Postmodum Tridentina Synodus in eodem genere quidquam operum fieri prohibuit "sine Episcopi, in cuius dioecesi erigenda sunt, licentia prius obtenta:" quo tamen Concilii decreto haud est superioribus legibus derogatum, veniam ab Apostolica Sede impetrari iubentibus. Quapropter cum ea in re liberius passim ageretur, Urbanus VIII.2 pravam consuetudinem emendaturus, opera eiusmodi improbavit tam quae sine venia Episcopi, quam quae sola illius auctoritate susciperentur, et veterum canonum simul Conciliique Tridentini leges omnino in posterum servari decrevit. Huc etiam spectavit Innocentius X. in Constitut. Instaurandae Idibus Octobris MDCLII, qua praecepit ut nemo ex familiis regularibus "domos vel loca quaecumque de novo recipere vel fundare praesumat absque Sedis Apostolicae licentia speciali." Quare communis hodie sententia est, cui favet passim rerum iudicatarum auctoritas, non licere Regularibus, tam intra quam extra Italiam, nova monasteria aut conventus sive collegia fundare, sola Episcopi venia impetrata, sed indultam quoque a Sede Apostolica facultatem requiri.3 Iisdem insistens vestigiis sacrum Consilium christiano nomini propagando pluries decrevit, veniam Apostolicae Sedis et Episcopi aut Vicarii Apostolici ecclesiis collegiisque erigendis, etiam in missionibus, ubi religiosi sodales domos sedesque habeant, esse omnino necessariam. His ergo de causis ad propositum dubium respondemus: sodalibus religiosis novas sibi sedes constituere, erigendo novas ecclesias, aperiendove coenobia, collegia, scholas, nisi obtenta prius expressa licentia Ordinarii loci et Sedis Apostolicae, non licere. Fieri solet utique subtilior inquisitio, an duplex ea venia sit impetranda, si non prorsus novum opus regularis familia moliatur; sed ea quae sunt instituta velit in alios usus convertere. Verum neque obscura, neque anceps erit futura responsio, si varios, qui accidere possunt, casus distinguamus. Initio enim quis serio dubitet, an ea quae pietatis religionisque causa instituta sunt, liceat in usus a religione et pietate alienos convertere? Restat itaque ut de tribus hisce dumtaxat quaeratur, utrum nempe liceat dimovere de loco instituta alioque transferre: aut immutare in usum consentaneum, qualis esset 'Concil. Trident. sess. 25 cap. 3 de Regular. 2 Constit. Romanus Pontifex XIII kalen. Septembris 1624. 3 Bened. XIV, de Synod. dioeces. lib. 9, cap. 1, num. 9.-Monacelli formul. legal. part. 1, tit. 6, form. 19, num. 31. Sac. Congreg. de Prop. Fide in coetibus habitis diebus 22 Mart. 1669; 3 Nov. 1688, 1704, 1768; 23 Aug. 1858; 30 Mai 1864; 17 Iulii 1865. si schola in ecclesiam, coenobium in collegium, in domum pupillis aegrotisque recipiendis, vel vicissim mutaretur; aut demum, priore usu retento, novam causam sive usum inducere. Iam vero quominus duo illa prima, privata ipsorum auctoritate, religiosi sodales efficiant, obstat decretum Bonifacii VIII. qui eos vetuit "ad habitandum domos vel loca quaecumque de novo recipere, seu hactenus recepta mutare." Rursus qui fieri potest ex duobus illis alterutrum, nisi res recidat in fundationem novam "Monasteriorum, Collegiorum, domorum, conventuum et aliorum Regularium locorum huiusmodi?" Atqui id perfici prohibuit Urbanus VIII. per Constitutionem Romanus Pontifex, nisi "servata in omnibus et per omnia sacrorum canonum et Concilii Tridentini forma." Sic unum superest de quo contendatur; num priore usu retento, nova causa vel usus adiici valeat. Tunc autem pressius rem urgere oportet et accurate dispicere, utrum ea inductio alterius usus ad interiorem administrationem, disciplinamque domesticam spectet, velut si tirocinium aut collegium studiorum causa iunioribus sodalibus in coenobio constituatur; an fines interioris administrationis sit excessura, puta si inibi schola fiat aut collegium quod pateat etiam alienis. Plane si dictos fines excesserit, res redit ad alterutram illarum, quae a Bonifacio VIII. et Urbano VIII. fieri pro lubito, ceu diximus, prohibentur. Sin autem intra limites domesticae disciplinae mutatio contineatur, suo certe iure Regulares utentur; nisi forte leges fundationis obsistant. Ex quibus singillatim perpensis manifesto colligitur: Religiosis sodalibus non licere ea quae instituta