institutione informandos, opportune curaret. Illustris autem Americanae gentis electa pars tot tantisque Summorum Pontificum dilectionis testimoniis ita respondit, ut quam de se expectationem excitaverat, eidem luculenter re ipsa satisfecerit. Egregia enim semper argumenta praebuit sui studii erga catholicam religionem, ac filialis obedientiae devotaeque voluntatis erga Apostolicam Sedem, Eique firmis obsequii vinculis sese devinctam ostendit. Qua in re praecipuam commendationem sacri eius regionis Pastores sibi vindicant, quorum concordibus et assiduis laboribus brevi eo res adductae fuere, ut amplissima Episcopali Hierarchia per memoratos status constituta, religiosis Ordinibus invectis, Catholica institutione diffusa, veluti novum Ecclesiae spirituale regnum in iis regionibus effloruerit. Haec magna cum consolatione intuentes Romani Pontifices sui muneris, paternaeque suae erga illustrem illam partem dominici gregis benevolentiae esse duxerunt, ut maiora etiam in eius utilitatem peragenda curarent. Quapropter inclitus Decessor Noster fel. rec. Pius IX nihil ad religionis incrementum utilius, ad Pontificiam munificentiam opportunius existimavit quam providere, ut quemadmodum plures ex aliis exteris nationibus, sic foederati Americae Septentrionalis status suam in Urbe domum altricem haberent in qua delecti iuvenes sacris studiis sacraque disciplina instituendi, ad exercendum deinde in patria sua uberi cum fructu sacerdotale ministerium exciperentur. Quod feliciter mente conceperat illustris Decessor Noster, operam etiam dedit, ut omni sublata mora ad exitum perduceretur. Itaque Eius iussu a Sacro Consilio Christiano nomini propagando coempta in urbe domus, quae Sacrarum Virginum a Visitatione Deiparae antea fuerat, Collegio alumnorum Septentrionalis Americae addicta, perpetuumque in usum attributa est; simulque anno 1858 die solemni Sanctae Dei Matris sideribus receptae ab eodem Sacro Consilio litterae datae, quibus eiusdem Collegii erectio pro foederatis Americae Septentrionalis statibus decernebatur. Collegium quidem ipsum felicibus auspiciis die 8 decembris anno insequenti dedicatum est: sed tamen usque ad hanc diem illud supererat, ut documentum Apostolicum ederetur, quo ipsum ex more institutoque huius Apostolicae Sedis canonicae suae erectionis vim et dignitatem acciperet.-Eius rei causa Venerabiles Fratres Americae Borealis Episcopi, qui superiore anno exeunte de gravibus religionis rebus acturi in hanc almam Urbem convenerunt, per Ven. Fratrem Archiepiscopum Baltimorensem Nobis fervidas preces obtulere, ut quod nondum a Collegio regionis suae constituto peractum fuerat, auctoritate curaque Nostra fastigium imponentes operi, perficeremus. Nos itaque haud cunctandum rati, eorumdemque Venerabilium Fratrum communibus votis obsecundare, clerumque et fideles americanae regionis novo hoc amoris testimonio prosequi cupientes, decretum a memorato Sacro Concilio editum super constitutione Collegii Clericorum pro foederatis Americae Septentrionalis statibus, cum omnibus et singulis in illo contentis, Auctoritate Apostolica tenore praesentium confirmamus, eique inviolabilis Apostolicae firmitatis robur adiicimus, ac praeterea ad maiorem Dei gloriam, ad incrementum catholicae religionis, ad decus utilitatemque magnae Reipublicae foederatorum Americae Septentrionalis statuum, eadem auctoritate tenore praesentium idem Collegium in hac alma Urbe iuxta canonicas normas erigimus et constituimus, ac nomine et titulo Pontificio decoramus, eidemque omnia iura, prae-* rogativas, privilegia huiusmodi Collegiorum propria attribuimus et elargimur, ad leges quae infra sequuntur. I. Cardinalis Sacri Consilii Christiano nomini propagando Praefectus pro tempore existens, idem perpetuo Patronus Collegii esto: idemque ubi opportunum sibi visum fuerit, adiutorem sibi in eo munere gerendo deligendi et constituendi, iure fruatur. II. Administratio universa Collegii ab Archiepiscopis et Episcopis Foederatorum Statuum Americae Septentrionalis, vel a Praesulibus ab ipsis ad id muneris legitime deputatis, geratur. III. Archiepiscopi