temporalium administratione Ecclesiae ministris verbo et opere auxilium ferant, maxime vero aeditui quibus a lege civili facultas data est administrandi bona ecclesiastica, graviter serioque recogitent, se omnino legibus Ecclesiae teneri; quaecunque contra canonum sanctiones vel Episcopi statuta ab eis peracta fuerint, quantumvis in foro saeculari rata firmaque habeantur, coram Deo et Ecclesia invalida haberi et nulla; seipsos vero, si bona et jura Ecclesiae usurparint, incurrisse poenas ab eadem statutas. 286. Cum in pluribus provinciis nostris rectores ecclesiarum ipsa lege constituantur ex officio ecclesiarum suarum aeditui, caute nobis providendum est ne, quando necesse fuerit rectorem aliquem munere suo privare, ipse per interjectam appellationem sententiae executionem impediat, et sic officium aeditui coram potestate civili conservet. Statuimus ergo, annuente Apostolica Sede, nullum rectorem etiam inamovibilem juridice remotum, depositum, vel munere suo privatum, contra sententiam Ordinarii in suspensivo, ut aiunt, appellare posse, sed in devolutivo tantum, ita ut desinat esse aedituus ecclesiae cujus rector erat, vel perpetuo, vel usque ad tempus quo judex ad quem, definitive litem terminans, eum in munus suum redintegret. Quapropter usque ad litis terminationem non definitive alius rector, sed administrator cum juribus competentibus instituetur, et Episcopus interim utriusque, tum amoti rectoris tum administratoris, honestae sustentationi providebit. 287. Ad unitatem disciplinae per omnes fere nostras provincias vigentis promovendam, quantum lex saecularis permittit, et quo certius viri optimi et fidelissimi in aedituorum, curatorum et consiliariorum numerum assumantur, sequentes regulas observatu commendamus. I. Episcopi est judicare tum de necessitate tales auxiliarios laicos adhibendi, tum de numero eorum, tum de modo eos designandi. II. Sicubi Episcopus hos auxiliarios a coetu fidelium eligendos esse melius judicaverit, ex iis solummodo seligendi sunt, quorum nomina ab ipso rectore ecclesiae fuerint ad hoc proposita. III. Auxiliarii quocunque modo selecti necessario, antequam munus suscipiant, ab Ordinario in scriptis sunt approbandi; manent vero ad nutum Episcopi amovibiles. IV. In ipsis seligendis ii tantum viri congregationis vocem sive activam sive passivam habeant, qui annos nati unum et viginti: 1. Praecepto Paschali satisfecerint; 2. Unam saltem sedem in ecclesia propria per annum elapsum conduxerint ejusque pretium solverint, aut alio debito modo, juxta ordinem constitutum ad sustentationem ecclesiae propriae contribuerint; 3. Prolem suam instituendam scholis Catholicis committere minime neglexerint, juxta normam Tit. VI., c. I. § 1 statutam; 4. Nulli societati secretae vel alias prohibitae adscripti sint. V. Coetus aedituorum (consiliariorum, auxiliariorum) sic constituti (Board of Trustees, Councilmen, etc.), missionis rector ex officio suo erit praeses, sine cujus consensu nihil in coetu agendum vel statuendum est. VI. Si qua ullo tempore discrepantia rectorem inter et aedituos vel consiliarios de rebus gerendis exoriatur, nec dissensionem pacifice componere ipsi per se valeant, controversia ad Episcopum referatur, cujus judicio ac sententiae omnes parebunt. (Conc. Plen. Balt. II., No. 201, 6°.) Ceterum quae in Concilio Plenario superiori in titulo quarto circa aedituos promulgata sunt, de novo promulgamus et confirmamus. CAPUT V. DE MODIS PROHIBITIS PECUNIAS AD PIAS 288. Praxis, sicubi forte existat, pecuniam exigendi ad fores ecclesiae Dominicis ac Festis diebus, ut quis ingredi possit ac sacrosancto missae sacrificio interesse, jampridem eliminari debuisset. Eam enim damnavit Summus Pontifex Pius IX. et prorsus tollendam significavit.1 Decessores quoque nostri supremo ejus judicio obsequentes finem pravae huic consuetudini omnino imponendum esse statuerunt. (Conc. Plen. Balt. II., No. 397.) 289. In unaquaque ecclesia constituatur spatium liberum ubi fideles Sacro adesse et verbum Dei audire possint. In hoc autem spatio eligendo et in eorum usum aptando, nunquam obliviscatur ille, qui ecclesiae praeest, hos homines esse Christi pauperes, et Boni Pastoris exemplo misericorditer cum illis agat, seduloque vitet quidquid eos contemnendi aut pudefaciendi specimen prae se ferre possit. Secus enim, (quod Apostolus expresse vetat) exhonorantur pauperes (Jac. II. 2-6), et timeri aliquando potest ne per pastorem ecclesiae ii, pro quorum aeque ac pro divitum animabus rationem est redditurus, a divino cultu et a vita Christiana penitus arceantur. 