Obrazy na stronie
PDF
ePub

est, in praesenti hac Instructione colligere communiores regulas ac principia, quae in memoratae facultatis usu prae oculis sunt habenda.*

2. Nemo ignorat, ex regula generali iuxta vigentem Ecclesiae disciplinam licere Sacerdotibus semel tantum in die S. Sacrificium litare. Sic statuit Innocentius III.: "Respondemus, quod excepto die Nativitatis Dominicae, nisi causa necessitatis suadeat, sufficit Sacerdoti semel in die unam Missam solummodo celebrare."

3. In casu ergo necessitatis permittitur sacerdotibus missae iteratio eodem die. Id tamen debet intelligi, uti ex ipsis Formularum verbis dignoscitur, de venia celebrandi duas tantum missas, quamvis graves concurrerent causae, quae maiorem numerum celebrare suaderent. Postulavit olim Praefectus Missionis Capuccinorum Tuneti, an uno eodemque die, si necessitas urgeat, plures quam duas Missas celebrare potuisset, propterea quod omnes eius Missionarii in carceres coniecti erant. Atque S. Congregatio generalis Fidei propagandae praeposita die 7 Augusti 1684 respondit: non posse vigore facultatum celebrare ultra duas Missas. Quod iampridem responsum fuerat in generali Congregatione habita coram Sanctissimo die 17 Februarii 1648; namque exposito abusu, qui invaluerat inter sacerdotes captivitate detentos in Algeria, celebrandi tres missas, "SSmus. . . . iussit per dictum Praefectum (Algeriae) praecipi nomine Sanctitatis Suae sacerdotibus. . . quod cum Sedes Apostolica in facultatibus missionariorum potestatem seu licentiam concesserit celebrandi bis in die, ubi necessitas id exegerit, ne deinceps ultra duas missas celebrent." Idem fuit repetitum annis 1818 et 1820 Praefecto Apostolico Tuneti.

4. Necessitas erga est unicus titulus, ex quo facultas sacerdotibus fit duas dicendi missas. Imprimis tamen expedit cum Verricelli2 animadvertere, quod "haec necessitas non est desumenda ex parte inopiae sacerdotum, sed ex parte necessitatis spiritualis populi, et

* En dictus articulus ut prostat in facultatum Formulis a S. C. concedi solitis: "Celebrandi bis in die, si necessitas urgeat, ita tamen ut in prima Missa non sumpserit ablutionem . . . Caveat vero, ne praedicta facultate seu dispensatione celebrandi bis in die aliter quam ex gravissimis causis et rarissime utatur, in quo graviter eius conscientia oneratur. Quod si hanc eamdem facultatem alteri Sacerdoti iuxta potestatem inferius apponendam communicare, aut causas ea utendi alicui, qui a S. Sede hanc dumtaxat obtinuerit, approbare visum fuerit, serio ipsius conscientiae iniungitur, ut paucis dumtaxat, iisque maturioris prudentiae ac zeli et qui absolute necessarii sunt, nec pro quolibet loco, sed ubi gravis necessitas tulerit et ad breve tempus eamdem communicet, aut respective causas approbet."

1 Cap. Consuluisti de celebratione Missarum.

2 De Apost. Missionibus, Tit. IV. Quaest. 98., Dub. 18., n. 201.

raritate sacerdotum." Quo posito principio, facile est quasdam negativas regulas eruere de usu facultatis, de qua agitur.

5. Ac primo quidem evidens est, haud recte sentire qui diceret, posse missam iterari diebus festis suppressis, in quibus populus missam audire non tenetur, quemadmodum monuit S. Congregatio anno 1837 hisce verbis: "Re mature perpensa, ex ipsius formulae verbis satis clare patuit, non posse facultates ad abrogatas festivitates extendi. Cum enim in memorata formula declaretur, facultatem valere, si necessitas urgeat, sequitur, ex eo unice titulo, quod dies illi festi olim fuerint, non posse missam bis ab eodem sacerdote celebrari."

6. Secundo. Pariter interdicta est missae iteratio in eorum commodum, qui vellent praecepto audiendi missam satisfacere in suis privatis capellis. Enarraverat anno 1842 Vicarius Apostolicus Limburgensis consuetudinem in suo Vicariatu inolitam permittendi missae iterationem in castris magnatorum; quum autem non putaret, his in adiunctis eam necessitatem esse, quae a Formulis exigitur, petiit, tum ratione consuetudinis, tum moralis utilitatis, quae inde proveniebat, ut sibi auctoritas fieret id permittendi. At S. Congregatio Inquisitionis iudicavit, iuxta exposita non expedire. Quumque subiunxisset Vicarius Apostolicus, nonnullos sacerdotes ex praehabita facultate ab eius praedecessore iterationem missae prosequi, Suprema S. Congregatio decrevit, facultatem esse revocandam, quatenus Vicarius Apostolicus Limburgensis prudenter id fieri posse existimet.