et Episcopi, quibus, ut supra, Collegii administratio concredita est, iidem cum moderator Alumnis Collegii regendis renunciandus fuerit, tres sacerdotes, qui ad hoc munus obeundum idonei visi fuerint Sacro Consilio Fidei propagandae, proponant, uti ex iis Summus Pontifex audito Sacrae Congregationis consilio eligat, quem Collegii regimini Rectoris nomine et potestate praeficiat. IV. Rector in omnibus quae ad Collegii regimen pertinent Emi. Patroni ac Episcoporum Collegii Administratorum auctoritati obsequatur, eisque accuratam rei familiaris rationem sexto quolibet anni mense reddat. V. Rector idem, ut munere suo expeditius et utilius perfungi queat, tum in iis quae oeconomicam Collegii curationem, tum in iis quae Alumnorum disciplinam spectant, opportunis adiutoribus utatur.—Propterea ipsius erit, Emo. Patrono approbante, idoneum sacerdotem vicarium suae potestatis adsciscere, nec non curatorem rei familiaris Collegii Emo. Patrono et Episcopis Administratoribus proponere, ac de ipsorum consensu constituere, qui in munere exercendo a Rectoris auctoritate nutuque pendere debebit. VI. Rector omnibus praesit, non alumnis modo sed et singulis majoribus ac minoribus Collegii administris. VII. Nec inter alumnos admittatur quispiam, nisi aut ratione originis aut ratione domicilii vel quasi domicilii foederatorum Americae Statuum civis habeatur, ut constitutis conditionibus satisfaciat, ac ingenii morumque laude probatus firmam spem praebeat, sese in ecclesiasticis ministeriis esse perpetuo inserviturum. VIII. In alumnis novis adsciscendis Collegii Rector cum Episcopis agat ad quorum Dioecesim ipsi pertinent; tum de singulis qui excipiendi erunt ad Emum. Patronum referat, alumnosque item antequam Collegium ingrediantur, aut in patriam redeant, coram Emo. Patrono sistat. IX. Alumni antequam ad Sacros Ordines promoveantur, juramentum de more emittant, ut in Collegiis Pontificiis fieri solet. X. Collegii Urbani fidei Propagandae scholas Americani Alumni studiorum causa celebrent, ibique ad gradus Academicos assequendos doctrinae experimenta edant.-Quo vero in studiis suis proficere valeant uberius, sacerdos rerum theologicarum et philosophicarum scientia praestans apud ipsos commoretur, qui iisdem in susceptis praelectionibus explanandis et illustrandis adiumento erit. XI. Quod autem ad spiritualem Alumnorum curam attinet, Rectoris munus erit sacerdotem ad confessiones excipiendas ab Emo. Urbis Vicario approbatum, in pietatis magistrum et ordinarium Confessarium qui in Collegii aedibus degat, de Emi. Patroni assensu deligere; isque ita delectus Alumnorum animis ad virtutem et scientiam Sanctorum studiose ac prudenter provehendis operam navet. XII. In Alumnorum disciplina regulae seu leges Collegii Urbani Fidei Propagandae opportune temperatae, ac peculiaribus Americani Collegii rationibus accommodatae, accurate serventur. Volumus denique ut hae Literae Nostrae firmae rataeque, uti sunt, ita in posterum permaneant; irritum autem et inane futurum decernimus si quid super his a quoquam contigerit attentari: contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae sub anulo Piscatoris anno millesimo octingentesimo octuagesimo quarto die xxv. Octobris. Pontificatus Nostri anno septimo. F. CARD. CHISIUS.. INSTRUCTIO S. CONGREGATIONIS DE PROP. FIDE [Ad p. 11, n. 13.] 1. Inter praecipua officia, quae Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis et Episcopis iuxta SS. Patrum et canonum statuta incumbunt, illud profecto est accensendum, quod ipsi sacra Apostolorum Limina visitare, eaque occasione Romano Pontifici obsequium ac obedientiam praestare, et rationem reddere de pastoralis muneris implemento deque omnibus, quae ad Ecclesiarum suarum statum, et cleri populique mores ac disciplinam, animarumque ipsis creditarum salutem pertinent. Quod quidem officium, unitatis et communionis cum Apostolica Sede quaedam veluti tessera, ex iis iuribus sponte fluit, quae Romano Pontifici vi primatus, quo ex divina institutione in universam pollet Ecclesiam, inhaerere compertum est. Nemo autem ignorat quae hoc in themate fel. rec. Sixtus V. in celebri Const. Romanus Pontifex die 20 Decembris 1585 edita praescripsit. 