290. Plerisque in locis pecunia in pios usus haud exigua comparari solet per conventus quosdam, qui animorum oblectandorum causa fiunt, quique apud nos vulgo Picnics, Excursions aut simili nomine vocantur. Quum vero hujusmodi conventus, praesertim prope urbes opulentas et populosas, peccatorum et scandalorum seminaria saepe evadant, dubitatur a piis ac prudentibus viris, utrum amplius tolerandi sint an Instr. S. C. de Decr. C. Pl. Balt. II. Corrig., p. cxxxvii., n. 18. penitus prohibendi. Provida mens eorundem Patrum (No. 396) omnibus serio perpensis, decrevit eos nonnisi omni adhibita cautela posse permitti. Quo melius igitur prudens eorum consilium finem optatum consequatur, quoque facilius via ad mala quae timenda sunt et scandala praecludatur, statuimus ut hujusmodi conventus nunquam habere liceat nocturno tempore, neque Dominicis, Festis aut esurialibus diebus, neque cum usu liquorum (ut aiunt) inebriantium, vino et cerevisia inclusis. Insuper, ut haberi possint, necessario requiratur in singulis casibus Episcopi licentia. Item de nundinis, vulgo Fairs, statuimus eas haberi non posse Dominicis diebus neque sine Episcopi licentia, nec cum usu liquorum inebriantium, vini et cerevisiae. Mandamus quoque ut sacerdotes illum abusum, quo convivia parantur cum choreis (Balls) ad opera pia promovenda, omnino tollendum curent. 291. Nulli vero Episcopo liceat veniam habendi praedictos conventus sive nundinas concedere, nisi praevio diligenti examine moraliter certus sit nulla adesse proxima peccati vel scandali pericula. Qua in re graviter oneratur eorum conscientia. Animo recolant omnes, cujuscumque gradus aut ordinis sint, Ecclesiae ministri, pecunias iniquis mediis comparatas nullam ipsis aut Ecclesiae utilitatem, sed iram Dei et ultionem potius allaturas. 292. Fama fert (quae utinam inanis mendaxque sit!) nonnullis in locis inveniri sacerdotes qui, ubi gravis culpa non apparet, sacramentalis absolutionis beneficium denegant fidelibus, qui nolint collectis stipem dare, ad quam sub peccato gravi teneri non constet; imo etiam. (quod longe detestabilius est) aegrotantibus ac morti proximis adsistere ac sacramenta praebere recusant. Vix animum inducere possumus, ut quidpiam tam atrox et indignum de ecclesiarum nostrarum ministris suspicemur. Si quis vero existat, qui tale quid atten taverit, memores sint Episcopi se muneri suo graviter deesse, nisi in reum pro merito animadvertant. 293. Gravissima sunt verba Concilii superioris, quibus damnavit perversam agendi rationem illorum sacerdotum, qui ipsa intra missarum solemnia ab altari rece dunt, aedemque sacram circumeunt, a singulis fidelibus eleemosynam petentes. Tanta vero apparet quorundam pertinacia ac in observandis etiam strictissimis legibus socordia, ut qui constituti sumus legum ecclesiasticarum custodes, alta voce decretum Antecessorum nostrorum de novo promulgare et inculcare constringamur. Notatum itaque "turpissimum abusum, Ecclesiae sacrisque ejus ritibus injurium, quique Catholicorum ruborem et indignationem, acatholicorum vero irrisionem et contemptum provocat, reprobamus et prorsus exstirpandum decernimus. Qua in re singulorum Episcoporum conscientia oneratur." (No. 364.) 294. In immensa hac regione, atque inter gentes ex variis Europae populis aut advenientes aut oriundas, ideoque indole ac moribus tam diversas, vix fieri potest, ut leges disciplinares uniformes sint pro omnibus provinciis aut dioecesibus. Itaque quod spectat ad jura stolae et taxam pro ministeriis ecclesiasticis determinandam, unusquisque Episcopus agat in synodo dioecesana, vel extra synodum auditis consultoribus eas leges ferat, quae clero ac populo suo magis convenire videantur. Meminerit autem (idque expresse in synodo commemoretur) ministeria ecclesiastica pauperibus esse gratis praestanda. Taxam quoque, si qua in synodo constituatur, Romam mittat, ut Sanctae Sedis approbationi subjiciatur. 295. Sed nec minores nec minus fundatae querimoniae ex parte tam laicorum quam ecclesiasticorum virorum audiri solent de nimia et importuna multitudine sacerdotum, sive saecularium sive regularium, qui ex alienis regionibus huc variis de causis mendicaturi adveniunt. |