Obrazy na stronie
PDF
ePub

ceteri ecclesiis in Anglia praepositi; sed permanenter institutus habeatur.

5. Ad praecavendas quaestiones quae insurgere possent, declaramus quod nonobstante rectoris missionarii deputatione licebit Episcopo, de consilio Capituli, intra limites missionis cui praeponitur novas ecclesias condere, ac portionem districtus iisdem attribuere, si necessitas aut utilitas populi fidelis id requirat. Hujusmodi autem limites quantocius Episcopi definiri curent.

In ceteris ecclesiis seu missionibus simplices missionarii, ad nutum Episcopi amovibiles, curam animarum habebunt, intra limites unicuique missioni ab Episcopo pro tempore assignatos.

EX DECR. VIII. CONCILII PROV. WESTMONASTERIEN. II. DE BONIS ECCLESIASTICIS

[Ad p. 49, n..90; p. 159, n. 276.]

IX. In omni missione pecuniae quae a fidelibus contribuuntur modis infra recensendis, habendae sunt pro bonis Ecclesiae, non pro muneribus datis sacerdoti; ex ea namque pecunia non solum ejus honestae sustentationi, sed et sumptibus religiosi cultus, manutentioni fabricae, debitis si quae sint solvendis, aliisque hujusmodi providendum est. Idcirca, si discedere a missione alicui sacerdoti contigerit in anni cursu, non jus habet ad ratam partem introitus annui nisi prius detrahatur pars juste assignanda illis impensis. Similiter ea quae providerat pro Ecclesiae usu ex ipsis redditibus Ecclesiae, v. g. cereos, vinum pro sanctissimo sacrificio, sacram supellectilem, post se relinquere debet absque compensatione, nisi constare faciat hanc provisionem aequam rationem excedere.

X. Diversas quidem methodos colligendi pecunias pro missionum sustentatione praevalere omnibus satis patet. Sequentes in primis non improbandas censemus, donec melius per charitatem fidelium provisum fuerit. Sunt igitur:

1o. Sedium seu locorum assignatio certis personis seu familiis a quibus compensatio determinata datur ecclesiae.

2o. Collectae ad offertorium in ecclesia factae.

3°. Pro consuetudine generaliter in Anglia vigente, solutio nummi determinati juxta qualitatem loci occupandi, ab iis qui locum assignatum non habent, nolunt vero locum liberum, ut aiunt, occupare.

4°. Conciones ab aliquo insigniori verbi Dei praecone, post quas generatim pro ecclesia, vel pro aliqua ejus parte seu attributione, colliguntur assistentium eleemosynae, qui saepe ex aliis congregationibus accurrunt, stipemque conferunt.

5°. Collectae quae vel de domo in domum fiunt, per viros ad hoc deputatos aut per societates et confraternitates legitime institutas, vel exiguntur per decurias aut centurias, prout fieri solet a laudabili Societate Propagationis Fidei nuncupata, vel quae a ditioribus, statutis temporibus aut singulis annis, solvuntur.

XI. Quamvis equidem optandum esset, plures ex hisce modis sustentaudi Ecclesiam posse e medio tolli, jam tamen experientia docuit adhuc impossibile esse talibus adjumentis omni ex parte supersedere. Ubi igitur usus jam inviguit unum vel plures ex ipsis adhibendi, continuari ita debet, ut nulla in eis innovatio absque Episcopi arbitrio introducatur. Praesertim vero spatium liberum non minuatur neque coarctetur, eo inconsulto. Quidquid vero pecuniae per ista media ad missionem confluit, non ad ipsum sacerdotem, sed ad totas missionis necessitates pertinere reputetur. Quidquid igitur supellectilis, sacrae vel domesticae, ex his redditibus acquisierit sacerdos, vel quidquid in sarta tecta aedium sacrarum vel aedificiorum ad ecclesiam quomodocumque spectantium conservanda impenderit; non sibi, sed missioni providet, ex bonis ad eam pertinentibus.

XII. Cum igitur sacerdos aliquis ad suam primo missionem accedit, accipiat a vicario foraneo, vel ab alio deputato ab Episcopo, inventarium omnium ad missionem pertinentium. Tenetur autem supellectilem et aedificia integra servare, imo potius meliorare, ut saltem successori tantum tradat quantum ipse accepit. Quod si, vel ad reficienda quae vetustate obsoleta et squalida evaserunt, vel ad majorem locorum decorem nova seu venustiora providerit, distinguendum est, quonam ex fonte ista provenerint.