2. Cum vero nonnulla identidem suboriantur dubia circa modum, quo huic muneri sacrorum Antistites satisfacere debeant, atque inde graves anxietates ob sacramenti religionem, quo se illud impleturos spoponderunt, S. Consilium Christiano Nomini propagando propositum sollicitudinis suae partes esse duxit, Sixtinam Constitutionem opportune declarare, ut quo enucleatior erit legis dispositio, eo promptius ab omnibus executioni mandetur. 3. Et praeprimis recolere praestat quod in § 7 memoratae Constitutionis praescribitur: "Ad hoc autem debitum visitationis officium commode explendum omnes patriarchae, primates, archiepiscopi, et episcopi, Itali videlicet vel ex Italicis insulis, unde commodius in Italiam traiici potest, veluti Siculi, Sardi, Cursi, et alii adiacentium provinciarum Italiae ac etiam Dalmatiae, et Graecarum, quae e regione ipsius Italiae et Siciliae oris sunt, tertio anno; Germani vero, Galli, Hispani, Belgae, Bohemi, Hungari, Angli, Scoti, Hiberni, et ceteri omnes, qui in Europa sunt circa mare Germanicum, et Balticum, ac omnium insularum maris mediterranei, quarto anno; et qui intra Europae fines sunt, his provinciis remotiores, ac etiam Africani litoribus nostris adversi, ac insularum maris Oceani Septentrionalis et Occidentalis Europae et Africae citra continentem novi orbis .. quinto anno; Asiatici vero, et qui extra Asiam et in aliis novis terris orientalibus, meridionalibus, occidentalibus, et septentrionalibus, tam in insulis quam in continentibus, et denique in quibuslibet mundi partibus, decimo anno iter suscipiant et, Deo concedente, perficiant." 4. Iam vero saepe quaesitum fuit, undenam in computando triennio, quadriennio etc. exordiri oporteat. Et quidem alii opinati sunt ea temporis intervalla Episcopos computare debere a die, quo ad Sedem episcopalem in Consistorio renunciati sunt, aut quo literae Apostolicae ipsis expeditae fuerunt; alii a die consecrationis, alii denique a die acceptae Sedis possessionis. Quidam etiam existimarunt initium temporis ad ss. Liminum Visitationem peragendam sumendum esse a die, quo dioecesis erecta fuit. Hinc ad aures S. Congregationis pervenit variam hac super re variis in regionibus praxim invalescere coepisse. 5. Ad omnes hujusmodi opiniones e medio tollendas sat est, ea quae Sixtus V. constituit, sedulo inspicere; aperte enim in § 8 Constitutionis praefatae enunciatur, a die publicationis eiusdem Constitutionis Episcopos ad ss. Apostolorum cineres visitandos omnino teneri. Quemadmodum igitur scribit Fagnanus,' praedicta annorum spatia omnibus incipiunt currere a die, quo bulla Sixti V. edita fuit, hoc est a die 20 Decembris 1585. Nec difficultatem facessunt, quae in § 7 leguntur; nam, ut idem Auctor observat "verba bullaeHaec autem annorum spatia-non ita sunt accipienda, ut initium computationis triennii vel quadriennii etc. sumi debeat a die consecrationis, susceptionis vel translationis huiusmodi, sed hunc habent sensum, ut eo ipso quo quis est consecratus, incipiat sibi currere obligatio visitandi Limina, non autem ut spatia supradicta ab eo tempore computari debeant. Et hanc interpretationem semper habuerunt ea verba in S. C. Concilii. Haec autem computatio fieri debet ab ipsa die publicationis Bullae exclusive, et sic in fine cuiusque triennii etc. vel decennii integra dies vigesima Decembris cedit commodo Episcoporum, adeo ut tempus ad visitandum praefixum duret usque ad ultimum momentum eius diei. Ita enim statuitur pro regula, ut dies termini non computetur in termino." Revera praelaudata S. Congregatio Concilii, ut omne dubium amoveret, per encyclicas literas ad universi Orbis Catholici Praesules die 16 Novembris an. 1673 datas significavit, unum eumdemque perpetuo et ab omnibus observandum esse terminum pro Sacra Visitatione, qui amussim est Idies editae in lucem Sixtinae Constitutionis.2 'In II. lib. Decret. in Cap. Ego N. Episcopus, IV. de iureiur. n. 36. V. caus. Carpectoraten. diei 19 Febr. 1718 in princ. |