7. Tertio. Ex huiusmodi resolutionibus infertur, consuetudinem non esse titulum sufficientem, ut idem sacerdos offere bis possit uno eodemque die S. Sacrificium. Quod etiam consonat cum eo quod docuit Benedictus XIV. in Const. Declarasti Nobis, data die 16 Martii 1746 ad Episcopum Oscensem in Aragonia. "Solum inquirimus, Pontifex ait, utrum ea consuetudo rationem praescriptionis aut praesumptionis sibi comparaverit, et utrumque falsum et alienum iudicamus." Et ad praescriptionem quod attinet, inquit: "Si etenim iuxta civiles leges sanctae res praescribi non possunt, absonum undique est asserere, fuisse per praescriptionem aliquid obtentum vel requisitum, quod adversetur sanctionibus universalibus Ecclesiae, quarum observantiam S. Concilium Trid. in missarum celebratione sacerdotibus omnibus praecipit." De praesumptione autem subiungit: "Sed, ceteris praetermissis, subdimus, haec intelligi posse de illis privilegiis, quae impetrari potuissent a Sede Apostolica, si quis ea postulasset, non vero de iis, quae cum postulantur, negari omnino consueverunt, ne praesumptio plus habeat roboris et

momenti quam veritas." Inde est, quod S. Congregatio, quum cognoverit aliquo in loco inolevisse consuetudinem iterandi missam sine necessitate, non omisit eiusmodi reprobare consuetudinem tamquam abusum, zelum Episcoporum excitans ad eam eliminandam.

8. Quarto. Nec etiam presbyterorum paupertas missae iterationem, ut ex Verricelli1 indicatum est, valet probare. Quidam Hiberniae Archiepiscopus anno 1688 petiit: "Num ex sola paupertatis causa possint regulares duas missas diebus festis celebrare in privatis domibus, quamquam omnes paroeciae et conventus proprias ecclesias et capellas habeant." S. Congregationis responsum negativum fuit: quumque relatum esset in particularibus Congregationibus de Propaganda Fide habitis tum die 7 Martii 1743, tum die 28 Iulii 1750, eiusmodi abusum in Hibernia adhuc vigere, quia multi sacerdotes utebantur facultate iterandi missam non alia de causa, nisi ut pinguiores eleemosynas perciperent, atque inde commodius se sustentarent, Emi. Patres decreverunt: "Graviter moneantur sacerdotes, ne facultate celebrandi bis in die abutantur, ut stipendium largius et pinguius habeant." Et a Benedicto XIV.2 appellatur abusus intolerabilis facultas alicui sacerdoti facta iterandi missam eum in finem, ut duplici eleemosyna decentius se sustentaret. Solum ut aliquo modo consuleret pauperibus religiosis eius regni, qui conquesti fuerant de simili prohibitione facta a Synodo provinciali Tuamensi anno 1817 ob damnum inde proveniens, sublata ipsis eleemosyna, quam missae occasione percipere solebant ad ecclesiae ianuas, cum ipsi viverent ex fidelium oblationibus, S. Congregatio voluit, ut monerentur Episcopi, ut "in impertienda de auctoritate Apostolica sacerdotibus licentia celebrandi diebus festis de praecepto duas missas ob causas necessitatis ab Apostolicis constitutionibus approbatas rationem habeant sacerdotum regularium, ac praesertim illorum, qui in pauperibus coenobiis moram trahunt.” Ceterum cum declaraverit S. Congregatio Concilii, “ex praxi generali presbyteris non concedi eleemosynam recipere pro secunda missa, etiamsi de illis agatur, qui parochiali munere instructi ideo stipendium pro prima Missa nequeunt obtinere, quod eam pro populo applicare teneantur,” uti notificatum est per litteras circulares S. Congregationis de Propaganda Fide die 15 Octobris 1863 Ordinariis missionum, quilibet iam praetextus abusui iterandi missam intuitu stipendii sublatus est. Habita tamen peculiarium quarumdam missionum circumstantiarum ratione, SSmus. Pater dignatus est auctoritatem 2 Const. Apostolicum ministerium, 30 Maii 1753, § 11.

1 Loc. cit.

facere, ut constat ex dictis Litteris circularibus, earum Ordinariis permittendi, "ut, iusta et gravi causa intercedente, sacerdotes sibi subditi etiam pro secunda missa in eadem die celebranda stipendium percipere possint ac valeant."

