Obrazy na stronie
PDF
ePub

nibus et publica diffamatione probationes certas etiam extraiudicialiter conquisitas sibi comparaverit, quas in casu recursus exhibere valeat Sacrae Congregationi.

Ad 2. In casu proposito praedictam Instructionis dispositionem non habere locum.

Ad 3. Sacra Congregatio indulget, ut Episcopus, antequam conferat titulum Missionis Regularibus a suo Ordine egressis, possit eos mittere ad tempus congruum ad aliquam Missionem regendam experimenti et probationis causa, exceptis apostatis et iis, qui utpote incorrigibiles eiecti fuerunt, quos perpetuae suspensioni obnoxios esse voluit s. m. Urbanus VIII. decreto edito per S. Congregationem Concilii die 21 Septembris 1624.

Ad 4. Affirmative ad utrumque.

Ad 5. Affirmative.

RESPONSUM EMI. S. C. DE P. F. CARD. PRAEFECTI CIRCA LITERAS COMMENDATITIAS

Illme. ac Rme. Dne.

[Ad p. 35, n. 67.]

Prudenti saluberrimoque consilio ab antiquis temporibus constitutum fuit ut clerici, praesertim vero sacerdotes vagi et ignoti, temere ab Episcopis non reciperentur; bene vero vitae et conversationis nec non ministerii alibi peracti probatio perspicua ab iis exigeretur. Nam quia tales clerici nulla testimonii fide commendati solent esse suspecti ; ac saepe criminosi, vel alias irregulares, fugitivi, vel in exilium missi dignoscuntur, oportet ad malitias hominum praecavendas fraudesque vitandas diligenter circa ipsos inquirere, antequam illis sacrificii celebratio ac sacramentorum ministratio permittatur. Hinc sapientissime a Concilio Tridentino, sess. XXIII., c. 16. de Ref., decretum est ut "nullus clericus peregrinus sine commendatitiis sui Ordinarii litteris ab ullo Episcopo ad divina celebranda ac sacramenta ministranda admittatur." Quam PP. Tridentinorum constitutionem ad hane usque diem diligenter observari per totum orbem Apostolica Sedes constanter curavit. Quare etiam in recentioribus Conciliis praesertim Baltimorensibus providae cautiones eadem super re determinatae fuerunt.

Graviter itaque tulit Sacra Congregatio de Propaganda Fide quod non semel ad eius aures pervenit, quandoque in Ecclesiis Missionum

contingere ut facile in dioeceses recipiantur presbyteri et clerici quin litteras commendatitias praedictas afferant, immo et sine iisdem ab una ecclesia discedant et in aliam transmeare audeant. Quo factum est ut nonnulli sacerdotes potius scandalo quam exemplo fidelibus quandoque fuerint, ac non in aedificationem bene vero in destructionem.

Quapropter ne similibus damnis via in posterum pateat, omnino mandat S. Congregatio omnibus Episcopis in locis missionum degentibus nec non Vicariis ac Praefectis Apostolicis ut omni tergiversatione seposita, litteras commendatitias suorum Episcoporum a clericis et sacerdotibus peregrinis exigant; qui vero iis careant nullimode recipiantur.

Hoc significandum A. T. erat; ego vero precor Deum ut te diutissime sospitem servet.

Romae ex aedibus S. C., die 20 Aprilis 1873.

Addictissimus in Christo Frater,

AL. CARD. BARNABO.

LEONIS PAPAE XIII. CONSTITUTIO QUA NONNULLA
CONTROVERSIARUM CAPITA INTER EPISCOPOS
ET MISSIONARIOS REGULARES ANGLIAE
ET SCOTIAE DEFINIUNTUR.

[Ad p. 47, c. Ix.]