sunt, in alios usus convertere absque expressa licentia Sedis Apostolicae et Ordinarii loci, nisi agatur de conversione, quae, salvis fundationis legibus, referatur dumtaxat ad internum regimen et disciplinam regularem. Nunc ad illud progredimur controversiae caput, in quo de temporalibus missionum bonis disputatum est. Ex liberalitate fidelium ea parta bona sunt, qui cum sua sponte et voluntate dona largiantur, vel intuitu missionis id faciunt, vel eius qui missioni pracest. Iam si missionis intuitu donatio contigerit, ambigi solet, an viri religiosi quibus donum sit traditum, accepti et expensi rationem reddere Episcopo teneantur. Atque istud quidem fieri oportere, sacrum Consilium christiano nomini propagando super dubio proposito ob missiones Britannicas religiosis Ordinibus sive Institutis commissas die XIX Aprilis MDCCCLXIX, rescripsit in haec verba: "1° Missio1Cap. Cum ex eo de excess, praelat. in 6. narii regulares bonorum temporalium, ad ipsos qua regulares spectantium, rationem Episcopis reddere non tenentur. 2° Eorum tamen bonorum, quae missioni, vel regularibus intuitu missionis tributa fuerunt, Episcopi ius habent ab iisdem missionariis regularibus, aeque ac a Parochis cleri saecularis, rationem exigendi." Quo vero tabulis accepti et expensi ratio constaret, sacer idem Coetus die x Maii anno MDCCCLXVIII, in mandatis dederat ut bona missionum diligenter describerentur, ea secernendo quae propria missionum essent ab iis quae ad sodalitia sodalesve singulos pertinerent. Nihil enimvero in his decernendis vel praecipiendis est actum, quod iuris communis doctrinis vulgatissimis apprime non congruat. Nam quaevis oblatio parocho aut alteri Ecclesiae Rectori data piae cuiusdam causae intuitu, ipsimet piae causae acquiritur. Ex quo fit, ut qui rem pecuniamve oblatam accepit administratoris loco sit, cuius est illam erogare iuxta mentem et consilium largitoris.1 Quoniam vero administrantis officio incumbit rationes actus sui conficere, eique reddere cuius res gesta fuit, ideo parochus vel Ecclesiae Rector facere non potest quin rationes reddat Ordinario loci, cuius est iurisdictio et causae piae tutela.3 At missiones, de quibus apud Nos actum fuit, pleno iure ad Episcopum pertinent; huic ergo cuiusque oblationis earum intuitu collectae rationes oportet exhibere. Neque haec ex eo infirmantur, quod Urbanus II. in Concilio Claromontano, aliique post eum Romani Pontifices decreverunt circa Ecclesias parochiales, quoad temporalia Monasteriis iunctas, teneri vicarios respondere Episcopis de plebis cura, de temporalibus vero non ita, cum monasterio suo sint obnoxii; siquidem seposita etiam ratione historica unde ea profecta est iuris dispositio, certum exploratumque est in iis pontificiis decretis ac litteris appellatione temporalium, beneficii fructus et quae beneficiati personae adhaerent compendia significari. 1 Fagnan. in cap. Pastoralis, de his quae fiunt a Praelatis, n. 29-Card. de Luca in Conc. Trid. discurs. 18, n. 5—Reiffenst. Lib. 3 Decret. tit. 30, n. 193. L. 18 officio ff. de tutelae et rat. distr.-L. 2 % et sane ff. de negot. gest. L. Curator. L. Tutor. Cod. de negot. gest. 3 Sac. Congr. Concilii Nullius, seu Nonantulan. iurium parochialium 27 Iunii 1744 ad dub. XII. Lucius II. ad Priorem S. Pancratii in Anglia, Alexander III. ad Monaster, S. Arnulphi, Lucius III. ad Superior. Praemonstrat, et ad Abbatissam. S. Hilarii in dioecesi Fesulana. "Gonzal. Comment. in cap. I de Cappel. Monach. Quocirca ea confirmantes quae a S. Congregatione de Propaganda Fide rescripta et mandata sunt, statuimus religiosos sodales, redditis Episcopo rationibus, docere debere de pecunia, intuitu missionum sibi allata, et quantum de ea et quos in usus impenderint aeque ac missionarios Cleri saecularis, iuxta praedictas resolutiones eiusdem Congregationis die XIX Aprilis MDCCCLXIX, et Instructionem diei x Maii MDCCCLXVIII. Tandem ne quis obrepat error aut dissensus in his quae modo iussimus exequendis, definiendum censemus, quae pecuniae, quaeque res viris religiosis oblatae intuitu missionum intelligantur. Namque receptum est hac in re, spectari primum oportere quid largitor voluerit; quod si non appareat, placuit, parocho vel rectori ecclesiae