Obrazy na stronie
PDF
ePub

genus, quorum tamen quaedam impedimenta Antistites profecto excusant a visitatione personali tantum, non vero ab illa, quae per certum nuntium fieri solet, veluti aegritudo, decrepitas, munus episcopatui adiunctum, et similia quae personam respiciunt ipsius Episcopi. Sunt autem quaedam alia, quae etiam a mittendo Romam certum nuntium Episcopos excusant, ut ex. gr. pestis, viarum obsessio, hostilitas, modo tales sint, quae impediant accessum dioecesanorum ad Urbem." Ceterum tot esse possunt huiusmodi impedimenta, quot peculiares cuiusque personae circumstantiae, quibus fiat, ut sine magna difficultate aut gravi incommodo urbs Romae adiri non possit. 13. Sed facile quisque intelliget ordinarias causas, quae personalem visitationem impediant, nostra hac aetate nonnisi raro locum habere; ea enim invexit humanum ingenium adiumenta ad varias locorum distantias percurrendas, ut incredibili ferme celeritate et facilitate longissima quaeque itinera terra marique perfici valeant. Et, si ad debitum Visitationis officium commode, ut ipse ait, explendum Sixtus V. praedicta temporum intervalla praescripsit, variam, ut verbis utamur Benedicti XIV., locorum atque dioecesium ab Urbe distantiam summa aequitatis ratione perpendens; quid in praesens tam facile, quam intra ea intervalla ad Urbem accedere? S. igitur Congregatio sibi persuadet, ss. Antistites huic muneri, cui sese interposito sacramento obstrinxerunt, nedum statis a Sixto V. temporibus nunquam esse defuturos, sed immo spem fovet in Domino, ut, magistrorum veritatis Petri et Pauli sepulchra fidelium animas illuminantia coram veneraturi, suam huc praesentiam saepius etiam exhibeant. Quod certe ipsi libenter praestabunt, modo attenta consideratione revolvant illud Sardicensis Concilii "optimum et valde congruentissimum esse, si ad caput, idest ad Petri Apostoli Sedem de singulis quibuscumque provinciis domini referant Sacerdotes." Ita enim fit, ut Romanus Pontifex, cui omnium ecclesiarum sollicitudo concredita est, Praesulum Romam adventantium opera et adiutorio, ubique locorum Christiani gregis necessitates agnoscere, spiritualium ovium morbos intelligere, et aptiora remedia adhibere valeat, nec quidquam ipsum lateat earum rerum, quas ad Dei gloriam augendam, ad Religionem propagandam, ad animarum bonum promovendum necessario eum scire oportet. Plura sane negotia per epistolam possunt expediri; nemo tamen inficias iverit, plura esse alia, quae melius 'Loc. cit. n. 2.

2

2

Epist. Syn. ad Iul. I. Rom. Pont., apud Labbaeum, Tom. ii. col. 690 edit. Venet.

nequeant pertractari, quam si os ad os alloquamur. Accedit etiam, quaedam aliquando occurrere, quae secreti fidem ita postulant, ut ea scripto mandare periculosum sit; hinc. fel. rec. Bened. XIII. in Rom. Synodo an. 1725,' Episcopos monet, "ne ita passim personali ab hac Visitatione se dispensent, monita hic multa et sane proficua eorumdem SS. Ecclesiae Principum patrocinio e Summi Pontificis vivae vocis oraculo percepturi, quae scriptis aliquando nequeunt consignari."

14. Ne itaque pigeat ss. Antistites ad Urbem, quam Apostolorum Principes suo sanguine consecrarunt, ex dissitis etiam regionibus properare, eum etiam in finem, ut arctioribus usque vinculis cum Supremo Ecclesiae Capite et duce coniuncti, eo fortius praeliari praelia Domini pergant, quo maiore in dies impetu ac velut agmine facto Christianae Reipublicae hostes eam oppetere adnituntur.

15. Hanc autem S. Congregationis instructionem SS. D. N. PIO PP. IX. per me infrascriptum Secretarium in audientia diei 13 elapsi mensis relatam Sanctitas Sua benigne in omnibus adprobavit, eique Apostolicae suae auctoritatis robur adiecit.

Datum Romae ex Aedibus dictae S. Congr. die 1 Iunii 1877.

FORMULA JURAMENTI EMITTENDI AB EPISCOPIS AD
SEDES AMERICAE FOEDERATAE PROMOVENDIS.2

[Ad p. 14 n. 13.]