1°. Nam si ex proprio peculio, sive ex familiarium bene sibi affectorum donis, sive tandem ex ea parte proventuum Ecclesiae quae sibi competit pro sua honesta sustentatione, sacerdos haec sibi comparaverit, habenda erunt ut propria, ratione semper habita obligationis conservandi in bono statu ea quae accepit.

2°. Si vero generatim proventibus Ecclesiae, vel donis sive collectis congregationis vel tandem aere ab Episcopo vel administratoribus rerum temporalium dioeceseos concesso fuerint haec conquisita,

omnino missioni addicta dicenda sunt, neque ullo pacto licet sacerdoti ea sibi vindicare.

XIII. Communiter etiam censendum, nisi contrarium pateat, juxta regulam in jure traditam, ea, quae ecclesiasticis usibus apta donantur viro missionario, esse missioni donata. Ea vero quae personalem habent usum, ipsi data reputantur, sicuti etiam res sacrae, si expresse veluti grati animi vel affectus pignus a congregatione sacerdoti cuivis donantur.

XIV. Honoraria missarum ad sacerdotis peculium pertinent. Similiter ubi viget usus, antiquus quidem in Anglia, temporibus solemnibus Paschae ac Nativitatis Domini singulis sacerdotibus munuscula dandi, haec ad ipsos de jure pertinent. Caveat vero sacerdos ne in suspicionem cadat aliquid recipiendi, intuitu Sacramenti Poenitentiae ab ipso administrati.

XV. De applicatione pecuniae quae ex juribus stolae provenit, non una eademque praxis per totam obtinet Ecclesiam. Etenim quamvis Ecclesia sordidum quaestum detestetur, ob quem pro sacramentorum celebratione extorqueatur vel exigatur pecunia a fidelibus ea petentibus, Concilium tamen Lateranense sub Innocentio III. anno 1215 habitum praescripsit ut observarentur laudabiles consuetudines, quarum vigore oblationes, ex occasione celebrationis sacramentorum, a fidelibus altaris ministris fiunt. Proventus ex hoc fonte derivantes ordinarie sacerdotibus adjudicentur, quamvis diversis modis, pro diversitate locorum, distribuantur. Anteferenda vero videtur caeteris ea distributio quae magis ad allevanda onera missionis possit conferre.

INSTRUCTIO S. CONGREGATIONIS DE PROP. FIDE
DE MISSA BIS IN DIE CELEBRANDA.

[Ad p. 54, n. 102.]

1. Facultas bis in die missam celebrandi, qua missionum Ordinarios solet Sancta Sedes insignire, ut et ipsi missionariis suis eam communicent, non pauca dubia excitavit, quae Sacrae huic Congregationi ab iisdem sunt proposita. Huiusmodi dubiorum ratio ex ipso clausularum rigore petitur, quae Alexandri VII. iussu Formularum articulo, qui de hac agit facultate, adiecta sunt. Quamobrem opportunum visum

est, in praesenti hac Instructione colligere communiores regulas ac principia, quae in memoratae facultatis usu prae oculis sunt habenda.*

2. Nemo ignorat, ex regula generali iuxta vigentem Ecclesiae disciplinam licere Sacerdotibus semel tantum in die S. Sacrificium litare. Sic statuit Innocentius III.: "Respondemus, quod excepto die Nativitatis Dominicae, nisi causa necessitatis suadeat, sufficit Sacerdoti semel in die unam Missam solummodo celebrare."

3. In casu ergo necessitatis permittitur sacerdotibus missae iteratio eodem die. Id tamen debet intelligi, uti ex ipsis Formularum verbis dignoscitur, de venia celebrandi duas tantum missas, quamvis graves concurrerent causae, quae maiorem numerum celebrare suaderent. Postulavit olim Praefectus Missionis Capuccinorum Tuneti, an uno eodemque die, si necessitas urgeat, plures quam duas Missas celebrare potuisset, propterea quod omnes eius Missionarii in carceres coniecti erant. Atque S. Congregatio generalis Fidei propagandae praeposita die 7 Augusti 1684 respondit: non posse vigore facultatum celebrare ultra duas Missas. Quod iampridem responsum fuerat in generali Congregatione habita coram Sanctissimo die 17 Februarii 1648; namque exposito abusu, qui invaluerat inter sacerdotes captivitate detentos in Algeria, celebrandi tres missas, "SSmus. . . . iussit per dictum Praefectum (Algeriae) praecipi nomine Sanctitatis Suae sacerdotibus... quod cum Sedes Apostolica in facultatibus missionariorum potestatem seu licentiam concesserit celebrandi bis in die, ubi necessitas id exegerit, ne deinceps ultra duas missas celebrent." Idem fuit repetitum annis 1818 et 1820 Praefecto Apostolico Tuneti.

