Obrazy na stronie
PDF
ePub

narii regulares bonorum temporalium, ad ipsos qua regulares spectantium, rationem Episcopis reddere non tenentur. 2° Eorum tamen bonorum, quae missioni, vel regularibus intuitu missionis tributa fuerunt, Episcopi ius habent ab iisdem missionariis regularibus, aeque ac a Parochis cleri saecularis, rationem exigendi." Quo vero tabulis accepti et expensi ratio constaret, sacer idem Coetus die x Maii anno MDCCCLXVIII, in mandatis dederat ut bona missionum diligenter describerentur, ea secernendo quae propria missionum essent ab iis quae ad sodalitia sodalesve singulos pertinerent.

Nihil enimvero in his decernendis vel praecipiendis est actum, quod iuris communis doctrinis vulgatissimis apprime non congruat. Nam quaevis oblatio parocho aut alteri Ecclesiae Rectori data piae cuiusdam causae intuitu, ipsimet piae causae acquiritur. Ex quo fit, ut qui rem pecuniamve oblatam accepit administratoris loco sit, cuius est illam erogare iuxta mentem et consilium largitoris.1 Quoniam vero administrantis officio incumbit rationes actus sui conficere, eique reddere cuius res gesta fuit, ideo parochus vel Ecclesiae Rector facere non potest quin rationes reddat Ordinario loci, cuius est iurisdictio et causae piae tutela.3 At missiones, de quibus apud Nos actum fuit, pleno iure ad Episcopum pertinent; huic ergo cuiusque oblationis earum intuitu collectae rationes oportet exhibere. Neque haec ex eo infirmantur, quod Urbanus II. in Concilio Claromontano, aliique post eum Romani Pontifices decreverunt circa Ecclesias parochiales, quoad temporalia Monasteriis iunctas, teneri vicarios respondere Episcopis de plebis cura, de temporalibus vero non ita, cum monasterio suo sint obnoxii; siquidem seposita etiam ratione historica unde ea profecta est iuris dispositio," certum exploratumque est in iis pontificiis decretis ac litteris appellatione temporalium, beneficii fructus et quae beneficiati personae adhaerent compendia significari.

1

1 Fagnan. in cap. Pastoralis, de his quae fiunt a Praelatis, n. 29—Card. de Luca in Conc. Trid. discurs. 13, n. 5-Reiffenst. Lib. 3 Decret. tit. 30, n. 193.

2 L. 12 officio ff. de tutelae et rat. distr.-L. 2 % et sane ff. de negot. gest. L. Curator. L. Tutor. Cod. de negot. gest.

3 Sac. Congr. Concilii Nullius, seu Nonantulan. iurium parochialium 27 Iunii 1744 ad

dub. XII.

4 Lucius II. ad Priorem S. Pancratii in Anglia, Alexander III. ad Monaster. S. Arnulphi, Lucius III. ad Superior. Praemonstrat, et ad Abbatissam. S. Hilarii in dioecesi Fesulana.

Gonzal. Comment. in cap. I de Cappel. Monach.

Quocirca ea confirmantes quae a S. Congregatione de Propaganda Fide rescripta et mandata sunt, statuimus religiosos sodales, redditis Episcopo rationibus, docere debere de pecunia, intuitu missionum sibi allata, et quantum de ea et quos in usus impenderint aeque ac missionarios Cleri saecularis, iuxta praedictas resolutiones eiusdem Congregationis die XIX Aprilis MDCCCLXIX, et Instructionem diei x Maii MDCCCLXVIII.