LEO EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

Romanos Pontifices Decessores Nostros paterno semper caritatis affectu inclytam Anglorum gentem fovisse, et monumentis suis testatur historia, et felicis recordationis Pius IX. in Litteris Universalis Ecclesiae III. kalend. Octobris anno Incarnationis Dominicae MDCCCL. datis, graviter ac diserte demonstravit. Quum autem per eas Litteras episcopalem hierarchiam idem Pontifex inter Anglos restitueret, cumulavit quodammodo, quantum temporum ratio sinebat, ea benefacta quibus Apostolica Sedes nationem illam fuerat prosequuta. Ex dioecesium enim restitutione pars illa dominici gregis ad nuptias Agni coelestis iam vocata, ac mystico Eius corpore sociata, pleniorem

veritatis atque ordinis firmitatem per Episcoporum gubernationem et regimen rursus adepta est. Episcopi quippe, inquit S. Irenaeus,' successionem habent ab Apostolis, qui cum Episcopatus successione charisma veritatis certum, secundum placitum Patris, acceperunt; atque inde fit, quemadmodum S. Cyprianus monet, ut Ecclesia super Episcopos constituatur, et omnis actus Ecclesiae per eosdem Praepositos gubernetur.

Huic, sane sapienti consilio mirifice respondit eventus; plura nimirum Concilia provincialia celebrata, quae saluberrimis legibus religiosa dioecesium negotia ordinarunt: latius propagata in dies catholica fides, et complures nobilitate generis et doctrina praestantes ad unitatem Ecclesiae revocati; clerus admodum auctus; auctae pariter religiosae domus non modo ex regularibus ordinibus, sed ex iis etiam recentioribus institutis, quae moderandis adolescentium moribus, vel caritatis operibus exercendis optime de re christiana et civili societate meruerunt; constituta pia laicorum sodalitia; novae missiones novaeque ecclesiae quamplures erectae, nobili instructu divites, egregio cultu decorae; permulta etiam item condita orphanis alendis hospitia, seminaria, collegia et scholae, in quibus pueri et adolescentes frequentissimi ad pietatem ac litteras instituuntur.

Cuius quidem rei laus non exigua tribuenda est Britannicae gentis ingenio, quod prout constans et invictum est contra vim adversam, ita veritatis et rationis voce facile flectitur, ut proinde vere de ipsis dixerit Tertullianus Britannorum inaccessa Romanis loca, Christo subiecta.3 At praecipuum sibi laudis meritum vindicant cum assidua Episcoporum vigilantia, tum Cleri universi docilis ad parendum voluntas, prompta ad agendum sollertia.

Nihilominus quaedam ex ipsa rerum conditione ortae difficultates dissensusque inter sacrorum Antistites et sodales ordinum religiosorum obstiterunt, quominus uberiores fructus perciperentur. Illi enim, cum praescripta fuisset per memoratas Litteras Praedecessoris Nostri communis iuris observantia, rati sunt se posse omnia decernere quae ad ipsius iuris executionem pertinent, quaeve ex generali Ecclesiae disciplina Episcoporum potestati permissa sunt. Plures contra gravesque causae prohibebant, ne peculiaris missionum disciplina, quae iam inveteraverat, repente penitus aboleretur. Ad has propterea difficultates avertendas et controversias finiendas Angliae 1Adv. haer. lib. IV, cap. 26, n. 2.

2 Epist. 29 ad lapsos.

3 Lib. adv. iudaeos. cap. 5.

Episcopi, pro sua in hanc Apostolicam Sedem observantia, Nos adiere rogantes, ut suprema auctoritate Nostra dirimerentur.

Nos vicissim haud gravate eam postulationem excepimus, tum quia nobilem illam nationem non minore quam Decessores Nostri benevolentia complectimur, tum quia nihil Nobis est antiquius, quam ut sublatis dissidii causis stabilis ubique vigeat mutua cum caritate concordia. Quo gravius autem et cautius a Nobis indicatio fieret, non modo iis quae ultro citroque adducebantur iuribus et auctoritatibus diligenter animum adiecimus, sed etiam sententiam perrogavimus Congregationis specialiter deputatae aliquot S. R. E. Cardinalium e duobus sacris Consiliis, quarum alterum Episcoporum et Regularium negotiis expediendis pracest, alterum Christiano nomini propagando. Hi cunctis accurate exploratis quae in deliberationem cadebant, et rationum momentis, quae afferebantur utrinque, religiose perpensis, fideliter Nobis exposuerunt quid aequius melius de singulis quaestionibus decernendum sibi videretur in Domino. Audito itaque memoratorum Cardinalium consilio, causaque probe cognita, supremum iudicium Nostrum de controversiis act dubitationibus quae propositae sunt per hanc Constitutionem pronunciamus.