9. Quinto. Necesse tandem non est adnotare, interdictam esse sacerdoti missae iterationem, quoties alius haberi possit sacerdos, qui populi necessitati valeat satisfacere, ceu expresse docet Benedictus XIV. in citata constit. Declarasti Nobis. Atque hinc est, ut, priusquam admittatur missae iteratio, videndum sit, num aliquod e remediis a iure constitutis suppetat ad prospiciendum spirituali populi necessitati; atque imprimis tenetur ipse parochus stipendium alteri sacerdoti suppeditare; posita autem eius impotentia, tenetur populus; et denique, si neque populus ob paupertatem ad id compelli posset, Ordinarius supplere teneretur.1

10. Hactenus de casibus, in quibus prohibita est missae iteratio. Ad casus quod attinet, in quibus ad hoc requisita necessitas concurrit, expositi isti in constit. Declarasti Nobis inveniuntur. Hac in constitutione consideratur in primis, iuxta unanimem theologorum consensum permitti iterationem missae sacerdoti, "qui duas parochias obtineat, vel duos populos adeo seiunctos, ut alter ipsorum parocho celebranti per dies festos adesse nullo modo possit ob locorum maximam distantiam." Atque hic est primus et communior casus: alter, qui ibidem recensetur, est, "quando una tantum sit ecclesia, in qua missa celebratur, et ad quam insimul universus populus convenire non potest."

11. In his casibus iterari missa potest etiam ab iis, qui facultate non sunt donati per Formulas, quae concedi solent per S. Congregationem Fidei propagandae praepositam, cum id concedat ipsum commune ius, semper tamen dependenter ab Ordinario, ad quem pertinet tum de vera necessitate, tum de possibilitate canonica remedia applicandi ferre sententiam (§. 9). Revera, eiusmodi mediis indicatis, Benedictus XIV. subiungit: "Quae huc usque dicta sunt, canonicis etiam generalibus sanctionibus innituntur." Quin imo concors est theologorum opinio, quemadmodum et ipse Benedictus XIV. animadvertit, in casu unius parochi cum duabus paroeciis, "parochum nedum posse, sed plane teneri bis eodem die missam celebrare." Ex quibus facile consequitur, articulum Formularum, cum sit facultati

'Ben. XIV. loc. cit. Votum Card. Zelada Thesaur. resolutionum Tom. 37 in causa Derthusen. 26 Augusti 1768.

2 De Syn. Dioec. L. VI. cap. VIII. n. 2.

[ocr errors]

vus, protendi ad alios quoque casus necessitatis in communi iure non consideratos; secus enim inutilis ille articulus evaderet, saltem pro iis locis, in quibus paroeciae sunt canonice erectae, ipso iure communi pro his parocciis disponente. Quod consonat cum eo quod docet Benedictus XIV. in opere De Sacros. Missae Sacrificio, in quo postquam asseruisset, "casum, qui revera contingit, eum esse, cum parochus duas habet parochias, etc." his verbis prosequitur : Neque tamen quidquam praeiudicatum volumus de aliis casibus, qui accidunt in missionibus, quibus consultum est concedendo missionariis facultatem plures celebrandi missas eodem die; itemque de aliis casibus, in quibus vel ob locorum distantiam, vel ob paucitatem sacerdotum, aut haereticorum aut infidelium persecutionem, ne fideles missa careant, opus est a sacerdotibus duas missas celebrari." Et de huiusmodi quidem causis, quae locum in missionibus habent, pro quibus missionum superioribus datur facultas, loquebatur anno 1832 S. Congregatio de Propaganda Fide, cum ad quendam missionarium Philippopolitanum, qui non iterabat missas, quamvis variis Christianitatibus praesideret, opportunum praebuit monitum. Iniuncta scilicet illi missae iteratione, etiam ex mandato generalis Congregationis, adiungebatur: “Si autem quaeras, cur facultati iterandi missam in formula Indulti adiiciantur illae rigoris clausulae, invenies in ipsa formula responsum ; observabis enim, Indultum non coerceri ad populi indigentias diebus festivis; sed quum generalibus terminis contineatur, comprehendere quoque alios casus, de quibus agitur, quemadmodum esset necessitas administrandi infirmis Viaticum in utraque paroecia, et in huiusmodi aliis casibus locum habere debere praescriptas cautelas."

12. Atque in huiusmodi scilicet casibus minus frequentibus in usu eius facultatis identidem haerere visi sunt Episcopi et missionarii, de causarum praesertim sufficientia dubitantes, quae requirerentur iuxta clausulas facultati adiectas. At vero tot tamque varii sunt casus, qui de hac materia in missionibus possunt contingere, ut praevideri facile haud possint, multoque minus reduci ad determinatas regulas; de iisdem enim iudicium variari potest iuxta dispares locorum, temporum personarumque concurrentes circumstantias. Haec est ratio, cur dubiorum particularium resolutio, quae hac de re sunt proposita, plerumque remissa est prudenti superioris missionis arbitrio.

13. Ac primo quidem saepius regula postulata est de numero fidelium, qui esset satis, ut missa iterari posset. In constit. Apostolicum 3 Lib. III. cap. V. n. 4.

« PoprzedniaDalej »