prudenti superioris missionis arbitrio.

13. Ac primo quidem saepius regula postulata est de numero fidelium, qui esset satis, ut missa iterari posset. In constit. Apostolicum 3 Lib. III. cap. V. n. 4.

Ministerium edita pro Anglia dicitur, eiusmodi facultatem posse adhiberi, "cum eorum numerus, qui diebus festivis tenentur Sacris assistere, talem exhibeat necessitatem, ut nisi alicui sacerdoti duas missas eodem die celebrandi potestas concedatur, Ecclesiae mandato plures non satisfacerent." Eiusmodi tamen generalis norma dubium omne non aufert de numero iterationi necessario. Idem dici potest de quodam negativo responso S. Inquisitionis anno 1688 dato missionariis Capuccinis in Graecia. Hi quaesiverant: "Utrum missionarius sacerdos solus in loco degens duas missas diebus dominicis et festivis pro quindecim seu viginti personis, quae legitime impeditae primae missae adesse non valuerunt, celebrare possit; " et Suprema S. Inquisitio die 28 Ianuarii eiusdem anni decrevit: non licere. Quod si numerus viginti fidelium haud satis existimatur ut missa iteretur, ulterius quaeri potest, quinam sit minimus numerus qui sufficiat.

14. Sed circa eiusmodi dubium, quemadmodum circa ea, quae distantiam respiciunt, S. Congregatio in more habuit, resolvenda haec esse prudenti Ordinariorum missionum arbitrio a quibus facultas dependet; ipsi enim in locis, in quibus degunt, recte aestimare possunt circumstantias in singulis casibus concurrentes. Et sane usque ab anno 1688 Praefectus Missionis Tuneti in Mauritania generatim postulabat, ut declararetur, qualis esse numerus fidelium deberet, qui missa privarentur, ut missa iterari posset; et S. Congregatio Generalis Fidei Propagandae die 16 Novembris respondit: Relinquatur charitati et conscientiae P. Praefecti. Similiter Episcopus S. Ludovici in Statibus Americae Foederatis anno 1828, exposito suo aliorumque Episcoporum timore propriam conscientiam gravandi ob formularum clausulas, postulavit: "Utrum quoties triginta aut quinquaginta fideles periculo exponuntur Missam de praecepto non audire, bis celebrare valeant." At iussu Leonis XII. litteris datis die 13 Martii rescriptum est: "Omnem te anxietatem animi deponere debere, et quin commovearis verborum rigore, Se (Sanctitatem Suam) conscientiae ac prudentiae tuae committere, ut iudices, quibus in casibus ratione habita adiunctorum dioecesis tuae graves adesse causae censendae sint, facultatem, de qua sermo est, sacerdotibus impertiendi. Ubi vero has causas graves secundum conscientiam prudentiamque tuam arbitratus fueris, Sanctitas Sua posse te absque ulla dubitatione ea facultate uti benigne declaravit.”

15. Similis quoque responsio data est anno 1851 Vicario Apostolico Limburgensi, qui dubium super distantia sic proposuerat:

"In hac regione ex antiqua consuetudine binandi licentia aliquando conceditur ob necessitatem moralem, licet parochia vicinior non distet ultra spatium mediae leucae; quaeritur num recte?”" S. Congregatio litteris diei 31 Iulii respondit: "Praemisso, Episcoporum esse muneris pro viribus curare, ut hac uti facultate non sit opus ad succurrendum fidelium necessitatibus, praxis generalis servanda in singulis casibus assignari non potest. Quapropter in casibus ut supra particularibus, deficiente presbyterorum copia, aliisque omnibus circumstantiis mature perpensis, prudenti iudicio Superioris definiendum, utrum eo in casu concurrant gravia rerum adiuncta, quae tradunt doctores necessi tatis casum efficere (uti propositus videtur), in quo dispensationi a praecepto universali de non iterando sacrificio ab eodem presbytero eademque die locus fiat, et binandi facultati tribuendae, qua parce omnino illum uti debere ex Apostolici ipsius indulti verbis apprime perspicitur." Atque haec instructio iisdem verbis missa fuit Episcopo Trevirensi anno 1853, cuius nomine varia dubia de missae iteratione proposita fuerant; rescriptum enim ei fuit die 28 Septembris, quod, eius quaesitis consideratis, "censuit S. Congregatio dandam esse instructionem, quam .. Vicarius Apostolicus Limburgensis obtinuit sub die 31

Iulii anno 1851."

16. Ceterum inter varia responsa, quae dimetiendam iudicio Superioris remittunt causarum gravitatem, nonnullae peculiarem mentionem merentur; eiusmodi sunt illae, quae, dum sequuntur consuetam regulam remittendi Superioris iudicio causarum aestimationem, indicant simul aliquo modo genus seu necessitatis gradum, quem iteratio missae postulat, atque identidem aliquatenus temperant formidinem, atque leniunt nimiam animi anxietatem, quam Episcopis et missionariis illae clausulae creaverant, quibus haec facultas in Formulis coercitur. Unum ex eiusmodi responsis datum est anno 1848 ad Episcopum in Statibus Americae Foederatis; datis enim litteris die 9 Maii sic est rescriptum: "Venio ad postulatum tuum circa modum interpretandi necessitatem, quae requiritur ad licitum usum facultatis bis in die missam celebrandi ... Noverit ergo Amplitudo Tua, necessitatem huiusmodi, de qua sermo est, verum quidem, sed moralem intelligi; non autem absolutam, de qua proinde diiudicare in singulis casibus pendet a prudenti iudicio, inspectis circumstantiis. Caveas ergo oportet hac in re ab anxietate nimia in diiudicando, ne frustra concessa aut pene in nullo casu ad actum reducenda facultas praedicta videatur.” Notatu dignior est declaratio, quae missa est

« PoprzedniaDalej »