Obrazy na stronie
PDF
ePub

incipit Cum illud, 14 Decembris 1742, praefatas litteras (quae per integrum ibidem referuntur) confirmans, nonnulla praeterea addenda vel immutanda, nonnulla breviter in iisdem tradita clarius explicanda censuit.

Iuxta praescriptum Concilii Tridentini ac Benedictinae Constitutionis, examen per concursum tam super doctrina, quam super ceteris concurrentium requisitis qualitatibus, habendum est cum vacatio Ecclesiae paroecialis contigerit. Viget nihilominus in aliquibus dioecesibus consuetudo examen de doctrina separandi ab examine de reliquis canonicis requisitis, et hoc ad ipsum pro vacante paroecia concursum remisso examen de scientia alio magis opportuno tempore instituendi.

Quamobrem generatim bis in anno examen habetur de scientia, in quo qui approbati fuerint, ad quodcumque parochiale beneficium intra sex proximos sequentes annos vacaturam concurrendi ius habent, sed exeunte sexennio, examini se denuo sistere tenentur si beneficium parochiale obtinere velint. A lege autem subeundi hoc novum exacto sexennio examen ab Episcopo, audita examinatorum sententia, dispensari possunt qui inter synodales vel pro-synodales examinatores sunt assumpti, aut qui propter muneris vel beneficii quo fruuntur dignitatem, vel propter diuturnam operam qua Ecclesiae cum laude servierunt, scientiae testimonium abunde praestant. Ceterum paroecia aliqua vacante, concursus habetur, examinatoribus, adhibita ea quae in usu est cautione, iudicantibus quinam ex competitoribus ad regendam paroeciam vacantem apti sint, salvo semper Episcopo iure eligendi inter approbatos, quem ipse digniorem aptioremque iudicaverit. Haec porro praxis ab Apostolica Sede approbari solet ad tempus.

Datum in Aedibus S. C. de Prop. Fide, 10 Octobris 1884.

INSTRUCTIO S. CONGREGATIONIS DE PROP. FIDE
DE TITULO ORDINATIONIS.

[Ad p. 31, n. 61.]

1. Cum indecorum omnino sit, atque a Clericorum, qui in sacris Ordinibus constituuntur, dignitate prorsus alienum, ut ipsi aut emendicatis subsidiis aut ex sordido quaestu ea quae ad victum necessaria sunt, sibi comparare cogantur; nemo ignorat, ab anti

quissimis inde temporibus cautum fuisse, ut quicumque in Ecclesia Dei ad sacros Ordines essent promovendi, eisdem de congrua perpetuaque substentatione provideretur. Olim quidem nemo ordinabatur, nisi certae adscriberetur Ecclesiae, cui perpetuo esset addictus, ut ex ea, haberet unde vitam honeste posset substentare.1 Posterioribus vero temporibus titulus Ordinationis invectus, quo videlicet victui clericorum satis consuleretur. Cuius necessitas primitus pro ordinatione Diaconorum et Presbyterorum sancita, dein ab Innocentio III. ad Subdiaconos quoque extensa fuit.2 Explorata autem omnibus sunt quae Synodus Tridentina3 hac super re constituit; cuius saluberrimas praescriptiones progressu temporis alicubi neglectas s. m. Innocentius XI. literis encyclicis ad omnes Episcopos per S. Congregationem Concilii die 13 Maii 1679 datis gravissime observari mandavit.

2. Porro geminus distinguitur titulus, ecclesiasticus scilicet, ac patrimonialis. Hic postremus, cui occasionem dedisse videtur Alexander III. quique circa finem seculi XIII. usuvenire coepit, obtinet, cum ordinandus talibus bonis certis stabilibus ac frugiferis, aliunde quam ab Ecclesia provenientibus, est instructus, quae ad congruam eius substentationem sufficere Episcopi iudicio censeantur. Ad praefatum accedit titulus pensionis, quae non modo ad congruam clerici alimoniam sufficere, sed et perpetua esse debet. Atque hi duo tituli extraordinarii censendi sunt ac veluti ex dispensatione admittuntur, si nimirum Episcopus pro Ecclesiae necessitate aut commodo aliquem ita ordinandum esse iudicaverit.

3. Ecclesiasticus vero titulus in beneficialem subdividitur, ac paupertatis, quibus aliae quaedam veluti subsidiariae atque extraordinariae species adjiciendae sunt, tituli nempe mensae communis, atque servitii Ecclesiae, Missionis, sufficientiae, et Collegii. Est autem titulus beneficii ius perpetuum percipiendi fructus ex bonis Ecclesiae propter officium aliquod spirituale, ecclesiastica auctoritate constitutum; atque hic ordinarius ac praecipuus titulus sacrae Ordinationis dici debet."