"2

Tandem ne quis obrepat error aut dissensus in his quae modo iussimus exequendis, definiendum censemus, quae pecuniae, quaeque res viris religiosis oblatae intuitu missionum intelligantur. Namque receptum est hac in re, spectari primum oportere quid largitor voluerit; quod si non appareat, placuit, parocho vel rectori ecclesiae collatam donationem praesumi. At multum ab hac regula recessum est propter consuetudinem, quam quidam ecclesiastici iuris periti fere communem evasisse docent, cuius vi "hodie pene solae oblationes quae in Ecclesia sub missis ad altare fiunt et quae pro administratione sacramentorum, pro benedicendis nuptiis aut mulieribus post partum, pro exequiis et sepulturis, aut aliis similibus functionibus specialiter offeruntur, ad parochum spectant; consuetudine reliquas ferme omnes ecclesiis ipsis aut sacellis aut aliis certis finibus applicante.' Praeterea si in parochum rectoremve, a quibus spiritualia adiumenta fideles accipiunt,3 haud inconcinne praesumi potest collata liberalitas, ubi Ecclesia bonis praedita sit, per quae religionis decori et ministrorum tuitioni prospiciatur, longe aliud iudicium esse debet ubi eam bonorum copiam Ecclesia non habeat, ac liberalitate fidelis populi unice aut potissimum sustentetur. Tunc enim largitores putandi forent voluisse consulere cultus divini splendori et religionis dignitati, ea ratione et modo quem ecclesiastica auctoritas decerneret. Ideo apud christianos primaevos lege cautum fuerat ut pecunia omnis dono accepta, inter Ecclesiam, Episcopum, Clericos et egenos divideretur. Legis porro sese interponens auctoritas, si largitionum tempora et causas praestituat, illud efficit quoque, ne fideles semper pro arbitrio possint modum et finem designare in quem oblatam stipem erogari oporteat; nequit enim facere privatorum voluntas, ut quod a legitima

1

Argum. ex cap. Pastoral. 9 de his quae fiunt a Praelat., cap. Transmissa, de Verb. sign. ac praesertim cap. I. de Statu Monach.

Reiffenst. L. 3 Decretal. tit. 30 n. 193, Van Espen ius eccles. univ. part. 2, sect. 4, tit. 2, cap. 10, nn. 20 et 21.

[blocks in formation]

potestate in bonum commune praecipitur certo destituatur effectu. Haec Nobis considerantibus visi sunt prudenter et opportune egisse Patres Concilii Provincialis Westmonasteriensis II, cum partim interpretantes piam et aequam donantium voluntatem, partim ea, quae Episcopis inest, utentes potestate imperandi pecuniae collationes decernendique quo tempore et qua de causa conferri oporteat, statuerunt in capite de bonis ecclesiasticis, quid censendum sit intuitu missionis collatum. Iubet igitur ratio, itemque Nos constituimus, hac in re religiosos ad leges Westmonasteriensis Synodi sese affatim accomodare oportere.

Sublatis controversiis cognitioni Nostrae propositis, confidimus, curam a Nobis in iis componendis adhibitam eo valituram, ut ad tranquillitatem et incrementum rei catholicae in Anglia non leviter conferat. Equidem pronunciationes Nostras ad iuris et aequitatis regulam studiose religioseque exegimus, nec dubitamus quin in iis exequendis par diligentia et religio eniteat illorum inter quos iudicium protulimus. Sic enim fiet, ut Episcoporum ductu et prudentia religiosi sodales de Anglicis missionibus apprime meriti strenue et alacriter e laboribus suis fructus salutis ferre pergant laetissimos, atque utrique (ut voce utamur Gregorii Magni ad Angliae Episcopos) communi... consilio, concordique actione quae sunt pro Christi zelo agenda disponant unanimiter, recte sentiant, et quae senserint, non sibimet discrepando perficiant.1 Concordiam hanc postulat paterna caritas Episcoporum in adiutores suos et mutua Cleri in Episcopos observantia; hanc concordiam flagitat finis communis qui situs est in salute animarum iunctis studiis ac viribus quaerenda; hanc eamdem exigit necessitas iis resistendi qui catholico nomini infensi sunt. Hace vires gignit et infirmos quoque pares efficit ad grandia quaeque gerenda; haec signum est quod sinceros Christi discipulos ab iis disterminat qui se tales esse mentiuntur. Ad hanc igitur singulos et universos enixe cohortamur in Domino, rogantes cum Paulo ut impleant gaudium Nostrum, ut idem sapiant eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes.2

Demum ut firmiter ea consistant quae constituimus, volumus atque decernimus, praesentes Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod praedicti religiosi sodales et alii quicumque in praemissis interesse habentes cuiusvis status, gradus, ordinis et dignitatis exi1Apud Bedam Histor. Angl. II. 29.

