Obrazy na stronie
PDF
ePub

bus bonorum, si quae ipsamet Religio possideat, vel ex piis fidelium largitionibus omnia communia habent, quorum ad vitam alendam indigent. Quem vero vocant communis mensae titulus, eos clericos attingit, qui Religiosorum more in communi vitae disciplina degentes aut nulla nuncupant vota, aut simplicia tantum, proindeque e domo religiosa exire aut dimitti, atque ad saeculum redire permittuntur. Neque enim ad eos pertinet titulus paupertatis, ut ex Const. Romanus Pontifex1 s. Pii V. deducitur. Verum ex hisce Clericis ii dumtaxat communis mensae titulo promoveri ad sacros ordines possunt, quorum Congregationes aut Instituta peculiari ad id privilegio ab Apostolica Sede aucta fuerint.

5. Titulus servitii Ecclesiae qui olim ordinarius erat, prout supra adnotatum fuit, et postea evasit extraordinarius, iis quandoque conceditur, qui cum Beneficio ecclesiastico vel pensione careant, aut patrimonialia aliaque bona non possideant, ea lege ordinantur, ut alicui Ecclesiae sint mancipati, ex cuius servitio et eleemosynis a piis Christifidelibus elargiendis substentari possint, et ab eadem Ecclesia nullo unquam tempore amoveri vel ipsi recedere nequeant, nisi aliter eis provisum fuerit; quo titulo ut suis clericis sacros ordines conferret s. m. Sixtum V. Patriarchae Venetiarum indulsisse constat."

6. Denique titulus Missionis, de quo potissimum heic sermo est, praetermissis titulis sufficientiae et collegii, (quos utpote raro occurrentes tantum commemorasse sat erit), adhiberi consuevit, cum alius legitimus titulus haud suppetit, pro iis, qui maioribus ordinibus initiari cupiunt, ut Apostolicarum missionum servitio sese devoveant, Id autem saepe contingit in locis missionum, in quibus ea est rerum conditio, ut commune Ecclesiae ius circa ea, quae ad praerequisitum pro sacra Ordinatione titulum spectant, servari adamussim nequeant. Qui vero huiusmodi titulo ordinati sunt, ii ex Apostolico ministerio in missione, cui fuerunt addicti, ad victum necessaria consequuntur.

7. Sed exploratum est, Ordinarios clericis titulo Missionis non posse ss. Ordinationum munera impertiri, nisi speciali S. Sedis indulto muniti sint; agitur enim de titulo extraordinario qui praeter ius commune adhibitus fuit. Quod quidem indultum Superioribus Missionum aut Collegiorum seu Congregationum quae missionibus inserviunt, vel ad certum tempus, vel ad praefixum casuum numerum

Prid. Id. Octob. 1568.

* Campanil. Diversor. iur, canonic, rubr. 8 Cap. 4 n. 14. et Gartias De Benefic. part. 2, cap. 16. n. 96.

concedi solet. Meminerint autem superiores eo parce utendum sibi esse; neque enim titulo Missionis omnes absque delectu sacris erunt Ordinibus initiandi clerici, qui ad missionum curriculum ineundum utcumque dispositi videantur. Si enim iuxta s. Pauli monitum manus nemini cito imponendae, id potissimum valet, cum sermo est de iis qui in arduum Apostolici ministerii opus assumuntur. Quare hic titulus adhibendus erit in eorum dumtaxat favorem, qui animi indole et docilitate, intentionis rectitudine, aptitudine ingenii, profectu in sacris studiis, morum integritate, ac rerum mundanarum contemptu, spem faciant, sese strenuos futuros fore Evangelii praecones; super quo eorumdem superiorum conscientia districte one

ratur.

8. Non secus ac alumni collegiorum Pontificiorum, ii omnes qui titulo Missionis inter sacros ministros cooptari cupiunt, tenentur prius iuramentum emittere, quo spondeant missioni cui destinati sunt vel destinabuntur, se fore perpetuam operam daturos; quod quidem ab iis qui hoc titulo frui volunt, S. Sedes ut missionum, quarum sumptibus illi aluntur, servitio consuleret, exigere constanter consuevit. Huic Instructioni subnectitur Forma istius Iuramenti iampridem approbata usuque recepta, eamque ab omnibus usurpandam esse, ut uniformitas hac super re servetur, omnino praecipit S. Congregatio.

9. Necesse non est, ut qui ad ss. Ordines hoc titulo evehendus est, actualiter in missione versetur, sed sufficit, ut paratus sit ad missiones obeundas, quando et quomodo superiores eum mittendum censuerint ac ire iubeant.

10. Eis, qui hoc titulo sunt ordinati, vi praestiti iuramenti interdicitur in Religionem ingredi absque venia S. Sedis; eius namque iudicio reservatum est, praevia Ordinarii, cui intererit, relatione iudicare, utrum missionum, quarum servitio ii sunt addicti, necessitas id patiatur. Scilicet publicum bonum privato antecellat oportet, ea nimirum ratione, qua aliquibus Ordinibus concessum est, ne eorum religiosis ad arctiorem sine suorum superiorum licentia transire fas sit.

11. Quemadmodum alii tituli, ita etiam hic, de quo agitur, iuxta canonicas sanctiones amitti potest, atque ab Ordinariis auferri, de consensu tamen S. Congregationis, cuius est sic ordinatos praestiti iuramenti vinculo exsolvere. Quod si amisso titulo generatim, aut etiam titulo Missionis, alter ei non substituatur, Sacerdos haud prop

[blocks in formation]

terea remanet suspensus; sed Ordinarii tenentur compellere ordinatos ad alterius tituli subrogationem, prout sacris canonibus consultum est. Id Sacra haec Congregatio in generalibus Comitiis diei 1 Septembris 1856 declaravit.

12. Pariter sacerdotes regulares, qui vota solemnia nuncuparunt, atque ex Apostolica indulgentia in saeculo vivere permittuntur, vel qui ediderunt vota simplicia et e suis Congregationibus seu Institutis egressi sunt, ne cum proprii gradus dedecore emendicare cogantur, ad sibi de canonico titulo providendum obligentur; in locis vero missionum ipsi probare saltem tenentur, sibi suppetere media, quibus propriae sustentationi, ut par est, consulant.

13. Qui titulo certae alicuius Missionis ad ecclesiasticos Ordines adscenderunt, ubi Missionarii officium dimiserint, procul dubio suum amittunt titulum, ac de alio sibi providere debent; si vero alterius missionis servitio deputentur, ut huius Missionis titulum assumant, nova opus erit S. Sedis concessione; neque enim eis suffragatur facultas, si quam obtinuerit eius missionis Ordinarius, memorato titulo clericos ordinandi.

14. Ordinarii in missionibus utantur opera illorum etiam sacerdotum, qui aliis titulis ad sacros Ordines admissi fuerunt, servatis de iure servandis; neque enim ipsi possunt eos adstringere ad titulum missionis subrogandum. Quin immo hortatur S. Congregatio Ordinarios, ut quantum fieri potest, alii quoque legitimi tituli pro sacra Ordinatione introducantur.

15. Tandem Sacra Congregatio animadvertens incremento missionum plurimum posse conducere, si qui in collegiis sive seminariis utriusque cleri, evangelii praecones mox futuri educati sunt, vel qui titulo Missionis ad Ordines fuere promoti, animo identidem recolant iusiurandum, quo se obstrinxerunt, cooperandi Deo in salutem animarum; eos hortatur, ut in annos singulos anniversaria die praestiti iuramenti illud repetere curent, serio meditantes divinam erga se bonitatem, quae eos constituit Verbi ministros ad annuntianda mirabilia virtutis ac potentiae suae; quam immarcescibilis gloriae corona eis in coelis parata sit, si officium suum sancte impleverint; quamque e contra districtum maneat iudicium, si negligentia vel socordia sua, quod absit, quemquam perire contigerit. Id autem, quo promptius et alacrius praestent, noverint s. m. Pium VI. in audientia diei 7 Maii 1775 unicuique illorum plenariam indulgentiam, animabus quoque in Purgatorio detentis applicabilem, et perpetuis valituram

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

temporibus impertitum fuisse, non solum cum praedictum iuramentum primo emiserint, verum etiam cum illud stato iam die renovaverint, dummodo in utroque casu conscientiam suam Poenitentiae sacramento expiare non omittant, atque Eucharisticam communionem suscipiant, vel Missae celebrent sacrificium.

Datum Romae ex Aedibus dictae S. Congr. die 27 Aprilis 1871.

FORMULA IURAMENTI AB IIS PRAESTANDI, QUI TITULO
MISSIONIS ORDINANTUR.

Ego N. Filius N. Dioecesis vel Vicariatus N. spondeo, et iuro, quod postquam ad Sacros Ordines promotus fuero, nullam Religionem, Societatem, aut Congregationem regularem sine speciali Sedis Apostolicae licentia, aut S. Congregationis de Propaganda Fide ingrediar, neque in earum aliqua professionem emittam.