collatam donationem praesumi.1 At multum ab hac regula recessum est propter consuetudinem, quam quidam ecclesiastici iuris periti fere communem evasisse docent, cuius vi "hodie pene solae oblationes quae in Ecclesia sub missis ad altare fiunt et quae pro administratione sacramentorum, pro benedicendis nuptiis aut mulieribus post partum, pro exequiis et sepulturis, aut aliis similibus functionibus specialiter offeruntur, ad parochum spectant; consuetudine reliquas ferme omnes ecclesiis ipsis aut sacellis aut aliis certis finibus applicante."2 Praeterea si in parochum rectoremve, a quibus spiritualia adiumenta fideles accipiunt, haud inconcinne praesumi potest collata liberalitas, ubi Ecclesia bonis praedita sit, per quae religionis decori et ministrorum tuitioni prospiciatur, longe aliud iudicium esse debet ubi eam bonorum copiam Ecclesia non habeat, ac liberalitate fidelis populi unice aut potissimum sustentetur. Tunc enim largitores putandi forent voluisse consulere cultus divini splendori et religionis dignitati, ea ratione et modo quem ecclesiastica auctoritas decerneret. Ideo apud christianos primaevos lege cautum fuerat ut pecunia omnis dono accepta, inter Ecclesiam, Episcopum, Clericos et egenos divideretur. Legis porro sese interponens auctoritas, si largitionum tempora et causas praestituat, illud efficit quoque, ne fideles semper pro arbitrio possint modum et finem designare in quem oblatam stipem erogari oporteat; nequit enim facere privatorum voluntas, ut quod a legitima 1Argum. ex cap. Pastoral. 9 de his quae fiunt a Praelat., cap. Transmissa, de Verb. sign. ac praesertim cap. I. de Statu Monach. * Reiffenst. L. 3 Decretal. tit. 30 n. 193, Van Espen ius eccles. univ. part. 2, sect. 4, tit. 2, cap. 10, nn. 20 et 21. potestate in bonum commune praecipitur certo destituatur effectu. Haec Nobis considerantibus visi sunt prudenter et opportune egisse Patres Concilii Provincialis Westmonasteriensis II, cum partim interpretantes piam et aequam donantium voluntatem, partim ea, quae Episcopis inest, utentes potestate imperandi pecuniae collationes decernendique quo tempore et qua de causa conferri oporteat, statuerunt in capite de bonis ecclesiasticis, quid censendum sit intuitu missionis collatum. Iubet igitur ratio, itemque Nos constituimus, hac in re religiosos ad leges Westmonasteriensis Synodi sese affatim accomodare oportere. ... Sublatis controversiis cognitioni Nostrae propositis, confidimus, curam a Nobis in iis componendis adhibitam eo valituram, ut ad tranquillitatem et incrementum rei catholicae in Anglia non leviter conferat. Equidem pronunciationes Nostras ad iuris et aequitatis regulam studiose religioseque exegimus, nec dubitamus quin in iis exequendis par diligentia et religio eniteat illorum inter quos iudicium protulimus. Sic enim fiet, ut Episcoporum ductu et prudentia religiosi sodales de Anglicis missionibus apprime meriti strenue et alacriter e laboribus suis fructus salutis ferre pergant laetissimos, atque utrique (ut voce utamur Gregorii Magni ad Angliae Episcopos) communi consilio, concordique actione quae sunt pro Christi zelo agenda disponant unanimiter, recte sentiant, et quae senserint, non sibimet discrepando perficiant. Concordiam hanc postulat paterna caritas Episcoporum in adiutores suos et mutua Cleri in Episcopos observantia; hanc concordiam flagitat finis communis qui situs est in salute animarum iunctis studiis ac viribus quaerenda; hanc eamdem exigit necessitas iis resistendi qui catholico nomini infensi sunt. Haec vires gignit et infirmos quoque pares efficit ad grandia quaeque gerenda; haec signum est quod sinceros Christi discipulos ab iis disterminat qui se tales esse mentiuntur. Ad hanc igitur singulos et universos enixe cohortamur in Domino, rogantes cum Paulo ut impleant gaudium Nostrum, ut idem sapiant eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes.2 Demum ut firmiter ea consistant quae constituimus, volumus atque decernimus, praesentes Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod praedicti religiosi sodales et alii quicumque in praemissis interesse habentes cuiusvis status, gradus, ordinis et dignitatis exi1Apud Bedam Histor. Angl. II. 29. 2 Philip. 11., 2. |