4. Necessitas erga est unicus titulus, ex quo facultas sacerdotibus fit duas dicendi missas. Imprimis tamen expedit cum Verricelli' animadvertere, quod "haec necessitas non est desumenda ex parte inopiae sacerdotum, sed ex parte necessitatis spiritualis populi, et

* En dictus articulus ut prostat in facultatum Formulis a S. C. concedi solitis: "Celebrandi bis in die, si necessitas urgeat, ita tamen ut in prima Missa non sumpserit ablutionem . . . Caveat vero, ne praedicta facultate seu dispensatione celebrandi bis in die aliter quam ex gravissimis causis et rarissime utatur, in quo graviter eius conscientia oneratur. Quod si hanc eamdem facultatem alteri Sacerdoti iuxta potestatem inferius apponendam communicare, aut causas ea utendi alicui, qui a S. Sede hanc dumtaxat obtinuerit, approbare visum fuerit, serio ipsius conscientiae iniungitur, ut paucis dumtaxat, iisque maturioris prudentiae ac zeli et qui absolute necessarii sunt, nec pro quolibet loco, sed ubi gravis necessitas tulerit et ad breve tempus eamdem communicet, aut respective causas approbet."

1 Cap. Consuluisti de celebratione Missarum.

2 De Apost. Missionibus, Tit. IV. Quaest. 98., Dub. 18., n. 201.

raritate sacerdotum." Quo posito principio, facile est quasdam negativas regulas eruere de usu facultatis, de qua agitur.

5. Ac primo quidem evidens est, haud recte sentire qui diceret, posse missam iterari diebus festis suppressis, in quibus populus missam audire non tenetur, quemadmodum monuit S. Congregatio anno 1837 hisce verbis: "Re mature perpensa, ex ipsius formulae verbis satis clare patuit, non posse facultates ad abrogatas festivitates extendi. Cum enim in memorata formula declaretur, facultatem valere, si necessitas urgeat, sequitur, ex eo unice titulo, quod dies illi festi olim fuerint, non posse missam bis ab eodem sacerdote celebrari."

6. Secundo. Pariter interdicta est missae iteratio in eorum commodum, qui vellent praecepto audiendi missam satisfacere in suis privatis capellis. Enarraverat anno 1842 Vicarius Apostolicus Limburgensis consuetudinem in suo Vicariatu inolitam permittendi missae iterationem in castris magnatorum; quum autem non putaret, his in adiunctis eam necessitatem esse, quae a Formulis exigitur, petiit, tum ratione consuetudinis, tum moralis utilitatis, quae inde proveniebat, ut sibi auctoritas fieret id permittendi. At S. Congregatio Inquisitionis iudicavit, iuxta exposita non expedire. Quumque subiunxisset Vicarius Apostolicus, nonnullos sacerdotes ex praehabita facultate ab eius praedecessore iterationem missae prosequi, Suprema S. Congregatio decrevit, facultatem esse revocandam, quatenus Vicarius Apostolicus Limburgensis prudenter id fieri posse existimet.

7. Tertio. Ex huiusmodi resolutionibus infertur, consuetudinem non esse titulum sufficientem, ut idem sacerdos offere bis possit uno eodemque die S. Sacrificium. Quod etiam consonat cum eo quod docuit Benedictus XIV. in Const. Declarasti Nobis, data die 16 Martii 1746 ad Episcopum Oscensem in Aragonia. "Solum inquirimus, Pontifex ait, utrum ea consuetudo rationem praescriptionis aut praesumptionis sibi comparaverit, et utrumque falsum et alienum iudicamus." Et ad praescriptionem quod attinet, inquit: "Si etenim iuxta civiles leges sanctae res praescribi non possunt, absonum undique est asserere, fuisse per praescriptionem aliquid obtentum vel requisitum, quod adversetur sanctionibus universalibus Ecclesiae, quarum observantiam S. Concilium Trid, in missarum celebratione sacerdotibus omnibus praecipit.' De praesumptione autem subiungit: "Sed, ceteris praetermissis, subdimus, haec intelligi posse de illis privilegiis, quae impetrari potuissent a Sede Apostolica, si quis ea postulasset, non vero de iis, quae cum postulantur, negari omnino consueverunt, ne praesumptio plus habeat roboris et

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »