Obrazy na stronie
PDF
ePub

6. Idipsum S. haec Congregatio de Prop. Fide an. 1802 Episcopis Hiberniae enunciavit; et an. 1865 cuidam ex Archiepiscopis Americae Foederatae scribebat "triennia etc. decennia ita esse computanda, ut initio sumpto a die, quo praedicta Constitutio edita fuit, nimirum a die 20 Decembris 1585, perpetuo et sine alia interruptione pro omnibus successoribus Episcopis decurrant."

7. At nuper controversia mota est, an etiam pro sedibus recenter erectis tempus Visitationis sacrae computandum sit a die publicationis Const. Sixtinae. Nec defuit inter recentiores canonum doctores qui arbitraretur triennia, quatriennia etc. quod ad dioeceses attinet post Sixtum V. erectas, computanda esse a die, quo primus noviter erectae dioecesis Episcopus administrationem suscepit.

8. Sed nulla suppetit ratio, cur Episcopi novarum dioecesium aliam a ceteris dimetiendi temporum spatia pro Visitatione ss. Liminum rationem sectentur; ipsi enim quoque Sixtinae Constitutioni, sicut in aliis dispositionibus quas continet, ita et in hac adhaerere debent. Quocirca propositae mox quaestioni Emi. PP. huius s. Consilii in generalibus Comitiis diei 3 Maii 1875 post maturam deliberationem decreverunt, respondendum esse Affirmative, nimirum etiam ab Episcopis, qui sedibus recenter institutis praesunt, praefatam regulam esse retinendam.

9. Quae cum ita sint, cum quispiam ad episcopalem Sedem, sive ex veteribus sive ex novis, evehitur, diem quo lex Sixti V. prodiit, prae oculis habeat; et si, praefiniti temporis inde incipiens computationem, noverit eius praedecessorem vertente triennio, quatriennio etc. oneri ss. Liminum Visitationis haud fecisse satis, sciat ipse se ad eam absolvendam adstringi. Iuverit iterum audire Fagnanum, qui scribit' "ex praescripto hujus Constitutionis Sixti V. § Ad hoc autem versu Quae ne longius differantur etc. tempus qualecumque excursum alicui ex Episcopis, qui sive morte praeventus, sive alia quacumque de causa ob non finitum tempus ei praescriptum Limina non visitaverit, ita intelligi effluxisse et excurrisse illius successori, ut, termino ipso, iuxta praedecessoris sui iusiurandum completo, debitam visitationem conficere teneatur. Quae verba non eum habent sensum, ut Episcopus successor teneatur visitare pro omnibus trienniis etc., pro quibus eius praedecessor non visitavit sed illa verba ita sunt accipienda, ut Episcopus nuper consecratus, si eo triennio etc., quod eo tempore currit, eius praedecessor non visitaverit, 'Loc. cit. n. 46.

[ocr errors]

teneatur ipse visitationem perficere." Si proinde incoepto iam triennio etc. Episcopus ss. Limina adiverit, relationemque suae dioeceseos exhibuerit, ac postea e vivis migraverit, neutrum repetere successor tenetur; persolutio enim praedecessoris successori suffragatur.1

10. E contra si quis dioeceseos curam assumpserit paulo ante quam triennium etc. sub antecessore incoeptum ad exitum perveniret, cum temporis defectu nondum in promptu possit habere quae ad statum propriae Ecclesiae referendum requiruntur, succurrit remedium implorandae prorogationis, quae, hisce praesertim in adiunctis, a S. Sede facile impertitur.

11. Notum est ipsam Sixtinam legem Episcopis consulere, qui, legitimo impedimento detenti, ad Apostolorum sepulchra personaliter se conferre non possunt; id enim per procuratorem ipsis praestare permittitur. Immo quoad procuratoris deputationem facilius ac remissius agi coepit, ut inde a sua aetate animadvertebat s. m. Bened. XIV, et pristinus rigor progressu temporis valde temperatus est. "Unde si Episcopus iusto quolibet impedimento detentus a S. C. licentiam petat visitandi Limina per procuratorem, atque etiam in eum finem deputandi canonicum aliquem, aut sacerdotem dioecesis suae iam in Urbe existentem, et privatis suis rebus vacantem, vel etiam ordinarium suum negotiorum gestorum aut agentem, de rebus Ecclesiae et dioecesis probe instructum, dummodo ecclesiastico caractere insignitus sit, facta Romano Pontifici per Secretarium ipsius Congregationis instantiae illius relatione, non ita frequenter reiici solet, ut olim evenisse constat, sed petita licentia et facultas passim benigne conceditur." Pariter ad procuratoris munus olim haud admittebatur sacerdos regularis, nisi probata deficientia Capituli et cleri saecularis, exceptis fortasse Ecclesiis remotissimarum regionum ;3 sed in hoc etiam sequioribus temporibus S. Sedes sese faciliorem praebere consuevit.