4. Paupertatis vero titulus in religiosa professione est positus, vi cuius qui solemnia vota in probata Religione emiserunt, vel ex rediti

1 Conc. Chalcedonen, can. VI. 3 Sess. XXI. De ref. cap. II.

4 In Cap. IV. de Praeben.

cap. 9. n. 2.

2 Conc. Lateranen. III. can. V.

Thomassinus De vet. et nov. Eccl. discipl. part. 2. l. 1.

5 Conc. Trid. loc. cit. et Bened. XIV. Inst. Eccl. 26. n. 1. et 3.

[blocks in formation]

bus bonorum, si quae ipsamet Religio possideat, vel ex piis fidelium largitionibus omnia communia habent, quorum ad vitam alendam indigent. Quem vero vocant communis mensae titulus, eos clericos attingit, qui Religiosorum more in communi vitae disciplina degentes aut nulla nuncupant vota, aut simplicia tantum, proindeque e domo religiosa exire aut dimitti, atque ad saeculum redire permittuntur. Neque enim ad eos pertinet titulus paupertatis, ut ex Const. Romanus Pontifex1 s. Pii V. deducitur. Verum ex hisce Clericis ii dumtaxat communis mensae titulo promoveri ad sacros ordines possunt, quorum Congregationes aut Instituta peculiari ad id privilegio ab Apostolica Sede aucta fuerint.

5. Titulus servitii Ecclesiae qui olim ordinarius erat, prout supra adnotatum fuit, et postea evasit extraordinarius, iis quandoque conceditur, qui cum Beneficio ecclesiastico vel pensione careant, aut patrimonialia aliaque bona non possideant, ea lege ordinantur, ut alicui Ecclesiae sint mancipati, ex cuius servitio et eleemosynis a piis Christifidelibus elargiendis substentari possint, et ab eadem Ecclesia nullo unquam tempore amoveri vel ipsi recedere nequeant, nisi aliter eis provisum fuerit; quo titulo ut suis clericis sacros ordines conferret s. m. Sixtum V. Patriarchae Venetiarum indulsisse constat.2

6. Denique titulus Missionis, de quo potissimum heic sermo est, praetermissis titulis sufficientiae et collegii, (quos utpote raro occurrentes tantum commemorasse sat erit), adhiberi consuevit, cum alius legitimus titulus haud suppetit, pro iis, qui maioribus ordinibus initiari cupiunt, ut Apostolicarum missionum servitio sese devoveant. Id autem saepe contingit in locis missionum, in quibus ea est rerum conditio, ut commune Ecclesiae ius circa ea, quae ad praerequisitum pro sacra Ordinatione titulum spectant, servari adamiussim nequeant. Qui vero huiusmodi titulo ordinati sunt, ii ex Apostolico ministerio in missione, cui fuerunt addicti, ad victum necessaria consequuntur.

7. Sed exploratum est, Ordinarios clericis titulo Missionis non posse ss. Ordinationum munera impertiri, nisi speciali S. Sedis indulto muniti sint; agitur enim de titulo extraordinario qui praeter ius commune adhibitus fuit. Quod quidem indultum Superioribus Missionum aut Collegiorum seu Congregationum quae missionibus inserviunt, vel ad certum tempus, vel ad praefixum casuum numerum

1 Prid. Id. Octob. 1568.

Campanil. Diversor. iur. canonic. rubr. 8 Cap. 4 n. 14. et Gartias De Benefic. part. 2, cap. 16. n. 96.

concedi solet. Meminerint autem superiores eo parce utendum sibi esse; neque enim titulo Missionis omnes absque delectu sacris erunt Ordinibus initiandi clerici, qui ad missionum curriculum ineundum utcumque dispositi videantur. Si enim iuxta s. Pauli monitum manus nemini cito imponendae, id potissimum valet, cum sermo est de iis qui in arduum Apostolici ministerii opus assumuntur. Quare hic titulus adhibendus erit in eorum dumtaxat favorem, qui animi indole et docilitate, intentionis rectitudine, aptitudine ingenii, profectu in sacris studiis, morum integritate, ac rerum mundanarum contemptu, spem faciant, sese strenuos futuros fore Evangelii praecones; super quo eorumdem superiorum conscientia districte oneratur.