Ego N. electus Ecclesiae N. ab hac hora in antea obediens ero beato Petro Apostolo, sanctaeque Romanae Ecclesiae, et Beatissimo Patri N. Papae N., suisque successoribus canonice intrantibus. Papatum Romanum adjutor eis ero ad retinendum et defendendum, salvo meo ordine. Jura, honores, privilegia et auctoritatem sanctae Romanae Ecclesiae, Papae et successorum praedictorum conservare, defendere, promovere curabo. Regulas sanctorum Patrum, decreta, ordinationes seu dispositiones et mandata Apostolica totis viribus observabo, et faciam ab aliis observari. Vocatus ad synodum, veniam, nisi praepeditus fuero canonica praepeditione. Apostolorum limina singulis decenniis personaliter per me ipsum visitabo; et Beatissimo Patri Nostro N. ac successoribus praefatis rationem reddam de toto meo pastorali officio ac de rebus omnibus ad meae Tit. XIII. Cap. I.

2 Vide Conc. Prov. Balt. VI.

Π

:

Ecclesiae statum, ad cleri et populi disciplinam, animarum denique
quae meae fidei traditae sunt salutem quovis modo pertinentibus; et
vicissim mandata Apostolica humiliter recipiam et quam diligen-
tissime exequar.
Quod si legitimo impedimento detentus fuero,
praefata omnia adimplebo per certum nuntium ad hoc speciale
mandatum habentem, dioecesanum sacerdotem, vel per aliquem alium
presbyterum saecularem vel regularem, spectatae probitatis et reli-
gionis, de supradictis omnibus plene instructum.

Possessiones vero ad meam mensam pertinentes non vendam, nec donabo, neque impignorabo, nec de novo infeudabo, vel aliquo modo alienabo, etiam cum consensu Capituli Ecclesiae meae, inconsulto Romano Pontifice. Et si ad aliquam alienationem devenero, poenas in quadam super hoc edita constitutione contentas eo ipso incurrere volo.

Sic me Deus adjuvet, et haec sancta Dei Evangelia.

INSTRUCTIO S. CONGREGATIONIS DE PROP. FIDE
DE CONCURSIBUS AD PAROECIAS.

[Ad p. 25, c. vI.]

Tridentinum Concilium decrevit (Sess. XXIV., c. 18 de Ref.) debere Episcopum statim, habita notitia vacationis parochialis ecclesiae (si opus fuerit) "idoneum in ea vicarium cum congrua, eius . arbitrio, fructuum portionis assignatione constituere, qui onera ipsius ecclesiae sustineat, donec ei de rectore provideatur."

Pertinet deinde ad Episcopum indicere per publica edicta concursum. Terminus in edictis constituendus ex eodem Concilio Tridentino est dierum decem, sed concedit S. Pii V. constitutio In conferendis, § 5, ut hic terminus ad alios decem dies prorogari queat et non ultra.

Exacto termino in edictis praestituto, fit concursus.

Cum vero neque in Conciliari decreto neque in Piana Constitutione, examinis in concursu peragendi forma seu methodus ulla certa ac peculiaris servanda proposita fuisset, idcirco ad vitanda incommoda quae ex eo oriebantur, S. Congregatio Concilii in litteris iussu s. m. Clementis XI die 10 Iulii 1721 editis, certam methodum habendi ad parochiales Ecclesias concursum in posterum servandam praestituit. Posteriori tempore s. m. Benedictus XIV. in constitutione quae

incipit Cum illud, 14 Decembris 1742, praefatas litteras (quae per integrum ibidem referuntur) confirmans, nonnulla praeterea addenda vel immutanda, nonnulla breviter in iisdem tradita clarius explicanda censuit.

Iuxta praescriptum Concilii Tridentini ac Benedictinae Constitutionis, examen per concursum tam super doctrina, quam super ceteris concurrentium requisitis qualitatibus, habendum est cum vacatio Ecclesiae paroecialis contigerit. Viget nihilominus in aliquibus dioecesibus consuetudo examen de doctrina separandi ab examine de reliquis canonicis requisitis, et hoc ad ipsum pro vacante paroecia concursum remisso examen de scientia alio magis opportuno tempore instituendi.