Multiplex licet varieque implexa sit congeries rerum quae in disceptationem vocantur, omnes tamen ad tria potissimum capita commode redigi posse arbitramur, quorum alterum ad familiarum religiosarum exemptionem pertinet ab episcopali iurisdictione ; alterum ministeria respicit, quae a regularibus missionariis exercentur; tertium quaestiones complectitur de bonis temporalibus deque usu in quem illa oporteat converti.

Ad regularium exemptionem quod attinet, certa et cognita sunt canonici iuris praescripta. Scilicet quamvis in ecclesiastica hierarchia, quae est divina ordinatione constituta, presbyteri et ministri sint inferiores Episcopis, horumque auctoritate regantur1; tamen quo melius in religiosis ordinibus omnia essent inter se apta et connexa, ac sodales singuli pacato et aequabili vitae cursu uterentur; denique ut esset incremento et perfectioni religiosae conversationis* consultum, haud immerito Romani Pontifices, quorum est dioeceses describere, ac suos cuique subditos sacra potestate regundos adtribuere, Clerum

1 Concil. Trid. sess. 23, de sacram, ord. can. 7.

2 S. Gregor. M. Epist. III lib. IX.-Bened, XIV Epist. Decret. Apostolicae servitutis, prid. Idus Mart. 1742.

Regularem Episcoporum iurisdictione exemptum esse statuerunt. Cuius rei non ea fuit causa quod placuerit religiosas sodalitates potiore conditione frui quam clerum saecularem; sed quod earum domus habitae fuerint iuris fictione quasi territoria quaedam ab ipsis dioecesibus avulsa. Ex quo factum est ut religiosae familiae, quas iure communi et Episcopis propter hieraticum principatum, et Pontifici maximo propter primatum Pontificium immediate subesse oporteret,1 in Eius potestate esse perrexerint, ex Episcoporum potestate per privilegium exierint. Quum autem re ipsa intra fines dioecesium vitam degant, sic huius privilegii temperata vis est, ut sarta tecta sit dioecesana disciplina, adeoque ut clerus regularis in multis subesse debeat episcopali potestati sive ordinariae sive delegatae.

De hoc itaque privilegio exemptionis dubitatum est, num eo muniantur religiosi sodales, qui in Anglia et Scotia missionum causa consistunt: hi enim ut plurimum in privatis domibus terni, bini, interdum singuli commorantur. Et quamvis Benedictus XIV. in Constit. Apostolicum ministerium, III kalen, Iunii anno Incarnationis Dominicae MDCCLIII, memoratos missionarios regulares privilegio perfrui declaraverit, subdubitandum tamen Episcopi rursus in praesens existimabant, eo quod, restituta episcopali hierarchia, rem catholicam ad iuris communis formam in ea regione gubernari oportet. Iure autem communi2 constitutum est, ut domus, quae sodales religiosos sex minimum non capiant, in potestate Episcoporum esse omnino debeant. Insuper ipse Constitutionis Auctor visus est ponere privilegii causam in "publici regiminis legibus ... quibus coenobia quaecumque prohibentur"; hanc vero causam compertum est fuisse sublatam, quum plures iam annos per leges illius regni liceat religiosis sodalibus in collegia coire.

[ocr errors]

Nihilominus haec tanti non sunt, ut reapse privilegium defecisse iudicemus. Nam quamvis hierarchiae instauratio faciat, ut res catholica apud Anglos ad communem Ecclesiae disciplinam potentialiter revocata intelligatur; adhuc tamen res ibi geruntur eodem fere modo atque in missionibus geri solent. Iamvero sacrum Consilium Christiano nomini propagando pluries declaravit, Constitutiones Clementis VIII. Quoniam, IX kal. Iulii MDCIII, Gregorii XV. Cum alias, XVI kalen. Septemb. MDCXXII, Urbani VIII. Romanus

1 Concil. Vatic. Constit. Pastor aeternus cap. 3.

* Innocent. X Constit. Instaurandae, die 15 Octob. 1652. Constit. Ut in parvis, die 10 Februar. 1654.

« PoprzedniaDalej »