12. Quae communiora ac potissima sint impedimenta, quibus Episcopi a Romano itinere suscipiendo excusantur, videre est penes rerum canonicarum tractatores ad Cap. IV. Ego N. de iureiur. Ea vero sic perstringit Catalanus: "Est quidem munus et reipublicae officium episcopatibus adiunctum . . ., item aetas gravis, hostilitas quoque ac timor hostium, incursus latronum, pestis et alia id Fagn. loc. cit. n. 47.

2 De Syn. Dioec. L. XIII. Cap. VI. n. 3.

3 Ibid.

Comment. Pont. Rom. Tom. I. ad & IX.

genus, quorum tamen quaedam impedimenta Antistites profecto excusant a visitatione personali tantum, non vero ab illa, quae per certum nuntium fieri solet, veluti aegritudo, decrepitas, munus episcopatui adiunctum, et similia quae personam respiciunt ipsius Episcopi. Sunt autem quaedam alia, quae etiam a mittendo Romam certum nuntium Episcopos excusant, ut ex. gr. pestis, viarum obsessio, hostilitas, modo tales sint, quae impediant accessum dioecesanorum ad Urbem." Ceterum tot esse possunt huiusmodi impedimenta, quot peculiares cuiusque personae circumstantiae, quibus fiat, ut sine magna difficultate aut gravi incommodo urbs Romae adiri non possit. 13. Sed facile quisque intelliget ordinarias causas, quae personalem visitationem impediant, nostra hac aetate nonnisi raro locum habere; ea enim invexit humanum ingenium adiumenta ad varias locorum distantias percurrendas, ut incredibili ferme celeritate et facilitate longissima quaeque itinera terra marique perfici valeant. Et, si ad debitum Visitationis officium commode, ut ipse ait, explendum Sixtus V. praedicta temporum intervalla praescripsit, variam, ut verbis utamur Benedicti XIV.,1 locorum atque dioecesium ab Urbe distantiam summa aequitatis ratione perpendens; quid in praesens tam facile, quam intra ea intervalla ad Urbem accedere? S. igitur Congregatio sibi persuadet, ss. Antistites huic muneri, cui sese interposito sacramento obstrinxerunt, nedum statis a Sixto V. temporibus nunquam esse defuturos, sed immo spem fovet in Domino, ut, magistrorum veritatis Petri et Pauli sepulchra fidelium animas illuminantia coram veneraturi, suam huc praesentiam saepius etiam exhibeant. Quod certe ipsi libenter praestabunt, modo attenta consideratione revolvant illud Sardicensis Concilii "optimum et valde congruentissimum esse, si ad caput, idest ad Petri Apostoli Sedem de singulis quibuscumque provinciis domini referant Sacerdotes." Ita enim fit, ut Romanus Pontifex, cui omnium ecclesiarum sollicitudo concredita est, Praesulum Romam adventantium opera et adiutorio, ubique locorum Christiani gregis necessitates agnoscere, spiritualium ovium morbos intelligere, et aptiora remedia adhibere valeat, nec quidquam ipsum lateat earum rerum, quas ad Dei gloriam augendam, ad Religionem propagandam, ad animarum bonum promovendum necessario eum scire oportet. Plura sane negotia per epistolam possunt expediri; nemo tamen inficias iverit, plura esse alia, quae melius

'Loc. cit. n. 2.

2

Epist. Syn. ad Iul. I. Rom. Pont., apud Labbaeum, Tom. ii. col. 690 edit. Venet.

nequeant pertractari, quam si os ad os alloquamur. Accedit etiam, quaedam aliquando occurrere, quae secreti fidem ita postulant, ut ea scripto mandare periculosum sit; hinc. fel. rec. Bened. XIII. in Rom. Synodo an. 1725,1 Episcopos monet, "ne ita passim personali ab hac Visitatione se dispensent, monita hic multa et sane proficua eorumdem SS. Ecclesiae Principum patrocinio e Summi Pontificis vivae vocis oraculo percepturi, quae scriptis aliquando nequeunt consignari."

