Ex istis enim non pauci, non petita venia Ordinariorum aut rectorum, imo utrorumque non raro spreta prohibitione, cum nostratum scandalo et causarum loci piarum detrimento, de domo in domum transeunt, aut operariorum in officinis vel ad opera publica congregatorum nummos audacter emendicant, qui plerumque templis aliisque aedificiis minime necessariis destinantur. Huic ergo malo nullum aliud remedium nacti, volumus et edicimus ut in posterum nullis qui ad colligendum venisse sciuntur, venia detur a rectoribus vel unica vice celebrandi missam (quod tamen de regularibus in monasteriis proprii ordinis privatim celebrantibus intelligi nolumus) donec ab Ordinario ipso hanc veniam acceperint; utque nullis hujusmodi quaestoribus colligendi concedatur licentia, nisi eorum Ordinarius vel Ordinis Praefectus ipsi per litteras praevias eam pro iisdem obtinuerint ab Episcopis in quorum dioecesibus. eleemosynas rogare desiderant. Praeterea continuo exposcatur ab eorum Episcopo vel Superiori, ut eos revocent; qui si id facere noluerint vel neglexerint, ad S. Congregationem de Prop. Fide sine mora abusus corrigendus deferatur. 296. Magnopere sane dolendum est, decretum a Praedecessoribus nostris in ultimo Concilio Plenario sapientissime latum No. 370, multis in casibus observatum plane non fuisse. Hinc iterum iterumque declaramus, "esse abusum non tolerandum et rei sacrae profanationem," quod sive in ephemeridibus sive in foliis encyclicis (Circulars) publice offerantur missae pro iis omnibus dicendae, qui ad aedificandas ecclesias, conventus aliasque hujusmodi aedes, aut ad solvenda harum institutionum debita, aut ad quodcumque aliud pium opus eleemosynas contulerint. Hunc abusum vehementer reprobamus, et prohibemus; Episcopos vero et Praelatos enixe obsecramus ut praedictum abusum, ubi viget, tolli et in posterum ubique praecaveri curent. TITULUS X. De Judiciis Ecclesiasticis. CAPUT I. DE CURIIS EPISCOPALIBUS CONSTITUENDIS. 297. Quod Sancta Sedes diu in votis habuit, quodque Nos quoque toto corde desideramus, scilicet: ut modus regiminis Ecclesiae Dei in his regionibus plus minusve provisorius ac legibus specialibus pro particularibus rerum et locorum adjunctis efformatus, in statum firmiorem ac legi communi magis conformem transeat, hoc praeterquam in aliis disciplinae capitibus, etiam in Judiciis Ecclesiasticis instituendis assequi Nos posse censemus. Itaque "ut unicuique jus suum aequaliter reddatur; ut negotiorum et causarum, quae in * * * curia tractantur, ordinatissima ratio constet; sublatisque rerum confusionibus et noxiis dilationibus, judiciales controversiae non minus rectum, quam expeditum cursum et finem obtineant" (Bened. XIV. Justitiae et pacis, 4 Oct. 1746), statuimus ac omnino praescribimus ut in singulis nostrarum provinciarum dioecesibus curiae Episcopales quamprimum constituantur, vel saltem ultra triennium post Concilii promulgationem haec curiarum constitutio non differatur sine S. Congr. de Prop. Fide dispensatione obtinenda pro dioecesibus in quibus intra hoc tempus id fieri nequeat. Ita namque in rebus disciplinaribus clericorum tractandis certius eveniet quod exoptat S. Congr. de Prop. Fide, cujus, ut profitetur, magnopere interest "in ecclesiasticis judiciis eam methodum servari, quae et temporum circumstantiis opportune respondeat, et regulari justitiae administrationi; necnon Praelatorum auctoritati tuendae, querelisque reorum praecavendis par omnino sit." Cur deinde in singulis dioecesibus tribunal ecclesiasticum pro omnibus causis matrimonialibus instituendum mandamus, necessitatis ratio Nobis offertur hisce verbis Benedicti XIV.: "Ut in hoc gravissimo judiciorum genere, in quo de sacro connubiorum foedere agitur, pleniori veritatis elucidationi consuleremus; utque judices non sine certissima cognitione omnium, quae ad rem maxime conducunt, hujusmodi vinculum ex tot rationibus insolubile, sententiis suis tanquam irritum ab initio dissolverent." (Si Datam, 4 Mart. 1748.1) 298. Interim vero, quamdiu ex dispensatione S. Sedis curia in aliqua dioecesi constituta non est, illic observari debet Instructio de Commissione Investigationis,2 20 Julii 1878, cum responsione subsequenti ad proposita dubia; necnon ea quae hac de re in nuperrima Instructione S. Congregationis de Prop. Fide super clericorum causas disciplinares, articulo XII., notantur. CAPUT II. DE OFFICIALIBUS CURIAE EPISCOPALIS. § 1. In Causis Disciplinaribus Clericorum. 