Quamobrem generatim bis in anno examen habetur de scientia, in quo qui approbati fuerint, ad quodcumque parochiale beneficium intra sex proximos sequentes annos vacaturam concurrendi ius habent, sed exeunte sexennio, examini se denuo sistere tenentur si beneficium parochiale obtinere velint. A lege autem subeundi hoc novum exacto sexennio examen ab Episcopo, audita examinatorum sententia, dispensari possunt qui inter synodales vel pro-synodales examinatores sunt assumpti, aut qui propter muneris vel beneficii quo fruuntur dignitatem, vel propter diuturnam operam qua Ecclesiae cum laude servierunt, scientiae testimonium abunde praestant. Ceterum paroecia aliqua vacante, concursus habetur, examinatoribus, adhibita ea quae in usu est cautione, iudicantibus quinam ex competitoribus ad regendam parocciam vacantem apti sint, salvo semper Episcopo iure eligendi inter approbatos, quem ipse digniorem aptioremque iudicaverit. Haec porro praxis ab Apostolica Sede approbari solet ad tempus.

Datum in Aedibus S. C. de Prop. Fide, 10 Octobris 1884.

INSTRUCTIO S. CONGREGATIONIS DE PROP. FIDE
DE TITULO ORDINATIONIS.

[Ad p. 31, n. 61.]

1. Cum indecorum omnino sit, atque a Clericorum, qui in sacris Ordinibus constituuntur, dignitate prorsus alienum, ut ipsi aut emendicatis subsidiis aut ex sordido quaestu ea quae ad victum necessaria sunt, sibi comparare cogantur; nemo ignorat, ab anti

quissimis inde temporibus cautum fuisse, ut quicumque in Ecclesia Dei ad sacros Ordines essent promovendi, eisdem de congrua perpetuaque substentatione provideretur. Olim quidem nemo ordinabatur, nisi certae adscriberetur Ecclesiae, cui perpetuo esset addictus, ut ex ea, haberet unde vitam honeste posset substentare. Posterioribus vero temporibus titulus Ordinationis invectus, quo videlicet victui clericorum satis consuleretur. Cuius necessitas primitus pro ordinatione Diaconorum et Presbyterorum sancita, dein ab Innocentio III. ad Subdiaconos quoque extensa fuit.2 Explorata autem omnibus sunt quae Synodus Tridentina3 hac super re constituit; cuius saluberrimas praescriptiones progressu temporis alicubi neglectas s. m. Innocentius XI. literis encyclicis ad omnes Episcopos per S. Congregationem Concilii die 13 Maii 1679 datis gravissime observari mandavit.

2. Porro geminus distinguitur titulus, ecclesiasticus scilicet, ac patrimonialis. Hic postremus, cui occasionem dedisse videtur Alexander III.* quique circa finem seculi XIII. usuvenire coepit, obtinet, cum ordinandus talibus bonis certis stabilibus ac frugiferis, aliunde quam ab Ecclesia provenientibus, est instructus, quae ad congruam eius substentationem sufficere Episcopi iudicio censeantur. Ad praefatum accedit titulus pensionis, quae non modo ad congruam clerici alimoniam sufficere, sed et perpetua esse debet. Atque hi duo tituli extraordinarii censendi sunt ac veluti ex dispensatione admittuntur, si nimirum Episcopus pro Ecclesiae necessitate aut commodo aliquem ita ordinandum esse iudicaverit.5

3. Ecclesiasticus vero titulus in beneficialem subdividitur, ac paupertatis, quibus aliae quaedam veluti subsidiariae atque extraordinariae species adjiciendae sunt, tituli nempe mensae communis, atque servitii Ecclesiae, Missionis, sufficientiae, et Collegii. Est autem titulus beneficii ius perpetuum percipiendi fructus ex bonis Ecclesiae propter officium aliquod spirituale, ecclesiastica auctoritate constitutum; atque hic ordinarius ac praecipuus titulus sacrae Ordinationis dici debet."

4. Paupertatis vero titulus in religiosa professione est positus, vi cuius qui solemnia vota in probata Religione emiserunt, vel ex rediti2 Conc. Lateranen. III. can. V.

1 Conc. Chalcedonen, can. VI. 3 Sess. XXI. De ref. cap. II. 4 In Cap. IV. de Praeben. cap. 9. n. 2.

Thomassinus De vet. et nov. Eccl. discipl. part. 2. l. 1.

Conc. Trid. loc. cit. et Bened. XIV. Inst. Eccl. 26. n. 1. et 3. 6 Fagnan. in Cap. 4. de Praebend. n. 24.

« PoprzedniaDalej »