Obrazy na stronie
PDF
ePub

familiaris Collegii Emo. Patrono et Episcopis Administratoribus proponere, ac de ipsorum consensu constituere, qui in munere exercendo a Rectoris auctoritate nutuque pendere debebit.

VI. Rector omnibus praesit, non alumnis modo sed et singulis majoribus ac minoribus Collegii administris.

VII. Nec inter alumnos admittatur quispiam, nisi aut ratione originis aut ratione domicilii vel quasi domicilii foederatorum Americae Statuum civis habeatur, ut constitutis conditionibus satisfaciat, ac ingenii morumque laude probatus firmam spem praebeat, sese in ecclesiasticis ministeriis esse perpetuo inserviturum.

VIII. In alumnis novis adsciscendis Collegii Rector cum Episcopis agat ad quorum Dioecesim ipsi pertinent; tum de singulis qui excipiendi erunt ad Emum. Patronum referat, alumnosque item antequam Collegium ingrediantur, aut in patriam redeant, coram Emo. 'Patrono sistat.

IX. Alumni antequam ad Sacros Ordines promoveantur, juramentum de more emittant, ut in Collegiis Pontificiis fieri solet.

X. Collegii Urbani fidei Propagandae scholas Americani Alumni studiorum causa celebrent, ibique ad gradus Academicos assequendos doctrinae experimenta edant.-Quo vero in studiis suis proficere valeant uberius, sacerdos rerum theologicarum et philosophicarum scientia praestans apud ipsos commoretur, qui iisdem in susceptis praelectionibus explanandis et illustrandis adiumento erit.

XI. Quod autem ad spiritualem Alumnorum curam attinet, Rectoris munus erit sacerdotem ad confessiones excipiendas ab Emo. Urbis Vicario approbatum, in pietatis magistrum et ordinarium Confessarium qui in Collegii aedibus degat, de Emi. Patroni assensu deligere; isque ita delectus Alumnorum animis ad virtutem et scientiam Sanctorum studiose ac prudenter provehendis operam navet.

XII. In Alumnorum disciplina regulae seu leges Collegii Urbani Fidei Propagandae opportune temperatae, ac peculiaribus Americani Collegii rationibus accommodatae, accurate serventur.

Volumus denique ut hae Literae Nostrae firmae rataeque, uti sunt, ita in posterum permaneant; irritum autem et inane futurum decernimus si quid super his a quoquam contigerit attentari: contrariis quibuscumque non obstantibus.

Datum Romae sub anulo Piscatoris anno millesimo octingentesimo octuagesimo quarto die xxv. Octobris. Pontificatus Nostri anno septimo.

F. CARD. CHISIUS."

INSTRUCTIO S. CONGREGATIONIS DE PROP. FIDE
SUPER VISITATIONE SS. LIMINUM.

[Ad p. 11, n. 13.]

1. Inter praecipua officia, quae Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis et Episcopis iuxta SS. Patrum et canonum statuta incumbunt, illud profecto est accensendum, quod ipsi sacra Apostolorum Limina visitare, eaque occasione Romano Pontifici obsequium ac obedientiam praestare, et rationem reddere de pastoralis muneris implemento deque omnibus, quae ad Ecclesiarum suarum statum, et cleri populique mores ac disciplinam, animarumque ipsis creditarum salutem pertinent. Quod quidem officium, unitatis et communionis cum Apostolica Sede quaedam veluti tessera, ex iis iuribus sponte fluit, quae Romano Pontifici vi primatus, quo ex divina institutione in universam pollet Ecclesiam, inhaerere compertum est. Nemo autem ignorat quae hoc in themate fel. rec. Sixtus V. in celebri Const. Romanus Pontifex die 20 Decembris 1585 edita praescripsit.

2. Cum vero nonnulla identidem suboriantur dubia circa modum, quo huic muneri sacrorum Antistites satisfacere debeant, atque inde graves anxietates ob sacramenti religionem, quo se illud impleturos spoponderunt, S. Consilium Christiano Nomini propagando propositum sollicitudinis suae partes esse duxit, Sixtinam Constitutionem opportune declarare, ut quo enucleatior erit legis dispositio, eo promptius ab omnibus executioni mandetur.