8. Non secus ac alumni collegiorum Pontificiorum, ii omnes qui titulo Missionis inter sacros ministros cooptari cupiunt, tenentur prius iuramentum emittere, quo spondeant missioni cui destinati sunt vel destinabuntur, se fore perpetuam operam daturos; quod quidem ab iis qui hoc titulo frui volunt, S. Sedes ut missionum, quarum sumptibus illi aluntur, servitio consuleret, exigere constanter consuevit. Huic Instructioni subnectitur Forma istius Iuramenti iampridem approbata usuque recepta, eamque ab omnibus usurpandam esse, ut uniformitas hac super re servetur, omnino praecipit S. Congregatio.

9. Necesse non est, ut qui ad ss. Ordines hoc titulo evehendus est, actualiter in missione versetur, sed sufficit, ut paratus sit ad missiones obeundas, quando et quomodo superiores eum mittendum censuerint ac ire iubeant.

10. Eis, qui hoc titulo sunt ordinati, vi praestiti iuramenti interdicitur in Religionem ingredi absque venia S. Sedis; eius namque iudicio reservatum est, praevia Ordinarii, cui intererit, relatione iudicare, utrum missionum, quarum servitio ii sunt addicti, necessitas id patiatur. Scilicet publicum bonum privato antecellat oportet, ea nimirum ratione, qua aliquibus Ordinibus concessum est, ne eorum religiosis ad arctiorem sine suorum superiorum licentia transire fas sit.

11. Quemadmodum alii tituli, ita etiam hic, de quo agitur, iuxta canonicas sanctiones amitti potest, atque ab Ordinariis auferri, de consensu tamen S. Congregationis, cuius est sic ordinatos praestiti iuramenti vinculo exsolvere. Quod si amisso titulo generatim, aut etiam titulo Missionis, alter ei non substituatur, Sacerdos haud prop

terea remanet suspensus; sed Ordinarii tenentur compellere ordinatos ad alterius tituli subrogationem, prout sacris canonibus consultum est. Id Sacra haec Congregatio in generalibus Comitiis diei 1 Septembris 1856 declaravit.

12. Pariter sacerdotes regulares, qui vota solemnia nuncuparunt, atque ex Apostolica indulgentia in saeculo vivere permittuntur, vel qui ediderunt vota simplicia et e suis Congregationibus seu Institutis egressi sunt, ne cum proprii gradus dedecore emendicare cogantur, ad sibi de canonico titulo providendum obligentur; in locis vero missionum ipsi probare saltem tenentur, sibi suppetere media, quibus propriae sustentationi, ut par est, consulant.

13. Qui titulo certae alicuius Missionis ad ecclesiasticos Ordines adscenderunt, ubi Missionarii officium dimiserint, procul dubio suum amittunt titulum, ac de alio sibi providere debent; si vero alterius missionis servitio deputentur, ut huius Missionis titulum assumant, nova opus erit S. Sedis concessione; neque enim eis suffragatur facultas, si quam obtinuerit eius missionis Ordinarius, memorato titulo clericos ordinandi.

14. Ordinarii in missionibus utantur opera illorum etiam sacerdotum, qui aliis titulis ad sacros Ordines admissi fuerunt, servatis de iure servandis; neque enim ipsi possunt eos adstringere ad titulum missionis subrogandum. Quin immo hortatur S. Congregatio Ordinarios, ut quantum fieri potest, alii quoque legitimi tituli pro sacra Ordinatione introducantur.

15. Tandem Sacra Congregatio animadvertens incremento missionum plurimum posse conducere, si qui in collegiis sive seminariis utriusque cleri, evangelii praecones mox futuri educati sunt, vel qui titulo Missionis ad Ordines fuere promoti, animo identidem recolant iusiurandum, quo se obstrinxerunt, cooperandi Deo in salutem animarum; eos hortatur, ut in annos singulos anniversaria die praestiti iuramenti illud repetere curent, serio meditantes divinam erga se bonitatem, quae eos constituit Verbi ministros ad annuntianda mirabilia virtutis ac potentiae suae; quam immarcescibilis gloriae corona eis in coelis parata sit, si officium suum sancte impleverint; quamque e contra districtum maneat iudicium, si negligentia vel socordia sua, quod absit, quemquam perire contigerit. Id autem, quo promptius et alacrius praestent, noverint s. m. Pium VI. in audientia diei 7 Maii 1775 unicuique illorum plenariam indulgentiam, animabus quoque in Purgatorio detentis applicabilem, et perpetuis valituram

« PoprzedniaDalej »