Obrazy na stronie
PDF
ePub

Episcopi, pro sua in hanc Apostolicam Sedem observantia, Nos adiere rogantes, ut suprema auctoritate Nostra dirimerentur.

Nos vicissim haud gravate eam postulationem excepimus, tum quia nobilem illam nationem non minore quam Decessores Nostri benevolentia complectimur, tum quia nihil Nobis est antiquius, quam ut sublatis dissidii causis stabilis ubique vigeat mutua cum caritate concordia. Quo gravius autem et cautius a Nobis indicatio fieret, non modo iis quae ultro citroque adducebantur iuribus et auctoritatibus diligenter animum adiecimus, sed etiam sententiam perrogavimus Congregationis specialiter deputatae aliquot S. R. E. Cardinalium e duobus sacris Consiliis, quarum alterum Episcoporum et Regularium negotiis expediendis praeest, alterum Christiano nomini propagando. Hi cunctis accurate exploratis quae in deliberationem cadebant, et rationum momentis, quae afferebantur utrinque, religiose perpensis, fideliter Nobis exposuerunt quid aequius melius de singulis quaestionibus decernendum sibi videretur in Domino. Audito itaque memoratorum Cardinalium consilio, causaque probe cognita, supremum iudicium Nostrum de controversiis ac dubitationibus quae propositae sunt per hanc Constitutionem pronunciamus.

Multiplex licet varieque implexa sit congeries rerum quae in disceptationem vocantur, omnes tamen ad tria potissimum capita commode redigi posse arbitramur, quorum alterum ad familiarum religiosarum exemptionem pertinet ab episcopali iurisdictione; alterum ministeria respicit, quae a regularibus missionariis exercentur ; tertium quaestiones complectitur de bonis temporalibus deque usu in quem illa oporteat converti.

Ad regularium exemptionem quod attinet, certa et cognita sunt canonici iuris praescripta. Scilicet quamvis in ecclesiastica hierarchia, quae est divina ordinatione constituta, presbyteri et ministri sint inferiores Episcopis, horumque auctoritate regantur1; tamen quo melius in religiosis ordinibus omnia essent inter se apta et connexa, ac sodales singuli pacato et aequabili vitae cursu uterentur; denique ut esset incremento et perfectioni religiosae conversationis2 consultum, haud immerito Romani Pontifices, quorum est dioeceses describere, ac suos cuique subditos sacra potestate regundos adtribuere, Clerum

1 Concil. Trid. sess. 23, de sacram, ord, can. 7.

2 S. Gregor. M. Epist. III lib. IX.-Bened. XIV Epist. Decret. Apostolicae servitutis, prid. Idus Mart. 1742.

Regularem Episcoporum iurisdictione exemptum esse statuerunt. Cuius rei non ea fuit causa quod placuerit religiosas sodalitates potiore conditione frui quam clerum saecularem; sed quod earum domus habitae fuerint iuris fictione quasi territoria quaedam ab ipsis dioecesibus avulsa. Ex quo factum est ut religiosae familiae, quas iure communi et Episcopis propter hieraticum principatum, et Pontifici maximo propter primatum Pontificium immediate subesse oporteret, in Eius potestate esse perrexerint, ex Episcoporum potestate per privilegium exierint. Quum autem re ipsa intra fines dioecesium vitam degant, sic huius privilegii temperata vis est, ut sarta tecta sit dioecesana disciplina, adeoque ut clerus regularis in multis subesse debeat episcopali potestati sive ordinariae sive delegatae.

De hoc itaque privilegio exemptionis dubitatum est, num eo muniantur religiosi sodales, qui in Anglia et Scotia missionum causa consistunt: hi enim ut plurimum in privatis domibus terni, bini, interdum singuli commorantur. Et quamvis Benedictus XIV. in Constit. Apostolicum ministerium, III kalen, Iunii anno Incarnationis Dominicae MDCCLIII, memoratos missionarios regulares privilegio perfrui declaraverit, subdubitandum tamen Episcopi rursus in praesens existimabant, eo quod, restituta episcopali hierarchia, rem catholicam ad iuris communis formam in ea regione gubernari oportet. Iure autem communi constitutum est, ut domus, quae sodales religiosos sex minimum non capiant, in potestate Episcoporum esse omnino debeant. Insuper ipse Constitutionis Auctor visus est ponere privilegii causam in "publici regiminis legibus . . . quibus coenobia quaecumque prohibentur"; hanc vero causam compertum est fuisse sublatam, quum plures iam annos per leges illius regni liceat religiosis sodalibus in collegia coire.