Voveo pariter et iuro, quod in hac Dioecesi, aut Vicariatu, vel1 in Missione cui S. Sedi vel S. Congregationi de Propaganda Fide me destinare placuerit, perpetuo in divinis administrandis laborem meum ac operam, sub omnimoda directione et iurisdictione R. P. D. pro tempore Ordinarii, pro salute animarum impendam, quod etiam praestabo, si cum praedictae Sedis Apostolicae licentia religionem, Societatem, aut Congregationem regularem ingressus fuero, et in earum aliqua professionem emisero.

Item voveo, et iuro, me praedictum iuramentum, et eius obligationem intelligere, et observaturum. Sic me Deus adiuvet et haec Sancta Dei Evangelia.

DUBIA PROPOSITA S. CONGREGATIONI DE PROP. FIDE CIRCA ORDINATOS TITULO MISSIONIS.

[Ad. p. 34, n. 66.]

1. Se ed in qual modo convenga dichiarare, che i Sacerdoti ordinati a titolo di Missione rendendosi indegni di esercitare il sacro ministero, rimangono privati dello stesso titolo, e che l'Ordinario non è tenuto a provvedere al loro sostentamento.

2. Se in vista del difetto di altri titoli nei luoghi di missione abbia a derogarsi all'articolo dell'Istruzione, nel quale si prescrive

'Iuxta hunc alterum modum iurare debent, qui nondum alicui missioni addicti fuerint.

che gli Ordinarii debbano costringere quei Sacerdoti che rimanessero privi del titolo di Missione, a sostituire a questo altro titolo.

3. Se approvare il progetto del Consultore di dichiarare che i Prelati prima di conferire il titolo di missione ai Sacerdoti regolari usciti legittimamente dal proprio Ordine, possano sperimentarli per qualche tempo ammettendoli ad esercitare il sacro ministero nelle loro diocesi.

4. Se dichiarare più esplicitamente, che un Sacerdote passando da una diocesi per la quale prestò il giuramento ad altra, debba prestare in questa un nuovo giuramento, e che non possa ciò fare senza licenza della S. Congregazione.

5. Se sia necessaria la licenza della S. Congregazione, perchè un Sacerdote ordinato a titolo di missione senza che abbia prestato il giuramento, possa da quella per la quale venne ordinato passare ad altra diocesi.1

Emi, et Rmi. Dni. S. R. E. Card. S. C. de Propaganda Fide praepositi, in comitiis generalibus habitis die 4 Februarii 1873 respondendum censuerunt:

Ad 1. In casu, prout exponitur, praevia declaratione eiusmodi Sacerdoti ab Episcopo facienda, et quamdiu praedictus Sacerdos in sua prava vivendi consuetudine perseveret, nullum exhibens sincerae resipiscentiae signum, Episcopum non teneri ad sustentationem illi praebendam. Seiunctim autem a resolutione dubiorum per epistolam significetur Ordinario (eidem Episcopo), ut ad dictam declarationem non deveniat, nisi postquam paternis ac repetitis monitis eiusmodi Sacerdotem ad resipiscendum frustra invitaverit, atque de eius crimi

11. Utrum et quomodo declarandum sit, sacerdotes titulo missionis ordinatos, qui se indignos reddiderunt sacri ministerii exercendi, hoc titulo privari; neque Ordinarium teneri ad sustentationem illis praebendam.

2. Utrum deficientibus aliis titulis in locis missionum derogandum sit articulo (11.) Instructionis quo praescribitur Ordinariis ut sacerdotes titulo missionis privatos compellant ad alium ei titulum substituendum.

3. Utrum adprobanda sit Consultoris propositio, declarandi scilicet, posse Praesules antequam sacerdotibus regularibus ex Ordine proprio legitime egressis titulum missionis conferant, eosdem per aliquod tempus, experimenti gratia, ad sacrum ministerium in sua dioecesi exercendum admittere.

4. Utrum explicatius declarandum sit, sacerdotem a dioecesi cui juramento ligatur ad aliam transeuntem debere in hac altera novum juramentum emittere; neque hoc facere posse absque venia S. Congregationis.

5. Utrum necessario requiratur venia S. Congregationis ut ordinatus titulo missionis quin praestiterit juramentum, possit a dioecesi pro qua ordinatus fuit, ad aliam transire.

« PoprzedniaDalej »