14. Ne itaque pigeat ss. Antistites ad Urbem, quam Apostolorum Principes suo sanguine consecrarunt, ex dissitis etiam regionibus properare, eum etiam in finem, ut arctioribus usque vinculis cum Supremo Ecclesiae Capite et duce coniuncti, eo fortius praeliari praelia Domini pergant, quo maiore in dies impetu ac velut agmine facto Christianae Reipublicae hostes eam oppetere adnituntur.

15. Hanc autem S. Congregationis instructionem SS. D. N. PIO PP. IX. per me infrascriptum Secretarium in audientia diei 13 elapsi mensis relatam Sanctitas Sua benigne in omnibus adprobavit, eique Apostolicae suae auctoritatis robur adiecit.

Datum Romae ex Aedibus dictae S. Congr. die 1 Iunii 1877.

FORMULA JURAMENTI EMITTENDI AB EPISCOPIS AD SEDES AMERICAE FOEDERATAE PROMOVENDIS.2

[Ad p. 14 n. 13.]

Ego N. electus Ecclesiae N. ab hac hora in antea obediens ero beato Petro Apostolo, sanctaeque Romanae Ecclesiae, et Beatissimo Patri N. Papae N., suisque successoribus canonice intrantibus. Papatum Romanum adjutor eis ero ad retinendum et defendendum, salvo meo ordine. Jura, honores, privilegia et auctoritatem sanctae Romanae Ecclesiae, Papae et successorum praedictorum conservare, defendere, promovere curabo. Regulas sanctorum Patrum, decreta, ordinationes seu dispositiones et mandata Apostolica totis viribus observabo, et faciam ab aliis observari. Vocatus ad synodum, veniam, nisi praepeditus fuero canonica praepeditione. Apostolorum limina singulis decenniis personaliter per me ipsum visitabo; et Beatissimo Patri Nostro N. ac successoribus praefatis rationem reddam de toto meo pastorali officio ac de rebus omnibus ad meae

Tit. XIII. Cap. I.

2 Vide Cone. Prov, Balt. VI.

Ecclesiae statum, ad cleri et populi disciplinam, animarum denique quae meae fidei traditae sunt salutem quovis modo pertinentibus; et vicissim mandata Apostolica humiliter recipiam et quam diligen

tissime exequar.

Quod si legitimo impedimento detentus fuero, praefata omnia adimplebo per certum nuntium ad hoc speciale mandatum habentem, dioecesanum sacerdotem, vel per aliquem alium presbyterum saecularem vel regularem, spectatae probitatis et religionis, de supradictis omnibus plene instructum.

Possessiones vero ad meam mensam pertinentes non vendam, nec donabo, neque impignorabo, nec de novo infeudabo, vel aliquo modo alienabo, etiam cum consensu Capituli Ecclesiae meae, inconsulto Romano Pontifice. Et si ad aliquam alienationem devenero, poenas in quadam super hoc edita constitutione contentas eo ipso incurrere volo.

Sic me Deus adjuvet, et haec sancta Dei Evangelia.

INSTRUCTIO S. CONGREGATIONIS DE PROP. FIDE
DE CONCURSIBUS AD PAROECIAS.

[Ad p. 25, c. vI.]

Tridentinum Concilium decrevit (Sess. XXIV., c. 18 de Ref.) debere Episcopum statim, habita notitia vacationis parochialis ecclesiae (si opus fuerit) "idoneum in ea vicarium cum congrua, eius. arbitrio, fructuum portionis assignatione constituere, qui onera ipsius ecclesiae sustineat, donec ei de rectore provideatur."

Pertinet deinde ad Episcopum indicere per publica edicta concursum. Terminus in edictis constituendus ex eodem Concilio Tridentino est dierum decem, sed concedit S. Pii V. constitutio In conferendis, § 5, ut hic terminus ad alios decem dies prorogari queat et non ultra.

Exacto termino in edictis praestituto, fit concursus.

Cum vero neque in Conciliari decreto neque in Piana Constitutione, examinis in concursu peragendi forma seu methodus ulla certa ac peculiaris servanda proposita fuisset, idcirco ad vitanda incommoda quae ex eo oriebantur, S. Congregatio Concilii in litteris iussu s. m. Clementis XI die 10 Iulii 1721 editis, certam methodum habendi ad parochiales Ecclesias concursum in posterum servandam praestituit. Posteriori tempore s. m. Benedictus XIV. in constitutione quae

« PoprzedniaDalej »