Nihilominus haec tanti non sunt, ut reapse privilegium defecisse iudicemus. Nam quamvis hierarchiae instauratio faciat, ut res catholica apud Anglos ad communem Ecclesiae disciplinam potentialiter revocata intelligatur; adhuc tamen res ibi geruntur eodem fere modo atque in missionibus geri solent. Iamvero sacrum Consilium Christiano nomini propagando pluries declaravit, Constitutiones. Clementis VIII. Quoniam, IX kal. Iulii MDCIII, Gregorii XV. Cum alias, XVI kalen. Septemb. MDCXXII, Urbani VIII. Romanus

1 Concil. Vatic. Constit. Pastor aeternus cap. 3.

* Innocent. X Constit. Instaurandae, die 15 Octob. 1652. Constit. Ut in parvis, die 10 Februar. 1654.

Pontifex v kalen. Septemb. MDCXXIV, itemque Constitutiones Innocentii X. non esse de domibus atque hospitiis missionum intelligendas. Ac merito quidem, nam quum dubium iamdudum fuisset propositum Clementi VIII., utrum religiosi viri ad Indos missi in culturam animarum existimandi essent quasi vitam degentes extra coenobii septa, proindeque Episcopis subesse Tridentina lege iuberentur, Pontifex ille per Constitutionem Religiosorum quorumcumque VI Idus Novembris MDCI, decreverat eos "reputandos esse tamquam religiosos viventes intra claustra" quamobrem "in concernentibus curam animarum Ordinario loci subesse: in reliquis vero non Ordinario loci, sed suis superioribus subiectos remanere." Neque aliud sensit iudicavitque Benedictus XIV. in suis Constitutionibus Quamvis v kalen. Martii MDCCXLVI; Cum nuper VI Idus Novembris MDCCLI, et Cum alias v Idus Iunii MDCCLIII. Ex quibus omnibus liquet, etiam hospitia ac domos quantumvis incolarum paucitate infrequentes huius, de quo agitur, privilegii iure comprehendi, idque non in locis solum ubi Vicarii apostolici, sed etiam ubi Episcopi praesunt; de Episcopis enim in Constitutionibus, quas memoravimus, agebatur. Apparet insuper rationem potissimum exemptionis missionariorum regularium in Anglia non esse exquirendam in legibus civilibus, quae coenobiis erigendis obessent; sed magis in eo salutari ac nobilissimo ministerio, quod a viris apostolicis exercetur. Quod non obscure Benedictus XIV. significavit inquiens, "regulares Anglicanae missioni destinatos illuc proficisci in bonum sanctae nostrae religionis." Eamdemque causam pariter attulerat Clemens VIII., cum de sodalibus religiosis ad Indos profectis docuerat, ipsos antistitum suorum iussu illuc concessisse, ibique sub disciplina praefecti provinciae versari " ad praedicandum sanctum Dei evangelium et viam veritatis et salutis demonstrandam." Hinc post sublatas leges sodalitiis regularibus infensas, et hierarchia catholica in integrum restituta, ipsi Britannorum Episcopi in priori Synodo Westmonasteriensi testati sunt, rata sibi privilegia fore, "quibus viri religiosi stis in domibus vel extra legitime gaudent" quamvis "extra monasteria ut plurimum degant."

Quamobrem in praesenti etiam Ecclesiae catholicae apud Britannos conditione declarare non dubitamus: Regulares, qui in residentiis missionum commorantur, exemptos esse ab Ordinarii iurisdictione,

1S. Congr. de Prop. Fide 30 Ianuarii 1627; 27 Martii 1631; 5 Octobris 1655; 23 Septembris 1805; 29 Martii 1834.

non secus ac regulares intra claustra viventes, praeter quam in casibus a iure nominatim expressis, et generatim in iis quae concernunt curam animarum et sacramentorum administrationem.