299. Ad majorem hac in re gravissima perspicuitatem promovendam, Patribus visum est, singulos curiae officiales et cujusque officia enumerare, observatis articulis Instructionis modo citatae. Officiales curiae ordinarii et necessarii sunt Judex, Procurator Fiscalis, Defensor, Cancellarius. His autem Episcopus pro rerum necessitate addere potest Auditorem (vel Actorum Redactorem) pro compilatione processus seu pro processu informativo conficiendo; Notarium (notarios) seu Actuarium pro actibus conscribendis; apparitores pro intimationibus vel notificationibus faciendis. (a. XIV.) 300. Judex non alius est nisi Ordinarius, cui soli competit in tota dioecesi jurisdictio fori externi, quique pro suo pastorali munere tenetur disciplinam correptionemque clericorum ita diligenter curare, ut circa eorum mores assidue vigilet, ac remedia a canonibus statuta sive praecavendis sive tollendis abusibus in clerum aliquando irrepentibus provide adhibeat. (a. 1.) Itaque, si quae in clero corrigenda comperit, Episcopus prius quidem, in quantum rei natura ac gravitas sinat, patris partes agat, ac remedia praeventiva ad scandalorum stimulos amovendos, voluntarias occasiones et causas ad delinquendum proximas vitandas adhibeat. Si vero haec remedia non proficiant, vel aliter sacri canones requirant, Episcopus judicis personam, sive per se sive potestate delegata per alium, agere debet ac summis viribus inniti ut veritas rei, i. e. aut innocentia aut culpa accusati clare aperteque appareat, et poenae a sacris canonibus statutae provide adhibeantur; aut probatione deficiente accusatus dimittatur. (a. II.) 301. Procurator Fiscalis (qui etiam Promotor et Advocatus Fiscalis nominatur) ab Episcopo constituitur "ut justitiae et legi satisfiat." (a. XIII.) Generale igitur ejus officium est, justitiam et legem tueri, ne violentur; si vero violatae sint, vindicare. Itaque quando earum violationem quoque modo compererit, apud Episcopum instabit, ut inquisitio instituatur, et si opus fuerit, judicialiter in inquisitum procedatur. Quod si Episco pus faciendum esse judicaverit, procurator fiscalis ab eo accipit mandatum causam agendi et processum promovendi. Sit quidem nunquam immemor, se contra fratrem causam agere, sed etiam firmo semper ducatur proposito "ut justitiae et legi satisfiat." Ejus praesentia in causa criminali tam necessaria est, ut eo absente judicium esse nequeat. Accepto igitur mandato, procurator apud Episcopum instat, ut vel ipse per se vel per vicarium generalem, vel per auditorem processum informativum incipiat et conficiat; ut testes citentur et examinentur, nec non ipse reus; si comparere sine causa recuset, debito modo contumax declaretur; ut contestatio litis locum habeat; ut reo defensor vel approbetur vel, si reus ipsemet defensorem designare recuset, ex officio designetur; ut dies pro causa proponenda indicetur; ut defensor defensionem in scriptis peragat; ut dies pro sententia ferenda designetur; ut sententia feratur, intimetur et, nisi appellatio interponatur, executioni mandetur; uno verbo "ut justitiae et legi satisfiat." 302. Defensorem, qui semper sit vir ecclesiasticus, ut S. Congregatio petentibus Episcopis expresse declaravit, sibi eligendi accusato jus est; judex tamen electum ex justa causa recusare, et alterius a se approbandi substitutionem exigere potest; vel si accusatus hoc suo jure uti nolit, defensor ab Episcopo designandus est. Itaque die pro causa proponenda statuto, vel solus vel cum reo in curia comparet. Ut paratus accedat, "debitis sub cautelis in cancellaria curiae processum ejusque summarium inspiciet," et si velit etiam exemplar exscriptum obtineri poterit, acta autem secum domum auferre ipsi non licet. "Ipse quoque ad jusjurandum de secreto servando tenetur, quando judex indolem causae id postulare censuerit." (a. XXXII.) 303. Cancellarius secundum instructiones a judice vel |