2 Philip. II., 2.

stant, seu alias specifica mentione digni iis non consenserint, nec ad ea vocati et auditi, causaeque propter quas praesentes emanaverint sufficienter adductae, verificatae et iustificatae non fuerint, aut ex alia qualibet etiam quantumvis iuridica et privilegiata causa, colore et capite etiam in corpore iuris clauso, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis, aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel interesse habentium consensus, aliove quolibet, quantumvis magno et substantiali, individuamque expressionem requirente defectu impugnari, infringi, retractari, in controversiam vocari, aut ad terminos iuris reduci, seu adversus illas restitutionis in integrum aliudve quodcumque iuris remedium intentari vel impetrari; sed ipsas praesentes Litteras semper firmas, validas et efficaces existere et fore, quibuscumque iuris seu facti defectibus, qui adversus illas ad effectum impediendi vel retardandi earum executionem quovis modo vel quavis de causa opponi possent minime refragantibus, suos plenarios et integros effectus obtinere, easque propterea, omnibus et singulis impedimentis penitus reiectis, ab illis ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit inviolabiliter servari; sicque et non aliter in praemissis per quoscumque iudices Ordinarios et delegatos iudicari ac definiri debere, ac irritum fore et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Non obstantibus praemissis, et quatenus opus sit Nostra et Cancellariae Apostolicae Regula de iure quaesito non tollendo, aliisque Apostolicis ac in Universalibus, Provincialibus et Synodalibus Conciliis editis constitutionibus et ordinationibus, nec non quorumcumque Ordinum, Congregationum, Institutorum, et Societatum, etiam Iesu, et quarumvis Ecclesiarum et aliis quibuslibet, etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis alia firmitate roboratis statutis et consuetudinibus, ac praescriptionibus etiam immemoralibus, privilegiis quoque, indultis et Litteris Apostolicis quomodolibet in contrarium praemissorum concessis, editis et factis ac licet pluries iteratis. Quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum derogatione specialis forma servanda foret, tenores earumdem praesentibus pro plene ac sufficienter expressis habentes ad praemissorum effectum dumtaxat specialiter et expresse derogatum esse volumus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Quocumque autem modo earumdem praesentium Litterarum exempla in Anglia publicata fuerint, volumus ut statim post huiusmodi

publicationem omnes et singulos quos concernunt vel concernent in posterum perinde afficiant, ac si unicuique illorum personaliter intimatae ac notificatae fuissent.

Nulli ergo hominum liceat paginam hanc Nostrarum decisionum, decretorum, praeceptorum et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius, se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum anno Dominicae Incarnationis millesimo octingentesimo octuagesimo primo, Octava Idus Maii. Pontificatus Nostri Anno IV.

C. CARD. SACCONI PRO-DATARIUS.-T. CARD, MERTEL.

VISA

DE CURIA I. DE AQUILA E VICECOMITIBUS.

Loco Plumbi

Reg. in Secret. Brevium.

I. CUGNONIUS.

EX DECR. XIII. CONCILII PROV. WESTMONASTERIEN. I. DE REGIMINE MISSIONUM.

[Ad p. 21, n. 33; p. 48, n. 89.]

Restituta a SSmo. D. N. hierarchia ecclesiastica, consentaneum omnino est ut regiminis forma ipsi conveniens, quantum locorum circumstantiae sinant, restauretur. Quod quidem non omni ex parte fieri potest. . . . Quapropter Archiepiscopi et Episcopi supplicandum censuerunt SSmo. D. N., ut dignaretur concedere ac sancire formam regiminis ab ipsis propositam, per quam et incommoda recensita evitarentur, et parochialis regiminis methodus paulatim introduceretur. Quibus nostris precibus SSmus. annuit; ut patet ex decreto S. C. de P. F. . . .

1. Hujus igitur vigore, donec a S. Sede aliter provideatur, in singulis dioecesibus, auctoritate Episcopi, de consilio tamen Capituli, ecclesiae nonnullae seligantur, quae magis aptae videntur, ut ad instar paroeciarum haberi possint.

2. Iis ordinario praeficiatur sacerdos qui titulum habeat Rectoris missionarii, qui ecclesiae et animarum curam gerat, quemadmodum

« PoprzedniaDalej »