Praecipuam hanc quam definivimus controversiam altera excipiebat affinis, de obligatione qua teneantur Rectores missionum creditam habentes animarum curam, eorumque vicarii, aliique religiosi sodales, facultatibus praediti quae missionariis conceduntur, ut intersint iis Cleri conventibus, quos collationes seu conferentias vocant, neque non Synodis dioecesanis. Cuius quaestionis vis et ratio ut intelligatur, praestat memorare quod in Concilio Westmonasteriensi Provinciali IV praecipitur his verbis: "Si duo vel plures sint sacerdotes in eadem missione, unum tanquam primum designandum, qui gerat curam animarum et administrationem Ecclesiae . . . ceteros omnes curam quam habent animarum cum dependentia a primo exercere."1 Comperta itaque natura facti de quo agitur, et semota tantisper ea quaestionis parte quae Synodos respicit, ambigi nequit, quin Rectores missionum adesse debeant iis Cleri coetibus, qui collationes dicuntur. Namque eorum causa eadem ferme est ac parochorum; parochos autem etiam regulares ea obligatione adstringi et docuit Benedictus XIV. Constit. Firmandis § 6. VIII Idus Novembr. MDCCXLIV, et sacrum Consilium Tridentinis decretis interpretandis pluries declaravit. Recte igitur in praedicta Synodo Westmonasteriensi fuit constitutum "Ad suam collationem tenentur convenire, respondere parati omnes sacerdotes saeculares et regulares, salvis eorum iuribus, qui curam habent animarum.” Aliter dicendum videretur de vicariis, aliisque religiosis viris apostolica munia obeuntibus. His enim integrum quidem est de iure constituto a memoratis collationibus. abstinere, prout alias fuit a sacra Congregatione Concilii declaratum.3 At Nos minime praeterit Concilium Romanum habitum anno MDCCXXV auctoritate Benedicti XIII. iussisse confessarios omnes etiam ex ordinibus regularibus intra fines provinciae commorantes coetus illos celebrare "dummodo morales in eorum conventibus lectiones non habeantur." Quum autem quod sine effectu geritur id geri nullo modo videatur, sacrum Consilium christiano nomini propagando merito existimans domesticas regularium collationes in quibus

1 Decr. XIII. n. 2.

2

Forosempronien. 5 Septemb. 1650 Lib. 19 Decr.

3 Forosempronien. 12 Maii 1681 Lib. 53 Decr. fol. 253 Aquipendien. VV. SS. LL. 12 Martii 1718.

dam missionum locis parum fructuosas ob exiguum sodalium numerum futuras, cunctis et singulis illic munere perfungentibus imperavit, ut Cleri conventibus interessent. Hisce igitur rationibus permoti declaramus, omnes missionum rectores Cieri collationibus adesse ex officio debere, simulque decernimus ac praecipimus ut iisdem intersint vicarii quoque, aliique religiosi viri missionariis facultatibus concedi solitis instructi, qui hospitia, parvasque missionum domos incolunt.

De officio conveniendi ad Synodum explorata Tridentina lex est :1 "Synodi quoque dioecesanae quotannis celebrentur, ad quas exempti etiam omnes, qui alias, cessante exemptione, interesse deberent, nec capitulis generalibus subduntur, accedere tenentur. Ratione autem parochialium aut aliarum saecularium ecclesiarum etiam adnexarum, debent ii qui illarum curam gerunt, quicumque illi sint, Synodo inteQuam legem egregie illustravit Benedictus XIV. Neque vero putamus cuiquam negotium facessere decretum Alexandri VIII. III kalen. Aprilis MDCXCI. quo cavetur, ut ad synodum accedant Abbates, Rectores, Praefecti, omnesque antistites domorum religiosarum quas Innocentius X. Episcoporum potestati subiecerat. Quum enim Innocentianae Constitutiones viros apostolicos, qui in sacris missionibus versantur, non attingant, facile intelligitur, neque decretum Alexandri VIII ad eos, de quibus modo apud Nos agitur, pertinere. Quare huic posteriori questionis parti hoc unum respondemus: standum esse decretis Synodi Tridentinae.

Proxima est quaestio quae respicit appellationem ab interpretatione, quam Episcopi ediderint, decretorum synodalium. Namque hisce decretis pareant oportet etiam religiosi sodales in iis quae ad curam animarum et sacramentorum administrationem referuntur,3 ceterisque in rebus "in quibus eos Episcoporum iurisdictioni subesse canonica praecipiunt instituta." Profecto dubitare non licet quin ab iis interpretationibus ad Sedem Apostolicam provocatio sit; "siquidem, Gelasio I. et Nicolao I. auctoribus, ad illam de qualibet mundi parte canones appellari voluerunt; ab illa autem nemo sit appellare permissus." Quare huius appellationis tantummodo vis et effectus potest in dubitationem adduci. At haec dubitatio facile tollitur, si

Sess. 24 cap. 2. de reform.

3 Concil. Trid. sess. 25 cap. 11 de regular

2 De Synod. dioec. lib. 3 cap. 1 2 11.
5 Epist. 7 ad Episc. Dordan. ann. 495. Tom. 2 collect. Harduini.
Epist. 8 ad Michael Imperat. Tom. 5 collect. Harduini.

4 Innoc. IV. cap. I de privileg. in 6.

« PoprzedniaDalej »