3. Et praeprimis recolere praestat quod in § 7 memoratae Constitutionis praescribitur: "Ad hoc autem debitum visitationis officium commode explendum omnes patriarchae, primates, archiepiscopi, et episcopi, Itali videlicet vel ex Italicis insulis, unde commodius in Italiam traiici potest, veluti Siculi, Sardi, Cursi, et alii adiacentium provinciarum Italiae ac etiam Dalmatiae, et Graecarum, quae e regione ipsius Italiae et Siciliae oris sunt, tertio anno; Germani vero, Galli, Hispani, Belgae, Bohemi, Hungari, Angli, Scoti, Hiberni, et ceteri omnes, qui in Europa sunt circa mare Germanicum, et Balticum, ac omnium insularum maris mediterranei, quarto anno; et qui intra Europae fines sunt, his provinciis remotiores, ac etiam Africani litoribus nostris adversi, ac insularum maris Oceani Septentrionalis et Occidentalis Europae et Africae citra continentem novi orbis ... quinto anno; Asiatici vero, et qui extra Asiam et in aliis novis terris

orientalibus, meridionalibus, occidentalibus, et septentrionalibus, tam in insulis quam in continentibus, et denique in quibuslibet mundi partibus, decimo anno iter suscipiant et, Deo concedente, perficiant."

4. Iam vero saepe quaesitum fuit, undenam in computando triennio, quadriennio etc. exordiri oporteat. Et quidem alii opinati sunt ea temporis intervalla Episcopos computare debere a die, quo ad Sedem episcopalem in Consistorio renunciati sunt, aut quo literae Apostolicae ipsis expeditae fuerunt; alii a die consecrationis, alii denique a die acceptae Sedis possessionis. Quidam etiam existimarunt initium temporis ad ss. Liminum Visitationem peragendam sumendum esse a die, quo dioecesis erecta fuit. Hinc ad aures S. Congregationis pervenit variam hac super re variis in regionibus praxim invalescere coepisse.

5. Ad omnes hujusmodi opiniones e medio tollendas sat est, ea quae Sixtus V. constituit, sedulo inspicere; aperte enim in § 8 Constitutionis praefatae enunciatur, a die publicationis eiusdem Constitutionis Episcopos ad ss. Apostolorum cineres visitandos omnino teneri. Quemadmodum igitur scribit Fagnanus,' praedicta annorum spatia omnibus incipiunt currere a die, quo bulla Sixti V. edita fuit, hoc est a die 20 Decembris 1585. Nec difficultatem facessunt, quae in § 7 leguntur; nam, ut idem Auctor observat "verba bullaeHaec autem annorum spatia-non ita sunt accipienda, ut initium computationis triennii vel quadriennii etc. sumi debeat a die consecrationis, susceptionis vel translationis huiusmodi, sed hunc habent sensum, ut eo ipso quo quis est consecratus, incipiat sibi currere obligatio visitandi Limina, non autem ut spatia supradicta ab eo tempore computari debeant. Et hanc interpretationem semper habuerunt ea verba in S. C. Concilii. Haec autem computatio fieri debet ab ipsa die publicationis Bullae exclusive, et sic in fine cuiusque triennii etc. vel decennii integra dies vigesima Decembris cedit commodo Episcoporum, adeo ut tempus ad visitandum praefixum duret usque ad ultimum momentum eius diei. Ita enim statuitur pro regula, ut dies termini non computetur in termino." Revera praelaudata S. Congregatio Concilii, ut omne dubium amoveret, per encyclicas literas ad universi Orbis Catholici Praesules die 16 Novembris an. 1673 datas significavit, unum eumdemque perpetuo et ab omnibus observandum esse terminum pro Sacra Visitatione, qui amussim est dies editae in lucem Sixtinae Constitutionis.2

'In II. lib. Decret. in Cap. Ego N. Episcopus, IV. de iureiur. n. 36. "V. caus. Carpectoraten. diei 19 Febr. 1718 in princ.

6. Idipsum S. haec Congregatio de Prop. Fide an. 1802 Episcopis Hiberniae enunciavit; et an. 1865 cuidam ex Archiepiscopis Americae Foederatae scribebat "triennia etc. decennia ita esse computanda, ut initio sumpto a die, quo praedicta Constitutio edita fuit, nimirum a die 20 Decembris 1585, perpetuo et sine alia interruptione pro omnibus successoribus Episcopis decurrant."

7. At nuper controversia mota est, an etiam pro sedibus recenter erectis tempus Visitationis sacrae computandum sit a die publicationis Const. Sixtinae. Nec defuit inter recentiores canonum doctores qui arbitraretur triennia, quatriennia etc. quod ad dioeceses attinet post Sixtum V. erectas, computanda esse a die, quo primus noviter erectae dioecesis Episcopus administrationem suscepit.

8. Sed nulla suppetit ratio, cur Episcopi novarum dioecesium aliam a ceteris dimetiendi temporum spatia pro Visitatione ss. Liminum rationem sectentur; ipsi enim quoque Sixtinae Constitutioni, sicut in aliis dispositionibus quas continet, ita et in hac adhaerere debent. Quocirca propositae mox quaestioni Emi. PP. huius s. Consilii in generalibus Comitiis diei 3 Maii 1875 post maturam deliberationem decreverunt, respondendum esse Affirmative, nimirum etiam ab Episcopis, qui sedibus recenter institutis praesunt, praefatam regulam esse retinendam.

9. Quae cum ita sint, cum quispiam ad episcopalem Sedem, sive ex veteribus sive ex novis, evehitur, diem quo lex Sixti V. prodiit, prae oculis habeat; et si, praefiniti temporis inde incipiens computationem, noverit eius praedecessorem vertente triennio, quatriennio etc. oneri ss. Liminum Visitationis haud fecisse satis, sciat ipse se ad eam absolvendam adstringi. Iuverit iterum audire Fagnanum, qui scribit' "ex praescripto hujus Constitutionis Sixti V. § Ad hoc autem versu Quae ne longius differantur etc. tempus qualecumque excursum alicui ex Episcopis, qui sive morte praeventus, sive alia quacumque de causa ob non finitum tempus ei praescriptum Limina non visitaverit, ita intelligi effluxisse et excurrisse illius successori, ut, termino ipso, iuxta praedecessoris sui iusiurandum completo,. debitam visitationem conficere teneatur. Quae verba non habent sensum, ut Episcopus successor teneatur visitare pro omnibus trienniis etc., pro quibus eius praedecessor non visitavit. . ., sed illa verba ita sunt accipienda, ut Episcopus nuper consecratus, si eo triennio etc., quod eo tempore currit, eius praedecessor non visitaverit,

'Loc. cit. n. 46.

eum

teneatur ipse visitationem perficere." Si proinde incoepto iam triennio etc. Episcopus ss. Limina adiverit, relationemque suae dioeceseos exhibuerit, ac postea e vivis migraverit, neutrum repetere successor tenetur; persolutio enim praedecessoris successori suffragatur.1

10. E contra si quis dioeceseos curam assumpserit paulo ante quam triennium etc. sub antecessore incoeptum ad exitum perveniret, cum temporis defectu nondum in promptu possit habere quae ad statum propriae Ecclesiae referendum requiruntur, succurrit remedium implorandae prorogationis, quae, hisce praesertim in adiunctis, a S. Sede facile impertitur.

11. Notum est ipsam Sixtinam legem Episcopis consulere, qui, legitimo impedimento detenti, ad Apostolorum sepulchra personaliter se conferre non possunt; id enim per procuratorem ipsis praestare permittitur. Immo quoad procuratoris deputationem facilius ac remissius agi coepit, ut inde a sua aetate animadvertebat s. m. Bened. XIV, et pristinus rigor progressu temporis valde temperatus est. "Unde si Episcopus iusto quolibet impedimento detentus a S. C. licentiam petat visitandi Limina per procuratorem, atque etiam in eum finem deputandi canonicum aliquem, aut sacerdotem dioecesis suae iam in Urbe existentem, et privatis suis rebus vacantem, vel etiam ordinarium suum negotiorum gestorum aut agentem, de rebus Ecclesiae et dioecesis probe instructum, dummodo ecclesiastico caractere insignitus sit, facta Romano Pontifici per Secretarium ipsius Congregationis instantiae illius relatione, non ita frequenter reiici solet, ut olim evenisse constat, sed petita licentia et facultas passim benigne conceditur." Pariter ad procuratoris munus olim haud admittebatur sacerdos regularis, nisi probata deficientia Capituli et cleri saecularis, exceptis fortasse Ecclesiis remotissimarum regionum;3 sed in hoc etiam sequioribus temporibus S. Sedes sese faciliorem praebere consuevit.

12. Quae communiora ac potissima sint impedimenta, quibus Episcopi a Romano itinere suscipiendo excusantur, videre est penes rerum canonicarum tractatores ad Cap. IV. Ego N. de iureiur. Ea vero sic perstringit Catalanus: "Est quidem munus et reipublicae officium episcopatibus adiunctum . . ., item aetas gravis, hostilitas quoque ac timor hostium, incursus latronum, pestis et alia id 'Fagn. loc. cit. n. 47.

2 De Syn. Dioec. L. XIII. Cap. VI. n. 3.

3 Ibid.

Comment. Pont. Rom. Tom. I. ad & IX.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »